De dolore Simonis Portii Neapolitani liber

발행: 1551년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nuitatem inter propria obiecta conumerauit. Quod si dixeris ex secundo dei Anima, solutionem continui ad numerum reduci, quod est sensibile commune; hoc vel parum exercitatis statim absurdum videbitur: quandoquidem communia obiecta non nisi per propria agere polliunt, cum sint subiecta immutationis sensus, quae fit a propriis obiectis. Valeat igitur Gentilis Fulginas qui conatus est ostendere communia obiecta sine propriis posse sensum immutare;

de turri alba exemplum adducens cum eminus eius

magnitudinem prius perspiciamus, quam albedinemeernamus. Hoc itaque persuasus, censet commune

obiectu prius sentiri quam propriu sed loge aberrat.

Neque enim turris magnitudo omni colore priuata

visu deprehenditur,quamuis ob plurimu loci in te uallum color verus percipi nequeat. Res enim ob magnam loci intercapedinem alio colore insectae apparent , quam quo reuera insigniuntur, quemadmodum in nostro Commentario de Coloribus demonstravimus . offert igitur se nobis aliquis color, quo turrim videmus, si non albus, saltem pallidus, aut in multa distantia niger ; quo commune illud obiectum videlicet magnitudinem apprehcdimus: quam in tanto interuallo, si rationem opticam sequi volumus, propter angustia, ct acutiem angulorum quos radii faciunt, minus videmus. Taceat igitur Gentilis, in Philosephia parum erudi ius, qui turris altatudinem , pueriliter admodum, citra ullius coloris ope dignosci credidit;neq. intellexit tenebras dici nrq ras, ct ad nigros colores referri , ut codem nostro Cosa mentario docuimus. sed longius dilabimur, reuertamur igitur ad institutum,& praeter ea, quae ab Avicenna dicta sunt, audiamus Averroem, qui ct ipse a

22쪽

sIMONII PORTO LIB.

Galeno dissentit, unam tantum perse ac proximam doloris causam statuens, nempe intemperiem, quae

tamen totum membrum non afficiat. nam talis nomsentiretur; quemadmodum nec illa intemperies sentitur , qua hectici laborant. Censet etiam Auermes solutionem continui generare intemperiem, & ab hac deinde dolorem effici, ratio vero, quae id persuaiast, in hoc consstit, Quod solutio continui sit motus7

malus, quandoquidem naturae aduersatur, cum cori

rumpat unitatem, quae ad membri sanitatem est ne- cellaria; eaque soluta, intemperiem faciat, inferens: contrarium teperiei, quod sane nihil est aliud quam intemperies. Igitur ab Intemperie proxime promanat dolor. Sunt qui Auerroem damnent, quod malus motus, quem dicit introducere intemperiem, sit eX eorum numero, quos Locales vocamus: At nulli tales intemperiem generant, ut patet; quia multis eiusmodi motibus corpus nostrum mouetur, a quibus minime alteratur; Ad haec. Esto quod motus ille localis intemperiem faciat; haec nulla alia sane erit, quam inflammatio spiritus, qui sertur ad locum diuisum ; atque ita intemperies huiusimodi semper c lida esset, quod tamen falsum est : Nam statue hominem in aere frigidi si imo, diuidat tarque illius caro inistrumento similiter frigidissimo, haec diuisio dolorem non generaret, Quoniam in eo calida intemperies gigni non posset. Denique se lutio continui, simplex morbus est, ut ipse quoque Averroes docet septimo Collig. de Curat. solui. colin. at si statuamus intempericm sequi ex selutione continui, morbus omnino compostus reddetur, ex intemperie, & soluta continuitate. Atque haec satis sint quoad Auerroem. t. Solutio

23쪽

ITsi horum rationibus prolixius satisfaciemus, L cum Aristotelis sententiam enarrabimus: paucis

tamen modo iis est occurrendum. & primum rati ἀnes Avicennae, qui argumentabatur, quod in totali arte membri doleamus, & tamen in tota non sit si titio continui: Deinde, quod totum corpus intemnum doleat, nulla facta solutione , ut patet in s bricitante ; hoc modo diluimus, concedentes quidem , quod in tota parte simplici , totoque membro dolere possumus; attamen ea portiuncula, cuius unitas soluta est, magis sentietur dolor,ipseq. intemperies, ob partium consortiti cum toto communicatur.

