De titulo dominicae crucis archetypo commentarius Dominici M. Mannii ..

발행: 1739년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

phum Miriam Brocchiuin, quae olim suisse creditued usum Ecelesiae S. Martini ad y':

Drovinciae, nota duntaxat incisa IHS , ineola superducta, non cruce. Ad ostendendam huiusmodi stiuionalis vexilli antiquitatem referrebet, quae in Dissertatione de Monogrammate banctissimi Nominis Iesu , auctore supralaudato Victorio viro eruditissimo, opportune legitur; nempe Amalarium Episcopum sci iptorem Ix. saeculi peepistolam periisse ab Episcopo Iona 'mat nato , quibus notis inserius M' atis rectius videatur vobis pingi nomen Issu. IHC. D S.

cis litteris, ct alia qualicumque Latina superioribus , scribitur nomen christi uia Ι, α ra , addita convenienti Latina, Ieribitur IH S. IV. Non admodum dissimili modo, pro titulo , leetitur XUS IAS in Cruce pervetustae inecae, quae reperitur in Prima tiali Ecclesia Pisana, in qua alservantur Reliquiae de Mensa , ac de die- pulchro Christi Domini, quam videre eli apua Martinium in Theatro Baslicae Pisanae. V. Nec antiquioribus solummodo laeculis tela Nomen Cruci superimpositum. Nota est CruX itterata Sancti Benedicti apud Camaldulenses , a IOl-que Monachos in usu , cuius initium saltein exrythmicis versibus, quibus constat, desumi Poteli.

32쪽

2ψ DE TITULO DOMINICA L

in qua ultra angulares sigias , quae valent crux Sanciti Pat, is Benedicti ; signiscare aiunt initiales literas: Crux semper sit mihi lux . Non Draeo sit mihi duae. Circumcirca vero. Vade retro Satana. Non fiade mihi vana. Sunt mala quae Iibas. Ipse venena bibas. Huic ergo Cruci I HS , ut in Cruce stationali Mucellana 1uperimposita visitur. VI. Crux item aenea, ac literata , stationalis ad instar , oblata iam fuit a Constantino quosam Ecclesiae Monasterii Rofarnensis in Calabria in honorem Dei parae Virginis , quae Roberti dicitur, ut ex ipsius literis, duobus iambis conclusis, de- praehendimus. Sed ad quod saeculum pertineat Inscriptio, non ita facile determinari potest, ut ait in Epitome Graecae Palaeographiae Gregorius Placentinas eruditissimus, qui eam retulit eiusdem operis Cap. 4. Iambi sunt.

Constantinus in navium solutionem.

Tituli deseditis in sationalibus

Crucibus. I. I 'Enique ex Crucibus stationalibus illa qUoque

ad Titulum examinanda sese oneri, quae a Cornelio Curvo de Clavis Dominicis profertur,

33쪽

CRUCIS ARCHETYPO as

Basilieae S. Petri, ut supra innui , donata. Eam eum imagine Christi, aliasque similes , aut antiquiores , vel ignorantia artificum picturam, & sculpturam negligentium, vel alia de causa , omni prornius Titulo carere perspicuum est . An sedulitate primorum baptizatorum Z qui quum essent , ut facile percipi potest, aliquoties Iudaei , ludibrio haberent illud Rex Iudaeorum ; unde Noli 1fribero Rex Iudaeorum. Chrysostomus Hom. 84. in Ioan. Erat Iudaeis ofensus, propterea ignominia hac eos asscere voluit seil. Pilatus, , Nicolaus Pontifex huius nominis primus in Epistola ad Michaelem Imperatorem , ait: usem Titulum multi Iudaeorum corrumpere voluerunt, cte. sed minime potuerunt ;Jcriptum quippe divinitus in Libro Psalmorum fuerat : Ne corrumpas Tituli Inscriptionem. Quum praeterito saeculo invitis Florentinis Iudaeis imago Redemptoris Cruci adfixi extra Florentinam

