Iacobi Gothofredi ... Nouus in titulum Pandectarum de diuersis regulis iuris antiqui, commentarius. Quo id potissimum variis modis agitur, quomodo deinceps, in Foro seu Praxi, ... minimè possit

발행: 1653년

분량: 945페이지

출처: archive.org

분류:

181쪽

pollent Auan. objicitur Paulus, qui in L 3. l. I.

ἄν. de furtis , diligentiam praestari indicat, non ab omni tutore, verum ab eo qui sponte unu ex pluribus tutoribus testamento. datis, oblata satisdatione solvi administrationem suscepit. Quod,ceu rationem validissimam, nonnulli urgent,ut efficianx tutorem de leuissima culpa non teneri, aliter atque in mandatario & negotiorum gestore: quod hi sponte suscipiunt negotia,

at rutoribus curatoribus inuitis administrationis officium imponitur, l.tutori Eo. C.de negor.geu. Cui imo oppono rati nem quae ea l. continetur. Ex his jam apparet I. & veteres

Iurisconsultos hac parte inter se dissensiue: B. & casus quos dam singulares notari, quibus diligentia seu leuissima culpa a tutore non praestatur: 3. & in hac re formulas illas,diligentiam quantam in nebas suis, & diligentiam diligentis patrusemil. aliquam do pro eodem usurpatas. CertE N Cujacius quoque hac in te

variavit,quod inter variantes ejus sententias notatur. 8. NEG OTIA GEsTA in eodem censu hic collocantur ab Vlpiano, quo dotis datio & tutela , eorum videlicet contractuum, vel potius quasi contractuum, in quibus dolus & culpa in genere praestatur,seu qui dolum & culpam recipiunt. Quod ipsum etiam definitur a Pomponio ad Qes luctum in ιν negotia II.-de negot. ges. per indefinitam culpa appellationem : ω quia Casum tantum excludit. Pariter ut in L ejussor 32. eoaetit- Culpa,inqua praeter latam, quat dolo aequiparatur, leuis, -- tori 2o. C.de negotges. l. quidquad T. C.anuntur. In quarum pri

re etiam nonnulli , leuis appellatione leuissimam quoque cu pam eontineri asserunt. Sanὶ diligentiam quoque in hoc co tractu praestari voluit h. l. Vlpianus, generali illa clausula, qua: mox subjicitur, I. Ideo & Iulianus in I.6.9.υθ. Qinde negotgere. a negotiorum gestore exigi dicit quod vir diligens etiam g sturus fuerit: a. & g .sem autem I. In t. de obligat. qua ex quasi conin teneri dicitur ad exactissimam diligentiam, άκυσες-I, 6--φλειαν, ut Theophilus vertit. 3. Etl si mater 2 .C.de Uur. omnem diligentiam praestare debere, cujus i. sp

ciem notandum est esse in Demina matre. 4. Exactam,apud Paulum istentent.xit. 4. 3. Nea sufficit,ut aegi. Instit. eod. subj

citur,talem diligentiam adhibere qualem suis rebus adhibero solet,si modo alius diligentior eo commodius administraturus

esset

182쪽

esset negotia : dc ut ibidem Theophilus , non ex gestoris, verum ex alterius illius diligentia rEm aestimari opo ter. Denique tutor& gestor hac in re exaequantur. Possit e iam hic argumentum duci a mandato, de quidem a ratione l.

in remandata, aemandati: quae non minus in negotiis gerendis obtinet,quam in mandato. Et ab hoc tamen abit d.lex xo. C de

negotiis gesis o ubi dicitur, Tutori vel Curatori similem non haberi qui citra mandatum, negotium alienum sponte gerit: se jecta ratione : quippe superioribus sid est tutori vel curatori necessitas muneris administrationis sinem : huic autem si .gestori) propria voluntas facit: ac satis abunde que sufficit, si cui vel in paucis amici labore consulatur et secundum quae, super his quidem quae, nec tutor nec curator Constitutus, ultro quis administrauit, cum non tantum dolum & latam culpam, sed&leuem praestare necesse habeat, conueniri posse. Illud semper mirum videri possit, cum in negotiorum gestorum quasi contractu sola domini, nulla gerentis vertatur utilitas, gest rem nihilominus ad culpam vel etiam diligentiam teneri.Sed- enim suscepti negotij ratio fide si adeo ia deposcit: Eccur eis nim, nisi haec praestare velit, absentis loco, cujus personam induit,sese alienae rei immiscet Vt omittam,quod dixi argumem tum a mandato. Sunt e contra casus, in quibus solus dolus ianegotiorum gestione praestatur, ut in sp. l. 3. I. interdum 9. denerat ges. Et retro est,ubi casus quoque praestatur, ut in t f negotia

