Rhetorica ad Herennium ex recensione Petri Burmanni

발행: 1823년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ipsis postea demum sorte conscriptis multis locis

Convenire necesse erat. Hoc certe innuere videtur

Quintilianus, ubi de Ciceronis Rhetoricis loquens IlI, 6, ait: Sunt enim Melut regestae in hos com

mentarios scholae.

Caeterum dignus est, qui conseratur, locus apud Suetonium de illustribus grammaticis c. I o de Atteio Philologo: Ipse ad Laelium Hermam scriPSit, se in Graecis magnum Processum habere et in Latinis nonnullum, aiadisse Antonium Gniphonem eiusque Iurinam, Postea iacuisse. Hic inter eius que et Heranam vel excidit nomen aliquod, vel certe supplendum est. Ernesti suppleri volebat s. filium s. discipulum. Volsius, qui Ernestianam Suetonii editionem nuper egregiis animadversionibus ditavit, malebat semiam vel liber iam. Sed nihil impedit, quo minus ita. Scripsisse Suetonium putemus : audisse Antonium Gniphonem eiusque doctorem Hermam. Quod si codicum auctoritate con-1irmaretur, noVum aecederet argumentum, quo Antonio Gniphoni libros ad Herennium scriptos Vindicare posses. Nam horum auctor libro I scribit: Noster doctor Hermes tres Putaseis esse. Sed quoniam utroque loco lectio vacillat, nihil huic rationi tribuimus. Nihil enim agit argumentum, quod, ut Horatii verbis utamur, litem lite resolvit. Cornificium seniorem quo minus, ut multis pla-

32쪽

cuit, auctorem librorum ad Herennium esse credamus , maxime nobis obstat hoc, quod illum aequalem Ciceronis suisse constat, quem ex aequalis et condiscipuli libris in suos rhetoricos tam multa transtulisse , haud est credibile. Neque tamen a iiii negare, Quintilianum, qui saepe Cornificium laudat, quae ex eo attulerit, e libris Rhetoricis ad Herennium depromsisse, ipsumque eos Cornificio auctori tribuendos censuisse. Quod quum iam Ric-

Cobono visum essct, exortus est Io. Marius MatthA, qui in annotationibus suis in varios auctores latinos et graecos Riccobonum refutare Conaretur.

Nuper autem Spat lingius, novissimus idemque doctissimus Quintiliatii institutionum oratoriarum edi tor, literis ad me scriptis, mihi significavit, se Riccobono assentiri, de eaque re Singularem libellum meditari. Nimirum Omnia ac singula loca, quae Quintilianus ex Cornificii libris excitat, in libris ad Herennium inveniri Spal lingius cum Ric- cobono contendit. Quod etsi ita manifestum est, ut dubitari nequcat, nondum tamen hoc ipso vi citur , libros ad Herennium a Cornificio scriptos

Quintil. V, io, ao: u Εnthymema - Cornificius contrarium appellat. n Apud A. ad IIer. IV, I 8 legitur: Contraritim est, quod ex rebas diversis alteriam bres iter et sucile consimul, id quo

33쪽

XXll RHETORICORUM AD HERENNIUM in figuris numeratur. Propterea Mattius negabat Quintiliani de argumentis loquentis Commemorationem Cornificii huc pertinere. Neque Vero ipse id assirmare ausim, praesertim quum ille Quintiliani locus nondum satis expeditus esse videatur. Quintil. IX, 2, 97 : u Cornificius licentiam vocat παρμσtav.n A. ad Ilerenn. IV, 36: Licentia esl, quum GPud eos, quos aut veneri aiat metuere δε-bemus , tamen aliquid Pro nostro iure dicimus. Potest sane Quintilianus h. l. Herenniani nostri respexisse: seri tamen etiam potest, ut ad alium librum respexerit, in quo Cornificius vocabulo lia

cenIta eodem modo, quo Herennianus, USUS ESSet.

Quintil. IX, 3, 3a, figurae complexionis scit.

