De titulo dominicae crucis archetypo commentarius Dominici M. Mannii ..

발행: 1739년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

.atur, Io. xIX. I9. Scripsi autem ἐν Titulum Piurus; & ipsemet Pilatus de se dicat v. 21. Quos fripsi, scripsi. Verum haec non tanti sunt ut Nicquetus observat ut Pilatum propria manu Titulum scripsisse convincant; nam eodem modo dicitur eum scripsisse, quo & posuisse super Crucem, hoc est mandasse ut scriberetur, sicut mandavit ut Poneretur super Crucem. Quis autem dicat Pilati manibus positum Titulum super Crucem Z duis etiam dicat eundem Praesidem aut flagellasse propriis manibus, aut volitisse in Crucem agere Christum : & tamen dicitur Io. is. r. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum , er flagellavit. Et v. 13. Re rem vesrum crucifram II. Pilatus igitur Titulum non scripsit ipse t. hocienim ministrorum erat, ut hodie fieri videmus; maxime cum esset stylo serreo in ligno primum exa

randus .

III. Uidetur etiam non ab uno eodemque scriptus totus Titulus; nam litterae Romanae Concinne formatae sunt; Graecorum vero, quae plane eaedem sunt cum Romanis, pessime conformatae sunt. ut atque Zὲ ac praeterea quod paucissimi Romanorum Hebream Linguam intelligebant , ut Probat Samuel Reyherus in Dissertatione de Crucifixi Iesu Titulis.

Summus Pontifex spirituali largitione

Romae Titulum prosequitur.

I. IIIta sancto Innocentio huius nominis VIII. V die octava Kal. Sextilis anni Isa. & in no-D a vari

62쪽

S2 DE TITULO DOMINICAEvam Vaticanam Basilicam translato eius Sepulcro, Inventionis Tituli memoria apponi visa est; quam Iibentissime exscribo, ut typographorum menda corrigam ab aliis namque vulgata est ex correctione

Cl. Viri D. Petri Aloysi Galletti Cassinatis in Cia se I. Epitaphtorim Romanorum.

INNOCENTIO VIII. CYBO PONT. MAXITALICAE PACIs PERPETUO CUSTODI NOVI ORBIS SUO AEUO INVENTI GLORIA REGI HISPANIARUM CATHOLICI NOMINE LMPOSITO CRUCIS SACRO. SANCTAB REPERTO TITULO LANCEA QUAE CHRISTI HAUSIT LATUS A BAIAZETE TVRCARUM TYRANNO DONO MISSA AETERNUM INSIGNI MONUMENTUM E VETERE BASILICA HUC TRANSLATUM ALBERICUS CYBO MALASPINA D PRIMAE PS MASSAE FERENTILLI Dux MARCHIO CARRARIAE . ET . C .pRONEPOS ORNATIVS AUGUSTIVM . POSVIT. NNO. DOM . MDCXXI . Seorsim in eodem marmore haec etiam scripta: IN INNOCENTIA MEA INGRESSUS SUM REDIME ME DOMINE ET MlSERERE MEI

II. Electus iriterim fuerat Ponti sex Rodericiis Cardinalis Borgia V. Idus Sextii: anni MCCCCXCII. nomen assumens Alexandri VI. Hic anno Pontificatus sui sexto super Tituli nostri inventione peculiarem

63쪽

rem edidit Constitutionem , ubi laudati Tituli in is

ventio describitur. Hanc adfert Honoratus Nicque-tus , ad quem Lectorem benevolum mittimus.

C A P U T XXVIII. Sumpta oecasone , de vero tempore

iuventionis Tituli disseristir

I. εἰ Vaestio nune oriri videtur de mense,& die

quo Tabula rursum inventa est: cum Stephanus Insessura . & Laelius Petronius constanter narrent repertam esse die prima Februarii anni I 492. e contra in Summi Pontificis Constitutione inventam legimus eiusdem anni ultima Dominiea Ianuarii. Cui ergo talium monimentorum maior fides adhibenda ξ At advertendum primum quod Romana traditio duobus nititur monumentis concordibus , quae difficultatem omnem e medio tollere videntur et secundo, quod ultima Dominica Ianuarii anni illius in diem vigesimaseptimam cecidisse facile deprehenditur , scilicet quatuor dierum intercepta. non unius, quae facile salvari posset. tertio improbabile esse, quod operarii die Dominico artem sua in exercuissent, & exercendo Tabulam invenissent. Quare opinari fas est in Constitutione ultimae Dominicae lectionem ortam esse ex eo quod Summus Pontifex indulgentiam diei non privato, nempe Dominicae proximiori, Fidelium commodo, sertasse affixerit, festumqne inventionis transtulerit. Adde, ut magis magisque constet diem inventionis non fuisse XXVII. Ianuarii, quod eadem die inventionis nuncius Romam pervenit, Victoriam Regni Castellae significans. Certo certius dies Uictoriae fuit unde-