Et ita quidem etiam hactenus de secunda contractuum claLse specie ve, seu de iis contractibus qui dolum de culpam recipiunt, & diligentiam insuper, quo ostendimus, clausulam hoc loco interjectam,In his quidem is diligentiam In quibus Q. contractibus,non merae fidei arbitrioq; rem alienam momento accipientis,servantis ,res aliena committitur,ut in prima classe,id

est, in deposito dc precario, verum certis finibus & limitibus. Nunc ordinem repetit Ulpianus interruptum illius clausulae embolismo, tertiamque adeb classem contractuum proponit, in quibus dolus & culpa praestatur, at non S diligentia. Quo incensu sunt duo contractus: nempe, societas & rerum communio. In quibus neque res mere aliena,aut merae fidei accipientis, vel cana habentis, non etiam certis Ze praescriptis legibus

183쪽

e mmittitur, verum Vna eum re accipientis commissa cred-

tura

i SOCIETAs igitur,quae consensu scilicet contracta est, Mideo voluntaria societas dicitur l. 63. g. 8. viri pro socio, voluntarium consortium, l. v. g. idem rapima fetu, εν. pro socio, dolum Meulpam recipit: teste Vlpiano b t. set. 9 g L. Gr. commodati l. de reo 23. t.cum duobus f α β ι. . etur. νυ siorior Paulo, l. 1 Leod. Gaio, Lsocius socio 72.eod. unde desumptus eth β.etest. In fit.eod. Desidiam. adeo 3c negligentia prae latur, M.ts. 72. o Zj vis. σέ. Io. in V. com stati. mn quam de culpa dubitatum olim, utrum ejus

plii lus) socium etiam culpae nomine teneri. Imo Vlpianus quoque idem facit itidem ad Sabinum libris in Leum duobuου νι-

f. h. αλρra βocior excelli Digestorum libris: Celsi, inquam, qui ille eiι qui & hac l. abVlpianodau datur , in quaestione, an Conueniri possit ne dolus Praestetur: Quique,idem Celsus,in deposito etiam dubitarum fidem facit,utrum lata culpa in eo veniret d. l. 32. deposivi. Hac proculdubio dubitandi ratione, quod in coeunda societat des &industria socij eligatur, & de sequeri debeat, qui minus diligentem socium elegit. Quaru ipsam rationem adhibet Gaius-ut inde esticiat, socium non ad exactis. simam diligentiam teneri, Lsociinsorio 71. mira socio. Quae Mipsa ratio adhibetur in deposito, ad excludendam in eo culpam, l. i. gd. viri de obligas. ct act. sega. Instit. PIb.moae re eomrab. A . Sed quis modus hujus culpae Sc diligentiae ' Seneca equiadem 1.de ira 3I. dixit, salvam tbcietatem esse nisi amore de cuia nodia partium non posse. Non ut diligentia praelletur h. l. 9ael. 93.2. επ.commodari. Culpa stilicet hae ad exactissimam dilia gentiam dirigenda non cst et sufficit enim talem diligentiam adhibere communibus rcbus, quam suis rebus socius adhibere selet. Gaius άαγαρην socio, dc exinde g.vis. Inso.eod.tit. Cujus rei ratio a.tegula iuris seu distinctione solita arcessitur , quod

viri usque utilitas in hoc contractu versetiar, dict. i. g. L. F. commn dati. x COMMVNio Nis RERUM , quae societas involuntaria istu necessaria cst, quaeq, re, non consensu Contrahitur , eadem

ratio cit quaeiacietatis contractae. . Dolum sti &.culpam hin

quassi

184쪽

quasi contractus recipit, non diligentiam hac l. cfr l. penuit. 4.vit. C. commuuiiuuiae Lopulo I 6. g sedes 4. αν familiae ercist. l. haeredes

et s. g. non tantum 16. eod. cujus haec verba sunt ut Expressa, ita c-le ganti a: Non Iantum dolum, sed culpam in re haereditana praestare debet cohaeres, quoniam cum haerede non contrahimus,sed incidimus in