--λμῆς idem exemplum affert, quo utitur A. ad IIerenn. IV, I 4: α Qui sunt - Carthaginienses. DQuia tamen Quintilianus haud addit, cui scriptori

hoc exemplum acceptum reserat, nihil illa commemoratione ad causam nostram essicitur.

Quintil. IX, 3, 56: i Sunt tamen erudita et Latina: Africano aeirtutem industria, Arius gloriam , gloria aemulos con ararit. Et Calvi: Non ergo magis Pecuniarum repeliandiarum etc. n Hio Spaldingius acute suspicatur post lasinia omissam esse a librariis mentionem auctoris, quia paulo

post sequitur, Et Caloi. Sane si hic in codd. legeremus, Suιιι tamen eruiala et latina Cornificii,

34쪽

hic locus me maxime moveret, ut exiStimarem,

Quintilianum, ubi Cornificium laudat, auctorem librorum ad Herennium intellexisse. Quintil. IX, 3, 69-7I: si Aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione ponuntur, aut productione tantum Vel correptione mutatae, quod etiam in iocis frigidum, equidem tradi inter praeeepta miror; eorumque exempla vitandi potius, quam imitandi gratia , pono: Λmari iucundum est, si curetur, ne quid insit amari. tum dulcedo ad auium ducit - Cornificius hane traductionem vocat, videlicet alterius intellectus ad alterum. v Si comparaveris locum ad Her. IV, I 4, nihil sane obstat, quo minus Quintiliano Cornificium nominanti hunc ipsum locum obve Satum esse putemus, et recte Spaldingius Marii Mattii cavillationes resutat. Sed si sorte Cornificius ipse ex auctore ad Herennium ista mutuatus esset, sicut Cicero multa ex eodem desumsit, nondum hoc exemplo constaret, Cornificium libros ad Herennium scripsisSe.

Quintil. IX, 3, 89: u Haec omnia ide figuris

copiosius sunt exsequuti, qui non ut Partem op ris transcurrerunt, sed proprie libros huic operi

dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci. u Ex hoc loco an colligi possit, Quintilianum Cornificium n

35쪽

xxj v BHETORICORUM AD HERENNIUMminando ad quartum librum auctoris ad Herennium respexisse, valde dubito. Nam Primum quartus ille liber non est proprie dicatus doctrinae desiguris, scd omnino agit de elocutione. Deinde quid prohibet, quo minus Cornificium proprium

librum de figuris verborum et Sententiarum mn- scripsisse statuamus; quem Quintilianus ipse non Pauca de arte Rhetorica scripsisse dicit λQuintil. IX, 3, 9I: si Quaedam omnino non sunt figurae, sicut oras, dinumeratio, Circiam- scriρlio, sive hoc nomine signiscatur comprehensa breviter sententia sive sinitio. Nam et haec Co nificius atque Rutilius schemata utiως Putant. n Rincte Spaldingius his verbis, pronomine haec tantum ad verba quae proxime praecedunt relato Quintilianum hoc signiscare existimat, sententiam et definitionem a Cornificio et Rutilio inter figuras verborum relatas esse. Idque sactum est ab auctore ad Ucrenn. IV, I7, 25 : unde tamen nousequitur, cum esse Cornificium, aut Quintilianum ad ista Herenniani capita h. l. respexisse. Nam si Cornificius proprium, ut nos putamus, librum de figuris composuit, potuit sane coilcm modo, quo Rutilius, Herenniani exemplo inductus, sententiam et des nιtronem inter schemata usως recipere.

