Rhetorica ad Herennium ex recensione Petri Burmanni

발행: 1823년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

x RHETORICORUM AD HERENNIUM

nominato, profert, Cicero autem rhetori Apollonio Moloni tribuit. Denique in genere deliberativo ac demonstrativo Cicero de In v. II, 5I-59, sere brevior est Herenniano III, 2 9. Iam si quaeratur, unde orta sit illa, quae inter Ciceronis et Herenniani libros intercedit similitudo, dixerit sertasse quispiam, hanc esse Graeco cuidam

scriptori tribuendam, quem uterque SequutuS Sit , e. c. Hermagorae, cuius libri ab utroque scriptore laudantur. Verum quo minus haec nobis ratio satisfaciat, Obstat potissimum locus ille Plautinus, quem neuter potuit ex Hermagorae libro sumere, et in quo reprehendendo uterque eodem modo erravit; quod sane vix fieri potuit, nisi alter esset ab altero in errorem inductus. Accedit quod, si uterque Graecum librum latine vertisset, dissicile sit explicare, quomodo tot loca iisdem verbis potuerint ab utroque enuntiari.

Positum igitur sit nobis hoc inprimis, au i H rennianum Ciceronis libros rhetoricos, aut Ciceronem , quum Rhetorica scriberct, auctoris ad II rennium libros de arte Rhetorica usurpasse, et quae sibi viderentur idonea, inde in suum librum modo Verbotenus, modo leviter immutata transtulisse. Iam si vicerimus, Herennianum haud videri Ciceronis libros compilasse, eo ipso Ciceronem auctoris ad

22쪽

PROLEGOMENR XI Herennium libros adhibuisse, ex iisque, quae vellet, excerpsisse docuerimus. Praeter loca iam a nobis supra utriusque auctoris Consensionem comparantibus notata, quae Cicer nem potius Herenniani textum, quem exscriberet, supplevisse, quam hunc illius verba, quibusdam omissis, contraxisse produnt, praecipue observandum est hoc, quod Herennianus nusquam dicit, se latinos quosdam artis scriptorm sequutum CSSe. Memorat tantum Graecos, ct quae illi inanis arrogantiae causa sibi assumserint, a se relicta esse

Profitetur Ι, i. Cicero autem lib. II Rhetoricorum etsi non magis, quam ille, Latinos de arte rhetorica, qui sibi praeiverint, auctores laudat, dicit tamen c. a , sibi ab ultimo principio huius Praeceptionis usque ad hoc temPus omnium scri-Ptorum copias expositas ex iisque eligendi potestatem suisse. Praeterea auctor ad Herennium diserte significat IV, 7 nomina figurarum latina, quae de Graeco converterit, remota esse a consuetudine unde probabiliter colligitur, ei nullum Rhetoris latini librum cognitum fuisse, e quo sigurarum latina nomina, sic iam usitata et propterea minus asperitatis habitura, potere POSSet. Denique auctor librorum ad Herennium I, 9 assirmat, sibi, quae de exordio et narratione dixerat , cum caeteris artis Scriptori hus constare, nisi

23쪽

RHETORICORUM AD HERENNIUM

quod de insinuationibus nova excogitaverit, quod ras solus in tria tempora diviserit. Ex hoc loco Purgoldus nuper recte collegit, Herennianum Ciceronis libris Rhetoricorum uti non potuisse. Cicero enim In v. Ι, Ir, disertis verbis de iisdem tribus temporibus agit, quibus insinuatione Potius, quam altero genere exordii, quod principium dicitur , utendum sit. Iam quum Cicero non dicat, Se haec praecepta primum invenisse, Herennianus autem sibi corum inventorum laudem arroget, nec tamen in eum ulla vanitatis cuiusdam suspicio cadat, nemo non videt, Hercuniani librum a Cicerone , non autem Ciceronis Rhetoricorum libros ab He

renniano usurpatos ESSE.

Libri Rhetorici de Iuventione, quos Cicero de Orat. I, et ipse dicit sibi puero aut adolescentulo

EX Commentariis suis excidisse, scripti videntur intra annum aetatis eius I 8 et 2I, h. c., intra anuum V. C. 664 et 667. Iam uerennianus inter DXcmpla rerum a Romanis gestarum nullum, quod quidem diserte memoraverit, attulit recentius, quam

P. Sulpicii caedem, quae incidit in annum V. C. 665. Purgoldus quidem suspicatur, in his verbis IIur. IV, 54 : Quod si nunc L. ille Brialias re

Piscat , et hic ante Pedes et estros adsis, non huc utaliar oratione 3 seo reges eieci, vos tyrannos introducitis ; ego libertatem , Itiiac HOH Crat. Vc