64쪽

s4 DE T 1 T LO DOMINICA cima Ianuarii, ut patet ex epistola penes me Bartholomaei Scalae a Secretis Florentinorum, eorumdem nomine scripta, cuius initium est: Ingenti cum laetitia legimus litteras tuas Granatae die xi. Ianuarii. idest die Victoriae, quae certe talis tantaque fisit, ut non modo laetum te fecisse multum debuerit; sed omnes praeterea, qui Chrisiano nomine censentur. Putasne XVI. tantum diebus ex Granata Romam nun- Cium venisse pII. Aliquot post annos haud mirum diem inventionis ignoratam, quando error irrepsit & in anno. Panci rolus enim in Libro qui inscribitur: Roma antica, e moderna, refert Titulum inventum fuisse anno x 49r. In Libello quodam Romae edito per

Antonium Bladum ante annum Is 23. eXarato, cui

titulus Lar Iesias, er Indulgentias de Roma, legitur: La septima lalesia principat de Roma se fila mava Santa Cruet en Ie solem. Ma en Ia dieba lesia det Titulo, que fue presso en ta vera crux encima de su eabesa , et quai sa escrito en Latin, ideo, 3 Ebradico, I De allado en una pared cte. eI ano deI nascimenro de nuesro Sesior Iesu Christo MCCCCXCI. en eis o det Papa Innocencio VIII.

Tituli sequenti aevo satus.

I. Ertum est quod inventionis fama , vel Inn - centii VIII. obitu, vel alia de causa, haud Promulgari extra Vrbem coepit nisi aliquot post annos , puta post mortem Petri Gundi salvi, qui naturae cessit Ir. Kal. Februarii anni Iης s. ut Epigraphe sepulcralis illius nos docet. In opusculo

65쪽

quodam Alexandri VI. temporibus edito, in quo de Reliquiis Basilicae S. Crucis in Hierusalem agitur, de Titulo ne verbum quidem additur. Memo . ria , quae musivis litteris expressa legitur eadem in Basilica, sortasse nonnisi post mortem eiusdem Gait disalvi picta est; cum sciamus successorem suum Bernardinum Caravatat, natione Hispanum, Episcopum Ostiensem, ab Alexandro Pontifice in numerum Patrum ascitum , summam manum eiusdem Ecclesiae titularis suae fabricae imposuisse. II. Quod vero ad tempora successiva pertinet, Ioannes Suares Episcopus Conimbricensis in Tractatu iv. in Evangelium S. Marci, ita narrat : Mirabile es , quod vidimus in Ecclesia S. Crueis in Hierusalem , cum Inito Sacro Concilio Tridentino sub

numquam interitura memoria Papae Pii IV. Romam nos contulimus ore. Ibi enim dum nobis Crucis Sanactissimae pars , ἐπ Tabella , in qua causa Domini litteris Graecis, o Latinis, er Hebraicis conscripta fuit, ostenderetur , haec dictio IUDAEORVM abfracta non arte, sed divino consilio fuit in omnibus, in

quas inseriptis redacta erat Linguis; tanquam oculis nostris ostendatur Prophareia Danielis : is Et non eritis eius populus , qui eum negaturus est is ista enim illum negaverunt, non iustum est diei Regem eorum. III. At dictio, & pars, quam hic non esse dicit Suares, possetne ea esse, quae Toleti in Maria de Dorada asservatur . & colitur 3 quam , cum asserat Honoratus a S. Maria in suis Animadversionibus in regulas Critices, quinque constare lineis, dubitandi locus esset Tabulae latitudinis angustia,

lineas ultimas , Graecam nempe ac Latinam , duplicatas in sine fuisse, & spatium interlineare occupasse, cui opinioni favet fortasse eiusdem latitudinis angusu mensura ab Insessura,& Petronio, nec non

66쪽

sis DE TITvLO DOMINICA L ab Honorato a S Maria descripta ; ac magis magisquα mirabilia, quae per Titulum hunc operatus est Deus. IV. Verum cum dicat Honoratus ipse anno I 648. animadversum esse, ablatam fuisse Tituli dexteram partem, & verbum IESUS in eo desiderarit, idipisnam animadverti poterat anno I 6 Io. ut Busius ostendit; quinimmo & Is 8 a. ut Lupius supra laudatus innuit.

