장음표시 사용
11쪽
logiae fit ilia existimandi sun d quicunque eodem, ritu utebantur hostias certo quodam- modo e Xenterandi , vel laaruspicinae faciendae, vel ora rum epularum. caussa, seu, Chaldaei,
seu Persae , seu qui manus sceleraue non metuebant Poeni soliti ut Ennius ait. suos sacrificare puellos , eiusdemque originis. & impiae religionis v eb incolae nostri vel maiores Etrusci , & quicunque barbaricae s
pientiae laude celebrantur , quorum seriptae vetatias a bciluviv. De Aegyptiis res paulo cerii Oresse videtur, non mediocrem scilicet corporis humani. notitiam esse' afluc tos, cum & conscripti libri anatomi ci , & mortuorum corpora ad scrutandos morbos ab ipsismet regibus dic
secta memorentur, cum aperiendi , condiendique cadaVera consuet Ii do illius gentis, omnium ore iam sit ubique pervulgata . Cuius quidem rei
12쪽
rei & argumento. esse possunt quae ab Homero, & Herodoto luculentissimis. testibus de Aegyptiorum medicinae tam praeclara narrantur , &quod apud illos quorumdam morborum singulares medici fuerint , dc praesertim oculorum , quod sine ex
quisita illius organi cognitione fieri non potuisse nemo est qui non Videat. QuibuE & illa non levis accedit coniectura, nonnulla scilicet egregia penitioris, medicinae dogmata ab Aegyptiis habuisse , qui primi Graecorum sapientes hanc. artem coluere quae cum ceteris eorum placibitis non bene respondeant , aliundi κprofecta esse oportet , ab ea nemp gente cui intima corporis humani non erant abscondita , quamque Vicini omnes scientiae adipiscendae caussa saepissimeo adibant. Verum obscura haec sunt & incertae, remotissimae antiquitatis caligi
13쪽
ne obvoluta , de studio barbarorum sapientum in anthropologiam, quam nouimus non secus ac ceteras disciplinas , & diligentius multo excuti tam , & enucleatius explicatam dei ceps fuiste a Graecis, qui & eloquen-- tiae & ingenii laudem omnium te
rarum hominibus praeripuere. Graecorum Vero ut omnium longe optima ita & antiquissima sunt Homeri
poemata , in quibus praeter egregiam fabulae inventionem , morumque aptis limam Varietatem , sententiarum pondus , ac singularem camminis elegantiam , nemo est qui non animadvertat disciplinarum omnium
quasi semina & de hominis praese tim interiori structura non illum miretur tam apposite multis in locis locutum fuisse. Vulnera enim lethalia graphice describit , tendinumque insertiones indicat , immo & ligamentum vidisse crediderim quo hepar
14쪽
par septo nectitur , dc reconditos ischiorum sinus rotundos, quibus fe
morum capita artantur atque moVen
tur . Quod si Empedoclis carmina etiamnunc exponerent praeclara eius reperta, non minimam illi curam . fuisse videremus humani corporiS motus atque actiones explicare , ut e paucis fragmentis quae supersunt C
niicere est , in quibus & subobscura
de sanguinis motu notio deprehenditur . Cum vero Italica quae Crotone erat medicorum schola gravissimo Herodoti testimonio Graecis omnibus olim antecelleret , nil mirurnia Crotoniatem Alcmaeonem ob singulare in secandis animalibus studium celebrari , & Pydiagoraeis omnibus eiusdem scholae medicis disquisti nes anatomicas plurimum arrisista , quarum nonnulla vestigia exhibet Timaei Locri libellus, e magno illo Ve-
15쪽
iustae , philosophiae inaufragio Ter intus. Timaei fuero non ivltima i laus
censenda eii , quod i Plato ut ferunt eius cognoscendi gratia lini Italiam v Nerit , ,5c lab eo multat didicerit, vel maxime ,quod hunc quasi archetypum i in iphysicis rebus i explicandis fiabi proposuerit & esus nomine celebrem , illum suum, de' universitate , dialogum i inscripserit. Cuius quidem , dialogi non i minima pars , in hominis fabricatione perspicienda absumitur,&sentiendi oc , movendi , viribus . explicandis , ubi, etsi vir divinus , in no nullis, erraverit, excusandus tamen Vi- letur cum & Democritus , & ipso Hedicorum coryphaeus Hippocrates,
qui Aesculapii filii vocabantur, non
multum meliora1 protulerint. Laudanda clarorum vivorum Voluntas , & conatus i in re adeo multiplici &: innumeris Hifficultatibus impedita imagna, animi contentione imitandi sunt.