portam S. Frigdiani depicta fuisset de qua suse

Baldinuectus, aliique e conspectu agri eorum sepulturae destinati ; memini me legisse, non tam 1acrosanctum Cadaver , quam Epigraphen superimpositam , eorum agitationi, ac rumori causa in dedi me , atque demum eosdem agrum reliquisse. In Municipio Principatus biennebergici Divo Henrico consecrato , qui vulgo Henrichs nuncupatur, Samueli, Reyheri patria, scelus olim horrendum comis missum esse Samuel ipse testatur r inquiens : Incolae Duum Christi Crucifxi sculpendum curarunt. Cur nemo Christianus ob barbariem istorum temporum Inseriptionem Hebraicam adornare posset ; ipsi tamen secundum Evangelisas trilinguem desiderant titulum. Vnus ex Municipibus Franc urtum Maenum proficiscens . Iudaeum, uti coniiciunt, conducit , qui Inscriptionem Hebraeam a overet. Iudaeua

34쪽

26 DE TITu Lo no Mi Nie Agdaeus optatum virus suum maledictum in sempe

benedictum Salvatorem no rum evomendi , nactus Occasionem prompte annuit, er mercede accepta , In scriptionem Hebraicam exhibuit , quam una cum

Graeca, ct Latina sine ulteriori inquistione Cruci Uguvt. Circa annum huius faeculi xvii.) triginta

avunculus meus magnus D. Samuel Xebnerus S. Th.

D. ἐν Omnasii Schleusngensis Professor, aedem antea dictam vistans, er perlustrans , inter alia in blasphemam isam in I riptionem incidit , cum flu-pore legit, issoque zelo actus, tabulam famosam a Signo Crucis removeri iussit ste. II. Quod autem primi Christianorum Hebraei .

non Gentiles ut plurimum fuerunt, adeo verum esse volunt, ut Iudaeorum nomine sive Graeci,

sive Latini Scriptores Christianos appellare consueverint. Doctissimus Petrus Franciscus Fogginius de D. Petr i Itinere, & Episcopatu agens, scribere non dubitavit: Apud Ethnicos antiquissmis il- Iis nascentis Ecclesiae temporibus, cum Iudaeis ipses Chrsiani facile confundebantur. Exerc. vi. Et nulium fere aliud inter Iudaeos , Christianos discrimen intercedere exsimabant ea tempe te Gentiles , quam quod inter ceteras Iudaeorum flectas intercedebat. Exerc. v. Idipsum confirmat Edictum illud Claudii Caesaris, quo e Romana urbe eiecti sunt Iudaei omnes, qui, ut Suetonius scribit, impulsore Chreso vidue tumultuabantur . Orosius vero Hist. lib. vii. pondus adauget. Me magis Suetonius movet, qui ait hoc modo; Claudius Iudaeos impulsore Christo asdue tumultuantes Roma expulit. Et revera nomen Christianorum non tam cito ubicumque sortitos esse credam; sed ei rea Neronis tempora cuius edictum legitur his verbis

conceptum. 23ssiquis Christianum se esse confite

35쪽

tur, is tanquam generis humani convictus h sis, sine ulteriore fui defensione capite plectitor . Quo crimine sane habiti sunt nocentes Christiani , ut scilicet generis humani hostes, & profanae coniurationis pietas, ut Caecilius apud Minutium Feliscein ait , appellarentur : eorum enim nova vi vendi ratione mores, ipsamque . humanam vitam

laedi existimabant Gentiles ; quapropter dicebanis tur 4δικεῖ, τἄ-, ut apud Clementem Alexandrinum. Tertullianus quoque ait . naturam ipsam Christiana superstitione conquestos fuisse violari , unde in aliquibus monumentis SUPERSTI

TIONE CHRISTIANORUM UBIQUE DELE

TA. Christianorum multi ab iis etiam artibus se abstinuerunt, a quibus superstitio aliqua resultaret. Vide de sacris Imaginibus Iosephi Frovae Verceia lensis Dissertationem doctissimam nuper impressam . Quid plura 3 etiam sub eodem Imperatore aliquando non Christianorum nomine , sed Superstitioibrum appellati sunt; unde in ruinis Pagi Marquesiae in Lusitania , seu Maravesar, hanc exstasse inlcriptionem, auctor est Ianus Graterus; si tamen genuina a viris doctis habetur. NERONI. CL. CAIS AUG . PONT. MAX B . PROVINC. LATRONIBET . HIS QUI . NOVAM GENERI II UM . SUPERSΤΙΤION . IN C ULCAB

36쪽

Deilerunt Adolphus Occo , Ioseph Iulus Scaliger.