Vel fortassis melius, cum alicuius partis unio solutitur, acres humores, aut multi, de crassi ad locum s lutum de dolentem confluunt, utpote imbecillum iam factum.ex hac igitur defluentis humoris acrimonia, vel multitudine, si aliqua diuisio, & solutio sensum latens , de interior, atque ita in toto membro , erit una pars soluta sensui manifesta:sed multae aliae latentes erunt & doletes ex causis proxime enarratis. Simili quoque ratione, & in febricitante, ca

lor ille igneus acris vel humor, qui febrem facit, diuisiones latentes in partibus imbecillioribus moliatur , & excitat dolorem, atque ob id corpus totum non aeque dolet, sed magis ubi fit diuiso,& solutio. Erat altera ratio Avicennae quod frigidum, cum continuum seluit, non ita magnum in diuisis partibus dolorem procreat, quemadmodum in extremis: nam extimae nihil eiusmodi perpetiuntur. Sed nos id non alia ratione accidere posse existimamus, nisi

24쪽

quod nerui,& earnis fibrae in sua principia contrahuntur: contractio porro continuum sotu ens,dolorem excitat. Quod optime traditum est a Galena in Irincip. quarti de Simpl. medic. facult. Vbi demon-rat, quo pacto, & a calore, S a frigore continuum seluatur. Cum vero dicit Avicenna dolorem effici are contraria temperiei, at solutio non est res contraria temperiei, sed intemperies: respondemus, quod causa efficiens lutionis siue sit externa ,siue interna est contraria temperiei: quoniam illud obiectum soluens continuu, aduersatur sanitati; puta durities, vel acuties scindens, aut multa copia excedens. Diui'so igitur continui,est ipsa laesio: causa vero ledens,&sbluens, est contraria ipsi sensui: quapropter sensus laesionis dicitur potius dolor. At apud Philosephum est affectus sequens sensationem, ut paulo post dicemus . Tria igitur sunt, causa faciens diuisionem , &haec est contraria temperamento instrumenti sensus tactus, quae soluit rationem instrumenti: tum diuiso , quae laesio dicitur: est, & tertio sensus, causam,&laetionem sentiens , ut audies. Diuiso itaque sua

natura non est contraria temperamento: sed ratione

ea usae facietis diuisione dicitur contraria. Porro per haec facilὸ Averrois rationes destruuntur: quand quide diuisio non generat qualitate, nisi per accides; quia ex distantia partium oritur intemperies.Sed diuiso, est motus malus factus ab obiecto non commensurato facultati tangendi .Dicitur autem malus, quoniam consertim fit laeditque organum sensus: decipiturque Averrois, cum credit, malam inatem p riem excitare dolorem immediate; nisi in intemperie

solutionem continui includat. Sed nec illud sensit Averroes, nec potest proprie dici: quoniam intem-

25쪽

peries est qualitas, cuius est alterare: diuisio autem in motu locali, & non in alteratione ponitur. Sunt igitur tria, qualitas tangibilis, quae diuidit: diuisio ipsa, quae est laesio: & perceptio, quae dicitur sensus, vel sensatio . ex his tribus sequitur passio in appeti-

tu,quae dicitur dolor. Quoci si harum trium causarudoloris una desuerit,non excitabitur in appetitu dolor. cum enim qualitas tangibilis non erit praesens, non utique motus nec dolor siet: quia sensus est potentia sensibile ; & praesente sensibili stactio sensus

exterioris.quod si non diuidit,dolor non generatur; quoniam ingens laesio requiritur, quaque nulla maior a qualitatibus tangibilibus seri potest. Amplius, s patiens di uisonem, alicui alii rei intentus animulaesioni minime applicuerit, sensus dolorem non sentiet, neque doleuit:atque ob id ligna,lapides,& inanimata omnia, quamuis patiantur diuisionem, cum illam non sentiant, utpote quae hac facultate carent non dolent. Itaque intemperies, si inter causas doloris connumerari debet; ut qualitas laedens,quam n ua sequitur diuisio, secundum Peripateticos habe da est. Ad id vero quod subdit Averroes, dolorem in tactu a proprio obiecto fieri, perinde atque in aliis sensibus: respondendum est recte illum sentire,qu niam prima ac summa causa doloris,est qualitas tan-

ibilis; ipsaque intemperies, ut qualitas tangibilis,

olorem excitat diuidendo; quoniam diuisio est laeso quam dolor, & passio comitatur. Diuisio igitur non est obiectum tactus, ut Latini in philosophia parum exercitati asserunt: sed est issio ab obiecto quod

ita acerbe mouet, ut dolorem excitet. Sensus itaque

qui in partibus proxime diuisis est, percipit laesione, yel quemadmodum diximus tertio de Anima,a sen-

d ii

26쪽

su comum sensatio percipitur & laesio idest diuisio. Et quavis no obscuri plutosephi, a sensu particulari