V. Qua vero de causa Suares in supradicta descriptione primum literas Graecas, inde LatinaS . ultimo Hebraicas posuerit, non est, cur magni faciamus ; praesertim cum nobis maiora hac de re sphalmata sese obiiciant. In Libro supra citato Hispanica Lingua: Esta eberito en Latin, Caldeo, IEbraico. Hos haud meminisse reor Divi Ioannix ei horum, nedum illius Sedulii Oper. Pasch. Lib V. Hoc Hebrea refert, hoe Graeca, Latinaque Lingus. VI. Credendum quidem est Epigraphem nostram non vidisse Sixtum Senensem, qui sub Sancto Pontifice Pio V. floruit; ipse enim in sua Bibliotheca Sancta eam vitiatam retulit in Graecis literis; in Hebraicis vero Syriacis forte divinatus est Pompeius Sarnellius) scribens Iescua Nazerata Malca Di-houdae. Certum denique est, quod in figuris aeneis incisis annia is iue 81. 16io. I 67o. & IT 34 NAZARENUS RE tantum legi Latine; Graece auten NAZA PENS C B . . . .

CAPUT XXX.

siccentiorum ficturarum errores.

I Um aliqui ex recentioribus in pictura clari Last Artii ces verum imitari conati sunt, Vera

67쪽

estve Is Aste HETYPO s 7 materiei penitus obliti, praegrandem Titulum chartaceum eiungere sunt aggressi: inde verba legentes Divi Ioannis, summo studio characteribus Hebraicis, Graecis, ac Latinis Issum Nazarenum It gem Iudaeorum expressere. At cum habere prae

manibus facili negotio possent Sessorianae Basilicae Titulum , quinque vicibus aeneis ligneisque typis

divulgatum; eiusmodi archetypum egligentes , non a dextera ad sinistram , Haebreorum more, ut sunt sed a sinistra ad dexteram Graecos, ac Latinos characteres sermarunt. Tales sunt quotquot exstant trilingues Crucis Inscriptiones, quas Florentiae vidi, tales & alibi spectari opinor. II. Neque novum est hoc inversum seribendi genus in picturis & sculpturis. Martinius enim sub

oculos ponit sa, & A ad essigiem Christi Domini

delineatum, non Α,& Ω ut naturalis ordo videbatur exposcere; & doctissimus Lupius in suis Animadversonibus ad Severae Martyris Epigraphen g. 1 F. Latinam Inscriptionem affert Christianae cuiusdam feminae inverso ordine a dextra ad sinistram exarain

tam .

III. Quod autem Honoratas a S. Maria scribat

animadversum esse Romanae Tabulae dexteram partem ablatam iam fuisse, & verbum IESUS in ea desiderari; intelligere oportet dexteram partem , quae legentem respicit, non vero eiusdem Tabulae . IV. Ceterum de Artificum erroribus in rebus controversis non est cur Peramur.

68쪽

C A P V T XXXI. De Tabulae, ac literarum magnitudine .

I. DLacuit in hunc locum reiicere modulum ip-l sum , sive rationem magnitudinis Tituli, ut

eam exactius duceremus ex ea portione, quam adhue sub oculis habemus . etenim Scriptores, qui de Tabulae extensione Verba secerunt , pluribus modis errasse , visum est. Non enim desuerunt qui

inter alia ita quadrangularem fuisse scripserunt. II. Altitudinem quippe totius sacrae Tabulae palmi unius , & ultra; latitudinem vero , si rem bene perpendas , trium palmorum fuisse constabit: in superiore parte dimidio Inscriptionis Hebraicae, deficientibus in lateralibus tum Graece IFICOΤC, tum La

III. Quod ad litteras spectat, eae tam Graecae , quam Latinae sesquiunciales visuntur . & quales ut plurimum in marmoreis Inscriptionibus sepulcralibus sunt. Eaedem , utpote optimae , & Augusti aevo valde proximae, sic spatiis inter unam alteramque lineam aequis , & convenientibus distinctae fuerunt , ut interlineare aliquid inseri posset, quod in fine duarum inferiorum linearum evenisse mea fert sententia; attenta maxime spatiositate, quae requi-

69쪽

e vel 1 ARe HETYPO sprebatur ut seriberetur id quod deest, nempe

Iuo pacto Uixa fuerit Dominicae

Cruci Tabula.