16쪽
9Id illa aetate omnium optime secisse scimus Aristotelem admirabilis ingenii virum , qui a Μachaone genus ducens, & nobilis medici filius, medicinae studia semper excoluit ,
cuius etiam artis amore ut refert Plutarchus Alexandrum sua consuetudine imbuit. Quare inflammatus magnus ille rex animalium naturas noscendi, hanc commentationem de
legavit Aristoteli , qui praeclara illa
volumina condidit quae nos per- Venere , multi. iisque non vulgaribus inventis referta , & fama est etiam anatomas data opera ab eo conscriptas , quae temporum iniuria perierunt . Non me latet Auditores multa in Aristotelis doctrina de hominis
natura reprehendi posse , cum solata praesertim, ut ipsemet ingenue fatetur, analogia usus fuerit a similium brutorum sectione ad interiores hominis partes quas penitus, ignotas Vo-
17쪽
eat explicandas. Verum nemo qui non sit plane rudis inficias ibit, multa quoque in eius scriptis utilia paucisque animadversa reperiri, quae ab e u iis qui nunquam versant exemplaria Draeca , saepe non sine laude novita- excipiuntur . Longe selicior iri promovenda ..humanae naturae doctrina fuit Arie filia nep Erasistratus u ,. pote cu primo Graecorum licuit ho-' minum viscera perscrutari. Fatendum enim est antiquioribus suae gentis hominibus & vicinis fortasse omnibus, mortuorum lacerationem impia m.
visam fisse vel foedam.Aegyprii quippe ipsi qui minus: cadaverumcbntrectationem execrabantur eum
tamen pollincturae ministrum qui se- 6tionem auspicabatur abdomen aperiens, & odio & despectui habebant, ut narrat Diodorus , Cum ceteros honorarent qui viscera resecabant la
18쪽
vabant & illinebant. Et qui veterum libris delectantur , animadverterunt ni fallor animis hominum ubique insedisse ab antiquis imis usque tem
poribus tantam erga deos quos diacebant Manes reverentiam , ut licet eorum iura sancta esse legum lat res statuerint , sumtus tamen & luctum ab iis removere vel minuere
necessarium duxerint. Nec multum sane eae rationes profecerunt, quas Plato acute & elegante ut solet ultimo libro legum
exposuit, ut Viventes liberaret a nimia erga defunctorum corpora sollicitudine; quae & idola mera , & carnis massas , & terrestres exanimes clinpos verissime appellat, quaeque nihil prorsus consanSuineos pertineant qui diem suum obiere quibusque opitula-ς
ri est animus. Quae quidem de animi & corporis diversa natura, & per
interitum separatione luculenter a Pla-B a tone
19쪽
tone explicata, ut sint sapientibus ad intelligendum facillima , Vulgo tamen adeo videbantur ab humanitate remota , ut non tam religione absterrerentur a perscrutandis mortuorum
visceribus quam quod iniuriam eo modo illis fieri putarent , quos sibi
persuadere vix poterant iam civitatem exuisse , Vel sua corpora non
Hinc factum esse putaverim ut cum Erasistratus Antiochi Regis Syriae animum fortasse ob conciliatas illi Stratonicae nuptias mirum in modum sibi devinxerit, singulari comitate & prudentia omnium ore ce lebrata , ab eo demum obtinuerit, ut hominum nocentium corpora , ' qui iura omnia societatis amiserant, quocumque modo libuisset, incidendi facultas esset . Eademque aetate atque in vicina Aegypto cum uterque Pto
lemaeus Lagi filius & Philadelphus
20쪽
I 3 disciplinis omnibus impense faverent clarosque doctrina viros undique con vocarent , Herophilus Chalcedonius Alexandriae medicinam factitabat, qui & ingenio & solertia antiquiores medicos omnes superasse videtur. Is cupidine flagrans humani corporis penitus cognoscendi , cuius valetudinis& servandae , & restituendae egregius artifex habebatur , praeter innumera animalia , complura itidem damnatorum hominum corpora regum eorumdem induIgentia dissecuit . Fieri enim alio modo non poterat ut vasa chylisera videret , & scienter & peritissime diceret perquam raro im, hominibus, non raro autem in br tis iecur in sinistra parte deprehen
di , quod in hoc ipso gymnasio, ubi
quamplurima cadaVera quotannis aperiuntur , semel dumtaXat mea memoria observatum est.