Paullus Bauldinus, & nuperrime doctissi ino Commentario exposuit lo: Ernestas Imman . Walchius, qui eius genuinitatem propugnavit. III. In Tituli ergo defecta morem primorum Baptizatorum, qui vel nomine Iudaei dicebantur . vel re fuerant, multos sequutos esse antiquioris aevi caelatores , vel pictores adparet; etenim his artibus ex priscis Christianis pauci , vel nemo se applicuit , ne, ux penes Tertuli ianum habemus ,

idololatria contaminarentur.

IV. Plurimae sunt imagines vetustissimae Salva - toris Cruci adfixi sine Titulo ; inter quas vetusti iasma est illa argentea in Sacrario Basilicae S. Petri Romae asservata , quam Carolus Magnus a Leo ne III Summo Pontifice coronatus eidem Basilicae dono dedit. Talis est ea, quam ferunt apud Florentiam in Templo Divi Miniatis ad Montem Sancto Ioanni Gualberti anno salutis Ioo3. caput in clinasse ; ubi nullae aliae literae visuntur , quam LVX. in nimbo, eaeque recentiores. Similis perinantiqua pictura apud supralaudatum Gorium , quae olim in Templo divae Reparatae huius Civitatis exstabat. Talis imago aerea in Hierotheca in foris mam arculae paenes eandem : talis in Diptycho circa saeculum xiv. picto apud me . Ioannes Baptista Casatius de veteribus Christianorum ritibus Cap. II. Cruces asseri sine Titulo, quarum una ex

metallo adducta fuit ex orientali Civitate Aleppi iamdiu eruta ex antiquissimo Christianorum Templo. Romae item sine Titulo Iesus Christus Cruci adfixus musivo opere in Basilica S. Clementis sine aliquo Titulo observare est. Sequioris aevi Imagines , quae Florentiae exstant, quarum una in Monasterio D. Barnabae, altera in peristylio D.

37쪽

Rucis Alle HETYPo as Marci ad Praedicatores , quas serunt a B. Ioanne Angelico depictas: ipse enim obiit anno 14 S. antequam Romae reperiretur Titulus archetypus an. xxxvii. Ex priscis tamen aliquot monumentis adparet , Graecos Crucis Titulum non praetermisisse ,

adeoque diligentiores fuiste. Quo autem consilio Titulum omitti consueverit apud veteres, aliorum sit iudicium . Solummodo scimus , crucem Latronum, qui cum Christo adfixi fuere, tunc temporis titulo caruisse, at que propter triumphalem Titulum Crucem saluti seram Domini nostri, Helenae temporibus agnitam fuisse , ut ait Chrysostomus Homit 8 . in Ioannem , atque Ambrosius in lanere Theodosi , his de Helena verbis : uuaerit ergo medium signum; sed poterat seri , ut patibula inter se ruina confunderet, casus mutaret , ct in verteret. Redit ad Evangetii Iectionem ς invenit quia in medio patibulo praelatus Titulus erat IE

SUS NAZARENUS REX IUDAEORUM . Hine

collecta es Jeries veritatis, Titulo Crux patuit salutaris .

VI. Caeterum Regni AbissinorumHemma Chrictus est Cruci adfixus , at sine titulo. E contra in Cruce , quam Hierusalem nuncupamus , Cum duobus lignis transversis , minorem eorum signiis ficari autumo tituli nostri tabellam literis caren

38쪽

C A P U T XIII. Literae Tituli Deum in Crucibus usurpantes.

I. Vidquid sit de characteribus pictis .in L R Z na imaginis Salvatoris Pisciae adservatae, de quibus varia, & inconsentanea affert Puccinellius pag. 344. quem vide, si lubet , in Historia Pisciensi; plures sunt, qui de Imagine Crucifixi in Civitate Lucensi cultui, bc adorationi exposita verba faciunt; praesertim Angelus Roccha, ubi de particula SS. Crucis disserat. Quod ad eius

antiquitatem attinet, ferunt eam ex Luna antiqui sima Etruriae Urbe Lucam, anno 782. allatam fuisse . Constat eam praese ferre loco Tituli Α . sa. De harum litterarum antiquitate, & usu consulendus est prae ceteris Ioannes Clampinius in Ueterum monumentorum Parte secunda i ubi eas insepulcris primorum Christianorum expressas ostendit; nec non in arca Ecclesiae S. Mariae Urbis

sub pedibus Salvatoris; eo quod ipsum Deum significant, ut in Apocalyps. cap. I. vers. 8. in nuitur: Ego sum A, ct Sι , principium , σ finis

dicit Dominus Deus, qui est; & ca I. Xxii. U. II.