eum Non tamen diligentiam praesare debet, qualem diligens pare a milias, quoniam hic pro ex siuampartem causam habuit gerendio ideo negotiorum gestorum ei actio non competit et Talem igitur Eugentiam praestare d bet, qualem in suu risin. Eadem sunt ,s duobis res leta asi 2 nam ct hos co unxit adsocietatem non consensin ed res. V bi r

tiones Illae quoniam cum haude non contrahimus , sed incidimis in eum. de mox : nam ct hos conjutixiι ad socIetatem, non consensus, sidres, non illud indicant e contrario , in societate contracta aliquid praeter dolum & culpam praestari : verum illud indicant, nihil amplius in hoc negotio praestandum, quia nullus contractis iiii tus cst; sed casu tantum communio contracta: Non ergo diligentiam praestandam, quia suam quoque partem hic gerire adeoq; susticere hoc casu,si ut suis in rebus consors & particeps diligentiam praeiter. Exsuperioribus jam perspicimus, hoc in Praestationum naturalium in contractibus vel quasi argumen ro I. V artasse inter se Iurisconsultos. L. Variasse ipsummet Vlpianum : si modo non Ttibonianus hic vel alibi nobis imposuit seu fucum fecit. 3. Et cum dissentirent in nonnullis, III siti gularibus tamen casibus consensisse. Formulasque illas, diligentia qstalem in rebus suu,Zc diligentis patrosam. aliter atque aliter usurpatas, neq; satis distinctas temperi s. et dii tinctioni illi contractuum,quae pro ratione saepe adfertur, inter cos Vide l. qui utilitatem unius dantis vel accipi cntis continen ,vcl utIiusquc,non semper, neque apud omnes locum fuisse : Exemplo sit vel precarium, ubiccssat ea quam dixi, distinctio. Sane hac regula ab Vlpiano ea non adhibetur , quam tamen & ipse Vrgcbat I. I g. 2. ηπ.comm dati. Ego certe hac in re censentibus accCdo, vix quidquam generalius definiri posse, remi lianc ad arbitrium Iudicis, pro vi.

Et haec quidem hactenus ad priorem hujus regulae partem dc Nattiresibus praestationibus in contractibus. Sequuntur duae aliae, de Psaltationibus cx conventione, dcque casibu mere seria '

185쪽

ris,quos nemo praestare tenetur.

II. SEC v NDA igitur hujus legis pars est, de Praestationibus videt. quae ex Conventione dostendunt,ubi quaeritur, utrum peream naturalibus Contractuum praestationibus derogari possit EEt vero definitur idq; per modu Exceptionis ad ea quae superius dicta sunt de naturalibus contractuum praestationabusὶ obtin te ea, Ni quid nominatim conmenis vel pias vel minus insingulucontractibus.Scilicet id apertE vult ICtus,conventione seu pacto naturalibus contractuum,de quibus hac lege agitur, piaeliati

nibus, aliquid adjici vel detrahi posse : sic ut durior vel levior

ejus qui rem alienam, suo tempore restituendam, ex Contractu

aliquo accepit, reddatur. Potest enim conueniri, ut culpa quoque & diligentia praestetur in iis contractibus, in quibus ex sua natura, vel dolus tantum, Vel praeter dolum, culpa tantum praestanda veniunt:& retro,ut in iis,in quibus dolus & culpa Bediligentia, praestanda sunt, dolus tantum vel culpa etiam, at non diligentia praestetur et vel in his, in quibus dolus & Dpa,dolus tantum praestetur. Haec unica, inquam, hac lege, circa praestationem in contractibus, exceptio proponitur. Praeterquam M aliae sunt exceptiones quibus,naturali praestationi non statur; puta si culpa, morave praecesserit : de quo extra rem aingunt Interpretes hoc loco. Vt & separandae sunt ab huius legis

specie aliae conventiones,quae non Circa praestationes naturales versantur, verum Circa alium modum obligationum,de quo ad

ι.17-star ubi pariter c6tractus naturam suam excedere potesta de quibus hic quoque turbidE Interpretes nonnulli agunt. Multo

magis eae quae de natura contractuum sunt: contra quam pacta rata non sunt.)Nos intra exceptionem hic propositam mane mus sic tamen,ut non minus ad postremam de casibus fortu tis eam applicemus seu porrigamus, & in id iuris textus allege mus, quam ad priorem huis legis partem : nam ut naturalibus contractuum p stationibus conventione addi & detrahi potest , ita de de Brtuitis Casibus , praeter naturam contractuu conveniri potest, ut horum quoque nomine qui rem alienam penes se suo tempore restituendam ex contractu habet, tene tur. Igitur, definitur hoc capite, Nomisatim conveniriposse, τι in minus , quam nam uspraestasiones ferunt, an contractisu ρο