I. recte disquiri posset quo pacto Tituli ta-V hula aptata fuerit supra Redemptoris caput, sciendum esset qualiter Crux Domini formata suerit . II. Plures enim sunt qui volunt Crucem in sormam Tau fabrefactam ruisse; non dubitantes praeceteris illud Luciani afferre in Vocalium iudicior Ego quidem existimo merito hoc solum ad supplirium ipsius Tas relinqui, ut poenam in sua illa Agura sustineat , quod crux ab ipse fabricata es Sunt item qui asserunt hanc literam Aegyptiorum

mysteriis sacratam esse, ac per eius efigiem Crucem ad vivum repraesentantem, spem venturae salutis intelligi, ut in sacra Historia auctor est Ruia sinus. Hine Tertulliani adversus Marcionem Lib. IV. sententia, ac B. Cypriani item in Lib. II. testimoniorum adversus Quirinum Cap. 2 2. Ezechielis verba de litera Taa. quae in frontibus gementium iussu Dei imprimenda erat, de Cruce Domimica intelligenda sunt. Et dixit Dominus ad eum, transi per mediam civitatem , signa Tau Iuper frontes virorum gementium. Caelius Rhodiginus ait Tau Gallicum Crucem appellari; nam Galli in sor mam Tau solebant erucem fabricare. Gregorius Turonensis Lib. s. Hist. c. s. Tune etiam insubitaeontemplatione parietes , ct domorum, Ecclesiarum signari videbantur; undo a rusticis baro scriptio

70쪽

DE TITULO DOMINI AETau vocabatur . Exstat in Tabulario Andegavensi. teste Du-Cangio, Charta Capituli Canonicorum S. Laudi, qua teneri se ii aiunt ad excipiendum Comitem Andekavensiem , uxorem , ct liberos , quoties ad dictam Ecclesiam venerint, cum textu, turibu Is, aqua benedicta, tradendo dicto Comiti similiter in dicta receptione Tau eboreum , quod Fulco Rex Hierusalem L ctae Ecclesiae dedit, quod habuit a Soldano Babloniae. Huc etiam pertinere opi natur Du-Cangius, subscritionem in Charta Edgari Regis Angliae apud Sel denum ad Gad merum P. IS9.

Ego Ea mu praedicti Regis ava hoc opus egregium Inuinate consolidavi. Et alia in Charta Ethelaedi Regis anni 988. in Monastico Angliae et Ego OfwaIdus Eboracensis Ecclesiae Archiep/ycopus Crucis Tasmate annotavi. Hinc Tau est Crux in Sigillo, quod protuli, ordinis S. Antonii in Delphinatu. Tau etiam go Cruce, in vestibus servientium ordinis Equit. a. Stephani, a quo ipsi Tau dicti sunt. In vesti-hus S. Antonii Abbatis Crux semper ad modum Tau depingitur. In D. Birgittae Revelationibus lego : Erat autem Crux Fra, ct brachia eius elevata,rta ut nodus Crucis inter scapulas esset, nec ullum eapiti reclinatorium Crux praeberet. Revel. Lib. IV. III. His rationibus motus Pompeus Sarnellius ait; La Croce non avea spra ii Iegno traverso cos' alcu-na, ed era come ii Graeco Tau; ma Pilato vi Io-pranos su caviccbio , e M Tavola a b. Cui quidem opinioni mirabiliter favent tum duo Diptycha sacra apud me , tum Imago Crucifixi, quam Lambecius resere, ut supra notavi. Hinc Nicephorus Callixtus auctor saeculi xiv. Lib. um. cap. Tabula

praeterea alba inventa, in qua diuersis literis Pιω- tus Regem Iudaeorum scripserat, eaque supra capur risi collocata in morem columnae e ἔν εἴδει

SEARCH

MENU NAVIGATION