Ego sum A, er R, primus, ct novissimus.

II. Id etiam innuere videtur Auctor Clarissimus Animadversionum ad Severae Martyris Epithaphium inuuiens : Iuantumvis enim eruditus quidam Seriptor putaverit, non confisevisse ante ab Ario nefariam haeresim appingi Chrsi monogrammati vocales, A . sa ad eius divinitatem significandam , tamen facile potes ostendi, etiam ante Constantini

39쪽

tempora usurpatos fuisse masicos illos characteres

ad ornamentum , ac decus Numinis Chrisi ; quod deinde post Arianum dogma crebrius adpinxerunt his monumentis Christiani. Et revera in labaro Imperatoris monogramma cum iis literis videbantur. Idipsum dici poteth de aliquibus Nummis aliorum imperatorum. Uisuntur item in annulo Perantiquo Μusei Victorii. Ioannes Dominicus Bertoli Canonicus Aquileiensis , Vir de literaria Republica optime meritus, in Columbaria Florentina Academia Consocius meus , quem honoris causa nomino, in Dissertatione vii. Operis , quod inscribitur Memorie della Societa Colombaria, sic ait: Tal costume di accompagnare ii monogramma con que-

se due lettere credesi derivato sin dat tempo degli Apostoli.

III. Quod autem posteriora tempora spectat perpulcrum exemplar oculis nostris subiicit eadem in Dissertatione ipse Auctor, ut opus mihi non si vel commemorare usum talium litterarum in nummis Civitatis Senarum, ubi visuntur, utpote minus antiquum, vel primum lapidem in sundamentis Basilicae Pisanae anni Io64. ubi prope Crucem alpha, dg omega cum monogrammate incisi sunt, vel stemmaequestris Ordinis Sancti Sepulchri Domini nostri, ubi in Cruce sunt iidem characteres monogramma inter-

ponentes.

IV. Alpha igitur. & omega Epigraphes ad instar spectantur in Cruce pervetustae Lucanae imaginis', ut aiebam , nec non in alia Lucanae illi simillima, quae colitur in oppido Bargae Florentinae ditionis; ne dicam etiam in plurimis aliis Crucibus medii

40쪽

' De formulis vero Attio aliquantisper ilibus.

'culum proferens Coemeterii S. Iulii Papae in via Flaminia, Crucem ostendit cum Romana: tantum inscriptione: IESUS REX IUDAEORUM. textum S. Matthaei pure respicientem. Petrus Lam: hecius ex antiquo Manuscripto Codice Bibliothecae Caesareae picturam vulgavit saec. ix. in qua Crux Ti tutum habet ΙHC NAZARENUS REX IVDEORUM , ex Divi Ioatinis textu desumptum : Ego ipse picturam xiv. saeculi affabre factam visti, in quai r a ligniculo sustentabatur Tabula, cum his verbis:

RUM . II. Quae fuerint antiquorum Diptycha sacra, i & qualis eorum in Ecclesiis usus antequam altat rium , ut aiunt , tabulas Fideles adhibere consue-Vist ent , sat , superque ostenditur a Baronio ali annum Christi Luia. Cl. V. Philippus Bonarrotius in ealce observationum suarum ad Vasa Vitrea prae- ter alia , Diptychum profert eburneum saeculi ix. quod iam suerat Monasterii Rambonensis in Marchia, postea Bonarrotiani Cimelii ornamentum. In ipso: artifex Divi Marci Evangelium sequatus , scripsiti REX IV DEORUM.

III. Duobus huc usque relatis exemplis plura addi possent, uti prae ceteris Τitulus hie meus aeneus deauratus, & encausto pictus, scilicet

SEARCH

MENU NAVIGATION