186쪽

hac lege no in inantur. Obtinet, inquam, id in Deposito. i. gsi

In Pignori accepto, l. 6. Coaede pignorat. actio. In Locato, i a T. g. 29. N . ad legem Aquil. lsi quis domum 9. g. 2. LI3. g. s. m.locati. Nempe in his omnibus contractibus, caeterisque, quod modum praestationis attinet, hoc servatur quod convenit, seu quod praestare conuenit : Legem enim contractus dedit, ut ait hic Iurisconsultus svel potius contractui, ut l. T. g. I. de pactis): Similiter, ut in genere contractus legem ex Conventione recipere dicuntur, ael. I. g si convenit 6. depositi e ea ratione, quae redditur, I. I. de pactis, L 1. de consillecun. l. so. C.de transact. um de & lex contractus dicitur in l. 8. π.depraesi t.ved. l. Lucius 24. depositi lex 8. de praestri .υed. & lex absolute, in l. veteribus 39. m. de pactis: L7.deservis exporr. l. a . in prisc. αν. locati: LIO. Codde pactis: l. . C.de condict.causa datorum, de similibus quamplurimis.

Proinde,cum ad judicium ventum est, in primis in id deducitur quod praestari conuenit: quod si nihil conuenit, tum ea praestabuntur quae naturaliter insunt judicij potestate ut diserte cauetur Lex empto II. f. I. απ.de action. empti. Et eXcipienda tamen adhuc est dotis datio: ubi conueniri non potest,ut mimis V. g. ut dolus tantum praestetur l Pomponius 6. αν. de pactis GIatib.

propter utilitatem nubentium, inquit ibi Iurisconsultus : quomodo de alias deterior dotis conditio pacto fieri non potest. a.dr Iz.de pactis dotatib. Certe dc hac quoque l. limitatio hac parte adhibetur, nempe quod ex Celso refert Vlpianus) conventionem seu legem de quo dictum est non valere conueneris,ne dolin futurus scit . nam praeteritus dolus pacto remitti potest L si unus 27. g.pam, - de pact , uti juri sibi quaesito quiique renunciare potest praestetur . quam in rem ipsam est quoque dicta lex 27. g.3. l. l. g.istud T. depositi: l. II in princ. commodati. Et ratio hic subjicitur: hoc enim bonae side, judicio contrarium es e nempe, quia id contra bonos mores est d. l. i. g. 7. & invitat ad delinquendum seu delicti illicium cst. arg. l.s ud conuenire I π. de

pactis doralibus: l. 7. S. Hepactis, quae sine delina puniri, pe-

187쪽

diri publica disciplina luadet. hi subjicit Vlpianus: Et ita istamur ; formula quae Ac ipsa occurrit l. Ist .iu .vsitatissima in iure in his quae dubitarionem non admittuns, quaeq; in foro - νυ βρως obtinent, dc reccpta sunt. I i I. PosTREMvM hujus legis caput sequitur, primo op- policum: Nempe, non sicut dolus, culpave, imo & diligentia quandoque in contractibus quibus res aliena momento apud aliquem eli suo tempore restituenda, natura sua praestari debeat , ita de casius quoque fortuiti unquam praestandi veniunt: hi enim a nul praefamur: cum nec ab ullo praeuideri possint,l.qua fortuitu 6. C.de pignoras.acI. vel iis resisti non possit, i.in rebus I S. αν. commodati. Qua de re ipsa sunt&alii complures juris textus: ut g.υlt. Instit.qui, moaere contrab.oblig. ι.εdejussor . m. de negot. ges. ι si merces 26. g.υμ major. π locati: l.I8. in princ. e .commodati l. I g. quodsistis II. iar. de Magistratis.conu. L 26 7.de admini .reri ad cis pens. LI. g. u quoque, de obligar.θ acI. l. I. Geommodati l. I. C. depossiet. .6.8.9. C. de piguerat.MI. ι.sicut I9. C.de pignoro. I. . l.in judicio 28. C.de locato. t. .C.de periculo ιHor. De singulis fortuitis casibus,qui hic septem numero memorantur: simul de limit tionibus,quae hic apponuntur, ideamus: quae sane eo redeunr, ut indicetur si casum fortuitum culpa praecesserit, alienae rei interim ex contractu possessorem de casu fortuito teneri. Primo igitur loco de casuum fortuitorum numero mem rantur hic animalium casus mortes . Haec scilicet non praestat is penes quem ex contractu aliquo res aliena mox restituenda est. Quod mortes attinet, quidnam id sit notum est: Casius --rd sunt morbi, vitiique. Cum animarium porrb casus morte'; dicuntur,& servi quoque comprehenduntur,& Vlpianus Comprehensos voluit, eadem enim horum ratio est, ι. in rebus I 8. iae