Quintil. IX, 4 , 98: u Adiicit his siguris Caecilius mi ,Mis, de qua dixi. Cornificius inter

36쪽

XXV rogationem, ratiocinationem, subiectionem, translationem , Occtillationem; Praeterea sentcn iam , membrum, articulum, inter Pretiationem, Conclusionem ς quorum priora alterius generis sunt schemata , Sequentia Schemata omnino non sunt. n uerennianus utique in siguris verborum nominat interrogatiovem IV, c. IS , ratiociniationem C. I 6, subiectionem c. 24, Iranslationem C. 34, OCCtil-

Ialionem c. 27. Nam etsi in omnibus libris apud uerennianum c. 27 lcgitur occuPatio; certissimis tamen argumentis mihi persuasit Spaldingius ibi eSSe occultatio legendum. Contra apud Quintili: num pro tranStationem forsitan rectius togatur transilionem , quam si guram Herennianus, et perPeram quidem, in siguris verborum c. 25 nominat. Porro Herennianus habet sententiam IV, IJ, membrum , articulum c. I9, tale Prelationem C. 28, COIwlusionem c. 3O. Hunc igitur Quintiliani l

cum sateor argumentum caeteris omnibus inulto

speciosius pracbere iis, qui Quintilianum, ubi Cor

nificium laudaverit, auctorem librorum ad Hercnnium significasse Contendunt. Neque tamen haec omnia Cornificium csse verum librorum ad Herennium auctorem dcmonstrant. Etenim Quintilianus non minus errare potuit, hos libros Cornificio tribuens, quam Priscianus cos Cir roni assignans: nc illud ambitiosius urgeam, loca

37쪽

xxvj RHETORICORUM AD HERENNIUM

illa Quintiliani, in quibus Cornificium laudat, etsi probabiliter ad libros ad Herennium trahi possunt,

non tamen excludere omnem dubitandi rationem, si cogitemus fieri potuisse, ut Cornificii liber cum libris ad Herennium eandem ob causam, eX quasi militudo inter Herennianum et Ciceronem de Inventione fluxit, multis locis conveniret. Caeterum auctorem librorum ad Herennium vel primum omnium, qui inter Latinos artem rhet ricam scripserint post M. Catonem scilicet et M.

Antonium , quorum ille, ut ait Quintil. III, i,

aliqua tantum , hic imperfectum opus seripserat ), vel inter primos fuisse, hoc etiam nobis Persuadet , quod nusquam nisi Graecorum de arto scriptorum mentionem facit, et quod se primum figuris sententiarum et verborum latina nomina imposuisse innuit IV, 7. Itaque fieri potest, ut eum Quintilianus inter minus celebres, qui ante Ciceronem de arto scripserint, quos lib. III, I nominatim haud recenset, retulerit. Praeterea tota orationis forma scriptorem prodit, qui uteretur se mone latino iam a Crasso et Antonio ad eloquentiam exculto, nondum tamen ad summam quam ei Cicero conciliavit persectionem absolutionemque Provecto ; cuius quum nullibi mentionem secerit, magno nobis argumento esse debet, eum, ante quam illud ingenium ad maturitatem suam PerVenisset , de arte rhetorica scripsisse.

38쪽

INSCRIPTA

Circumspicienti mihi, cuinam potissimum Ciceroniana haec Rhetoricorum ad Herennium, et de Inventione opusCula, doctorum Interpretum notis, et ineditis praesertim Graevii animadversionibus illustrata, quae mea qualiCumque cura nunc in lucem prodeunt, offerrem ac dedicarem ex honoratis Vrbis nostrae Viris, cui liti rarum elegantiorum peritia et Musarum amore praeter dignitatis decora conspicuo ac sulgenti grata haec venirent et opportuna, Tu prae ceteris, Amplissime et doctrinarum studiis simul cultissime SWEERSI , eligendus videbaris, cuius praeclaro nomini haec inscripta consecrarem; quem si inter viros huius Vrbis honoratos eruditi simum, inter eruditos vero honoratissimum si dicam, nullis me verborum lenociniis uti, neque inepta, aut minus tibi congrua praedicatione vim pudori tuo sacere vel modestiae illudere, ultro agnituri sunt, qui Te ac merita tua propius inspexerint. Tu enim a prima iuventute ingenuis humaniorum litterarum artibus probe innutritus ac politus, posthabitis deviis et vulgo tritis anfractibus, quibus per compendia nil sterilem et ieiunam Iurisprintentiam alii iacto agmine