percipi laesiones contendant: tutius tamen est dicere, tensum communem percipere actiones, & laesiones sensuum, ut ita intelligas,quare tactum a corde ori-xi , secundo libro de Partibus animalium , asseuerarit Aristoteles. Cum igitur immediate laesio in tactu competat,non quidem ob crasiitiem organi in Gai sensit; aut quonia animal est animal per tactu, ut si perius recitauimus; sed ideo excitatur maior dolor, quoniam immediatius cor in tactu laeditur, quam in aliis sensibus. Quod si quis obiecerit, eas partes di stare plurimum, fierique non posse ut laesio ad corvsque pervadat: Dicas, quod quamuis membra quae

tanguntur, distent a corde Apiritus tamen, qui ad cor, tanquam ad suum principium reuocatur , cum corde affectum communicat. Quod vero in alia ratione quae eadem est cum priori inquit Averroes, diuisonem non esse proprium obiectum , hoc quidem iam concessum est, dictumque sensum qualitatem laedentem cognoscere, ut proprium obiectum : at diuisionem quae est laesio, ex perceptione sensus communis cognosci. si enim sensus communiέ, qui in cordestus est, nouissime non iudicaret, nullum ytique iudicium de laesione haberetur. Dolor igitur, Ut posterius dicemus, est passio in appetitu, sequens cognitionem, & iudicium sensus. Addit postmodum Averrois;diuisionem esse priuationem: sed dicenduest,quod a Medicis tribus modis diuisio continui antimo concipitur. uno sane, ut motus malus,ac laedens:&sub hac ratione cum a nensu communi percipitur, dolorem excitat in appetu. Altero, ut diuiso continui numerum generat & multitudinem , quae ratio

27쪽

potius est philosephica,na tertio libro Natur. au scuti

probatur a Philosopho, numerum ex diuisone continui generari. & sub hac ratione diuisio est quaedam continui corruptio, quia ex continuo sit discretum. Sed & tertia ratione intestigimus diuisionem contianui , ut est morbus quidam, quae ut ad sanitatem reis fertu r priuatio est, &ipsa unitas priuatio multitudinis diciturivi enim dictum est X. Metaph.Vnum pri- Nationem multitudinis notat.cocedimus igitur duabus posterioribus rationibus priuationem quodammodo dici,non quidem perse,sed ut inter se inuicem comparantur,divisio,& unitas. Uertim ob id non sequitur,dolore fieri a priuatione : quin potius a qualitate unitatem corrumpente per diuisionem. nam dolor fit cosertim,du prssens est qualitas diuidens,non autem ubi continuum iam solutum est: quare interea dum tangit dolorem excitati tangit autem diuidedo. Tui fani,pli, qua comentatoris a peltati entoria. CUM IL

I Axini medici, primas sere Turrisano dederunt,

qui in libria Artis paruae longissima edidit commentam; Io quibus ut ego existinam multa conge L. sit; sed paucissima probe concoxisse. videtur. Hic in iis commentariis, ubi de Dolore agit,quatuor Aui-cennae dictis addit, caetera ab Avicenna mutuatur. Primum quidem diuisionem continui esse sensibile

comune,& ad num eiu reserenda enec xistimat,quo nia dioisio duo ex uno secit;& quamuis numerii non in tedat,ta me unitate corrupit,& ex uno duo generatur. ide sensit Avicena, ut ex suis verbis patet: Alteruest solutio continui ea ratione, qua solutio est dolore non causatur,sed propter mala iniem perie,quq illa diuisione consequitur sit dolor. tertiu est, quod mebiu

28쪽

ipsum egressum e natura sua,& sua unitate ad ipsum numeru praeter naturaliter veniet.sed hoc dupliciter intelligere possumus. Vno quidem modo,prout exbtus ille ab unitate ad numerum, morbus est instrumentalis, & particularis dicitur. Altero vero modo exitum ab unitate ad numerum intelligimus,ratione morbi communis, quatenus per solutionem contianui, quae morbus communis est,ad numerum deductum si membrum,& hac quidem ration vi ab unitate membrum in dualitatem abit, sensibile quidem perse est; Sed nc n a quocunque sensu sentiri potest, verum a tactu solum ; propterea quod tangendo di,uidatur membrum. Postremo , inquit sensum apprehendere unum negatione diuisionis, & numerunegatione continui. Sed huius viri sententia a me nunquam probari potuit, & alias de medio sublata fuit, quare nunc tantum his rationibus euertemus. Divisio, qua diuisio est, est motus: quare ad motum potius, quam ad numerum referenda est.Ad haec,numerus ex diuisione continui generatur, ut docuit