24쪽

Peri, vos Partam semare non Nullis ; ego cuilis mei Periculo Patriam liberaui, Nos liberi sine Periculo esse non curiatis - in his igitur Mariana tempora tangi suspicatur, h. e. annum urbis 666, quo Mariani rerum potiti erant. Verum id admodum luhricum et incertum est. Nam istis verbis, quae auctor composuit, ut figuram orationis, quam conformationem dicit, exemplo quodam illustraret, sacile fieri potuit, ut aut nullum certum tempus, aut Gracchorum tempora respiceret. Ego vero mihi visus sum Syllani tomporis obscurum aliquod vestigium reperire in his verbis, quae inter exempla brevitatis ponuntur. IIer. IV, 5 Proscisciatiar in iniam; deinde exstit et hostis esI dicitis; Post in erator, Postremo consul Dclus est. Vcinomnia in Syllam quadrare nemo negabit, qui mo- minorit, S)llam ad hellum Mithridaticum in Asiam

prosectum esse Λ. V. 666, post sequenti anno a Marianis hostem et exsulem iudicatum ; ab exercitu autem, devicto Mithridate, impcratorem Salutatum, A. V. C. 674 secundum consulatum gessisse. Sed ne huic quidem coniecturae multum tribuo. Suin sicit nobis ex eo loco, quo Sulpicii caedes memoratur, certo colligi, libros ad Ilercianium scriptos esse post A. V. C. 665, nihilque in his lihi is occurrere, quod impediat, cpio minus cos A. 666

25쪽

xj v RHETORICORUM AD HERENNIUM Nooa de aucfore librorum Rhetoricorum

ad uerennium conieCtiara.

Iam igitur omnes eorum opiniones, qui libros ad Herennium scriptos vel ad ipsum Ciceronem , vel ad alium quendam auctorem huius aetate inferiorem retulere, per se concidunt, nec eSt, quod in iis refutandis immoremur, aut quae de iis disputavit Burmannus Secundus in praefatione ad edi

tionem suam, hoc loco repetamus.

Novam potius coniecturam de horum librorum auctore mihi quoque proferre liceat, quam nisi persuasero viris doctis, certe eam probabilitate, ultra quam in huiusmodi rebus progredi non possumus, haud carere, ut sateantur efficiam. imirum libros Rhetoricos ad Herennium scri

psisse nobis videtur M. Antonius Gn*ho, de quo Suetonius in libello de claris Grammaticis pluscula

memoriae mandavit. Omnia , quae de eo memorantur, in auctorem librorum Rhetoricorum ad Herennium conveniunt, nec ullum est indicium, quod repugnet.

ΙΙoc igitur M. Antonius Gnipho, Suetonio teste, ingenuus suit, in Gallia natus , sed e ositus ,

a utitritore Suo manumissus, et, ut aliqui tradunt,

ulexandriae institutus. Auctor librorum ad Herennium se haud scrvilis conditionis, neque libo

26쪽

tinum, sed ingenuum suisse prodit libro IV ex tr. ubi Herennium, civem romanum, Cognatum Suum dicit. Gnipho fuisse dicitur ingenii magni, memoriae singularis. Auctor librorum ad uerennium pro istius aetatis ratione sat beatum ingenium sibi fuisse ostendit scientiae copia, iudicii acumine ac sinceritate, comta secundia. Memoriae selicitatem in eo sacile agnoscimus, partim ex ubertate exemplorum ex historia vel graeca vel romana petitorum, partim quia tam naturalem quam artificialem memoriam oratori diligenter commendat lib. III. Porro Antonius Gnipho fuit non minus Graece quam Latine doctus. Eadem laus tribuenda est auctori librorum ad Herennium. Is non solum sibi cognitos esse graecos de arte rhetorica libros profitetur l, I , t II, 23 , sed in eorum lectione diligenter Versatum esse ipsa rerum tractatione satis demonstrat. Quippe non solum technica quaedam vocabula affert a se latinis verbis expressa l, 3, ΙΙ , a, sed etiam in doctrina de siguris verborum et sententiarum Graecos ita sequitur, ut figurarum nomina gracca primus latinis verbis reddere ausus sit. IV, . uistoriam Graecorum mythicam eum haud neglexisse, intelligitur ex l, Io. Latine doctum suisse libri eius satis superque declarant. Nani

Poctas legit Ennium II, 33 ; Pacuvium II, J9;

27쪽

XVI RHETORICORVM AD HERENNIvMPlautum II, 38; Lucilium IV, ia. Oratores Latinos Eum cognovisse patet e lib. IV, 5. In historia autem romana eum hospitem non fuisse, , mulla rerum gestarum exempla declarant ab eo

Praeterea Antonius Gnipho co/ni faciatiPιe 1 tura his, nec uniquana de mercedibus Pactus, eoque Plura ex liberali late discentium consecutus. IIas laudes in auctorem librorum ad Herennium convenire planum sit ipso corum prooemio: u Εhsi negotiis familiaribus impcditi vix satis studio sup-Peditare possumus, et id ipsum, quod datur, otii libeutius in philosophia consumere consuevimus, tamen tua nos, C. Herenni, Voluntas commovit, ut de ratione dicendi conscriberemus, ne aut tua causa nolui Ase nos, aut sugiSSe laborem putares. nAudis hominem comitate ct sacilitate insignem. Negotia familiaria de quotidiana familiares i. c. discipulos docendi opera interpretor, studium aut inde moditatione ad scribendum collata. Quum deinde auctor ad Hercnnium pergit: non enim Ῥc qua slias aut gloriae commoti venimus ad scribe ulum , ιμιenladmodum caeleri, sed ut industria nostra tuae morem geramus Poluntati, facito agnoscimus animum Gniphonis a lucri cupiditate alienum, ut qui ne de mercedc quidum unquam PaetuS ESSE L.