39쪽

PETIU BVII MANNI passim ruunt, regiam illam viam, qua ad veram masculamque eruditionem nobiliora adspirant ingenia, generosis semper Passibus incessisti; unde ex historiarum veterum cognitione, Reipublicae Romanae fastis, domesticisque gentis patriae Annalibus, et tam publici, quam privati luris peritia, quas scientias doctis et rerum solidarum cupidis peregrinationibus corrot orasti, illum consecutus es civilis prudentiae adparatum et usum, quem ingenti urbis nostrae et summi tribunalis iuridici emolumento in publica commoda exseris , et quo dignitates in Te sponte collatas non externo aut adventitio tantum natalium et Fortunae splendore, quo solo Plerique capita efferunt, sed et propria et optima meritorum tuorum luce sic illustras, ut inter illos praecipue censearis Iudices, quorum suffragia non ex ali rum calculo aut adminiculo dependeant, sed honores illos, quos hactenus gessisti, pari omnium adplausu ita sustinueris, ut plurimi Te longe ampliori in loco coli Cari dignum uno Ore consentiant, nisi ipse valetudinis ac sanitatis tuendae maiorem, quam laudabilis ambitionis proserendae curam tibi habendam censeres. Haec Vero quemadmodum Tibi omnium aestimationem et venerationem iure conciliant, ita communem Procerum civiumque amorem ultro libi adlicis vitae inculpatae integritate, prudenti de patria bene sentiendi ac merendi libertate, comitate non sucata, Candore aperto, ot lactea morum dulcedine, quibus eximiis animi virtutibus cunctos tibi amabili coagulo devincis adstringisque; praesertim vero Musarum cultores eo amplecteris favore, quo propria eruditione instructus veruinet aequum litteris et litteralis pretium ponere soleS. Neque privatae mihi desunt causae, quae vel solo amicilino multis abhinc annis tecum exercitae nomine me

impulerunt, ut huc tenui licet et levi nimis sorte mo-

40쪽

numento publice tibi erecto exhiberem testificationem

cultus et obsequii, quo egregias illas et non vulgares animi atque ingenii tui dotes Semper Prosecutus sum, Tibique Viro non tantum praeclara in dignitate posito, sed et litterarum nostrarum peritissimo offerrem Rhetorica haec, Ciceroni vulgo attributa ad Herennium, et de Inventione, ut titulus prae Se fert, opera; quae quoniam praecepta Rhetorices, non tantum ad orationes quascumque artificiose instituendas, sed et ad di sceptationes causarum s arensium rite et Ordine agendas complectantur, ab hoc institulo diversum nemo criminabitur, si Tibi praecipue ista dedicentur, cui noli iniucunda aut a persona tua Bliena haec fore Speramus, qui ad lites iuridicas in soro dirimendas exercitatissi mus Iudex lanta cum laude sedere consuesti. Quum vero haec notis ac variantibus codicum MSS. lectioni bus, ConteXlus emendandi gratia, satis mihi ab aliis instructa videbantur, de Auctore Librorum ad Herennium, quae lis sub iudice adhuc Pendet, utrum Cicero ipse, an Cornificius, Tullio nimirum aequalis ac semiliaris, vel alius quispiam statuendus sit, aliquid in limine huius operis disserere, et Virorum doctorum

sententias diversas ad examen reUOCare, mearum eSse

partium existimavi; quod argumentum dum mihi tractandum propono, Dissertatiunculae huius, et simul curae in novam hanc editionem collatae arbitrum Toet exactorem compellare in animum induxi, primum que omnium hac Dedicatione Epistolari, quae simul Praefationis vice iungatur, potius Salutare Lectorem harum rerum et callentissimum et valde studiosum , quam nuda et praelationi praevia Dedicatione ex more vulgari Librum hunc ad te ablegare, qualis cuicumquoviro honorato, licet litterarum et doctrinae minus gnaro,

vel dignitatis vel amicitiae causa scribi Polest, paucis

SEARCH

MENU NAVIGATION