Philosophus tertio Phys ergo diuisio statuenda est

causa numeri, debetque numerum praecedere : qu niam nulla causa subessectu collocatur. nihil enim

uod prius est ,sub eo quod posterius est comprehe-itur. Accedit his, quod sensus exterior percipere debet numerum ea ratione, qua continuum sentit: sed ipsum continuum per propria sensibilia percipit: quare ita numerum quoque percipere debet, scilicet per quatuor primas qualitates, vel per alias,quae siensu i tactus proprie sint. Praeterea, genito numero do lor non est,quoniam ut ipsemet Turri sanus testatur, dolor excitatur, cum continuum soluitur, atque in re, quae fit, non autem in re facta consistit. quare a

29쪽

o a B OLOR a 3tia quam generetur numerus,dolor sit.non νῖtur numerus est causa doloris, sed sequitur ipsum dolorem:

quia dolor prior est quam numerus. quo circa diuilio, ut dolorem generat, non ad numeru reserenda est; sed ad motum , ut ob id A uerroes rectius sens rit, cum dixit diuisionem esse malum motum. Denique quando numerus est, non est diuisio. igitur diuiso non est numerus vlla ratione . quando autem diuisio est:adhuc non est numerus, sed tunc fit. Verius ergo dicendum est, diuisionem esse motum ; &numerum esse terminum ad quem properat motus: atque per diuisionem fieri numerum, quemadmodupor motum generatur sorma. Diuisio igitur num rus est imperfectus, & per se innuit motum : quare ad numerum reserenda nequaquam est. Est & aliud, quod nunqua etiam mihi arrisit, nepe quod diuisio qua diuiso est, non generet dolorem,nis ut illi iungitur intemperies. nam ut rationem taceam experientia id labefactat, velut docet punctura acus, quae simul atque diuidit una dolorem creat. quin etiam, quod fieri numero experimur, paruae quaedam bestiolae, cuiusmodi sunt pulices, cum primum diuidunt, dolorem excitant. Quare misia haec faciamus, inquiramusque quomodo intemperies inserat dolorem . Ipse, ut opinor, mihi responderet, id facere tanquam agens in organum senius. Sed illud quod agit in sensum, est sensbile commune vel proprium.

In temperies igitur altero horum modorum sensum alterat. at non ut commune,quoniam intemperies est

qualitas prima, vel ex primis orta i est igitur sensibi-bile proprium. & diuisio est sensibile commune, &causa intemperiei, & per se sensibile, ut ipsemet dixit a sensu tactus. Ex his nectatur argumentum.

30쪽

Causa praecedit affectum: divisio, est causa intemperiei, & est sensibile per ser igitur, ut sensibie est perise, antecedit, & prius sentitur,quam generetur in-i temperies. sed nec hic sistendum est. nam cum diutiso in principio sentiatur a tacta antequam intemperiries sit genita: sensus ille diuisionis, aut est tristis aut blandus . Si tristis est, sentitur cum dolore: si blandidus , cum oblectatione. Habes igitur, quod diuisio prius sentitur cum tristitia, quam ipsa intemperies genita sit.& hoc quide fit, cum tepore aeque ac gen ratio qualitatis tempore indiget . quare sensus diuisionis tempore praecedit intemperiem. Si quis hanc rationem diligentius animo perpendet, eam validis. sime,ni fallor, urgere intelliget. Accedit quod intemperies, cum sensim generetur,& non tota simul quoniam alteratio temporis successione fit, cum sit m tus qui ex momentis non coaceruatur, et in phylosophicis probauimus non poterit creare dolorem,qui consertim fiat. At huic nostrae orationi oppones, quod eadem ratione diuiso quidem dolorem excitabit,cu sit motus: verum huic dubitationi in fine huius disputationis satisfaciemus. Praeterea diuisio ea ratione, qua diuisio est, antequam generetur intemperies, corrumpit unitatem membri, quare & naturam membri: sed corruptio unitatis membri,est cum

sensu, & laedens ; igitur diuisio, inquantum diuisio,

laedit,& sentitur. Et ut in unam congeratur ratio, Diuisio , ut diuisio , corrumpit Unitatem; intemperies, ut intemperies, non corrumpit unitatem membri; igitur diuisio corrumpit sensum,& non intemperies. quod enim unitatem instrumenti destruit, virtutem

quoque laedit .Quod si ex duplicatis nexus tibi non arride in secunda figura formabis rationem.Omnis

, diuisio

SEARCH

MENU NAVIGATION