28쪽

Doeriat octo GHρho, Suetonio auctore, Primianain Eoi Iulii domo Pueri adhuc, daeinde in sua Pria Ia. Docuit autem praeter Grammaticam et Rhetoricam, ita ut quotidia PraecePta eloquentiae traderet, isclamares vero nonnisi nundinis. Iam in auctore librorum ad Herennium nemo non intelligat magistrum eloquentiae docendo exercitatum; inultum autem declamasse hominem, cum

ea quae de pronunciatione praccipit, ide qua se primum omnium diligenter scripsisse profitetur IV,

ii 3 satis demonstrant, tum Praecipue numerosa declamationum fragmenta, quorum exemplis doctrinam de siguris rerum et verborum illustrat. Haec exempla omnia sua eSSe, non aliena, diserte te Statur, et Cur suis Potius quam alienis usus sit

exemplis, probabiliter docet IV, 6 sqq. et quamquam ea Videtur eXpreMe CODSeripsisse, ut in artis formam convcnire posSent IV, 7 , tamen ea non poterant, nisi ab homine multum in declamatione versato Proficisci.

Pergit Suetonius: Scholam eius claros quoque Miros frequentasse aiunt; in his M. Ciceronem, etiam quum Praetura fungeretur. II inc igitur pronuin est intclligere, unde illa multorum locorum in libris ad Herennium et Ciceronis Rhetoricis s. de inventione libris similitudo orta sit. Nempe quum csset Ciceroni adolescunti propositum cligero Ad HEn. mel. B

29쪽

XVill RHETORICORUM AD HERΕΝΝIVM quodcunque placeret ex omnium doctorum, quicunque suissent, ab ultimo huius praeceptionis usque ad suum tempus expositis copiis, quidni etiam Gniphonis doctoris sui dictata in consilium adhiberet, ex iisque quae vellet decerperet 8 Deinde Suetonius Gniphonem multa scripsisse narrat. Auctor ad Herennium se, praeter Rhetorica , de re militari, et de reP. Seripturum profitetur III, 2, item de arte grammatica IV, Ia et Atteius Philologus, eodem Suetonio reserente, diserte scripsit, eum de Latino sermone duo libros edidisse. Quod vero idem Atteius retulit, eum haeo tantum Volumina scripsisse, caetera discipulorum eius, non ipsius esse, id neque Suetonius probasse idetur, nec est credibile, tot libros omnes eius Domine salso inscriptos fuisse, qui essent a discipulis editi. Fieri contra facile potuit, ut Gniph nis libri, quum in bibliothecis discipulorum reperirentur, his tamquam auctoribus tribuerentur,opud quos essent reperti. Atque hoc pacto iacito est explicatu, qui factum sit, ut libros ad Herennium alii, ut Hieronymus et Priscianus, Ciceroni, alii Cornificio tribuerent, ut Quintilianus; nam Cornificium Ciceronis aequalem itidem Gniphonis scholam frequentasse haud est incredibile.

Restat ut doceamus, Gniphonis aetatem convenire libris ad Herennium de arte Rhetorica scriptis.

30쪽

Gniphonem a Cicerone auditum esse scribit Suet nius, etiam quum praetura sungeretur, h. e. ab eo, non solum adoleSeente, Sed a Praetore quoque auditum esse; eundem iam docuisse Iulio Caesare puero nec tamen ultra quinquagesimum annum vixisse. Iam Caesar natus est A. V. 654, fuitque puer decennis A. 664 , Cicerone annum XVIII agente: Praeturam Cicero gessit A. 687 , qui annus si Gniphonis suit 4 5, natum eum esse oportuit A. V. 64a, ita ut A. V. C. 664 vigesimum secundum aetatis annum ageret, quo anno hominent ingenio pariter ac studio fretum iam docere et scribere Coepisse consentaneum est. Sed si Cicerone

Praetore, h. e. anno 687, Gnipho iam 49 annum egit, natus scilicet suit A. 638, et A. V. C. 664

ad XXVI annorum aetatem pervenerat. Illo igitur anno Cicero eum audire et libris ad Herennium Scriptis uti potuit, quum circa annum 666 V. C. libros Rhetoricos suos ipse conscriberet. Neque Vero repugnat librorum ad Herennium ultimum caput, seu IV, 56, e quo suspicari possis, auctorem adolescentiae, quam robustiori aetati propiorem suisse, quum Herennii cognati sui voluntati obsequutus libros illos conscriberet. Fieri etiam potuit, ut Cicero dictatis tantum Antonii Gniphonis uteretur, quum esset in scriben

dis Rhetoricis occupatus, quac dictata cum libris

SEARCH

MENU NAVIGATION