nimalibus servi de alias junguntur & aequantur in ι. 2.3.2. l. 27. t. 38. f. I.2. ad teg. Aquit. l.in ratione 3 o. f.υθ.in Vinc. ηαν ad leg. Falciae. Et additur tamen hic limitatio, Animalium vero caseus morae Me,

quaque sine CULPA accidunt, fuga semorum,dcc. ubi vulgata habet , mones, quone culpa acciduot. Quomodo Sc Graeci, Basitica, Synopsis Basil. Tneodorus Hermopolites, i Κώ χ ωρος λουμαι Θώπιον. QIod Ctiam Cujacio Contioque placet.

Quanquam positi id generaliter hic exceptum videri r Etsi

188쪽

ita quoque habetur in Gai j Lin rebus I 8. απ. commodatι. Guaequae igitur, pro Suaecunque. Certe in Omnibus casibus Q rtuitis id obtinet, ut si culpa praecesserit,casus fortuitus praestetur,l. 27. q. mulier, ad leg.Aquil. t S. g. . commod. se l.vit. eod. LIO. g.qui mulas locaII: l. 4. ιπ.de fericulo ct comm.rei venae se l.lectos in .se seqq.eod. I. I.'quoque, de obligat.θ HI. g.item is cui, Insit. quibus modis recontrah.Alg. l. .C.de 'Per.act. dcc. Eodem certo quoque pertinci de limitatioqvie secundo mox casui sertuito aptatur. Secundus casus fortuitus hic ponitur, Fuga servorum: addita es hie limitatione, custodiri non sunt, pariter ut in Gai j l. in rebus I 8. commodati. Nempc servorum nonnulli custodiri solebant, imo debebant, ab eo penes quem res aliena mox restituenda ex contractu erat: quod juxta hanc legem probat quin .

q.e lex si a bonae ei possessore ri . qui petitoris 36. in D. .. de rei

mindicat. lsi ut ceno s. g. 6. ct d.l.l8...commodatio g. eum autem, In- sit. de empl.se vendit. Nam& vincti quandoque Commodabantur, d. g. 6. Vinculaq; adeo fugae argumentum erant,& sic custodiae adhibendae legem tacite injungebant. l. 8. g. 4.-. de Eduit.

edictor o g. vlt. Insit.de lege Aquit. Et alias servi nonnulli custodia indigebant, utpote quod integrae opinionis non essent, vel quod ejus aetatis essent, pueri puta & errones, ut custodia indigerent. Quare,si fugam hujusmodi servorum praecessisset, haec Culpa,puta quod custodite non haberetur,is qui alienos servos

apud se, mox restituendos,ex contractu aliquo habebat,ob hanc fugam,dc silc casum fortuitum quem culpa praecesserat,tenebatur. ac maxime , quia id inter alia servorum in commune vicium erat, fuga scilicet: &, ut ille ait, servi herifugae essent. Tertius casus fortuitus est Rapina,quoties scilicet res per vim extrariam eripitur, quae euitari S repelli non potest. Quo ip tacite innuitur, aliam esse furti rationem: id enim non casui,sed leui culpae ferme adscribitur, atque adeo periculum furti praestatur, g praeterea, Insiit.quisin modis re contris.obl. l. quod si l . απ.άe periculo se commodo rei venae l. cam duobus St. β.damna ἄν prosoc. l. IT. g. Papiaianus, αν. de praestrapt.verb. juncta l. rem inficiendam 78. de furtis quia a diligenti patre fami l. praecaueri potest: quo pertinet de locus Exodi 22. Ncque quidquam contra mouere debet lex in ratione , o. in prisc. απ.adleg.Falci ubi furtum jungitur rapinae & mortibus servorum, aliisq, casibus qui fortuiti

189쪽

sunt. Neque enim fortuitis casibus furtum ibi connumeratur, quasi id ab eo qui rem alienam ex contractu penes se interim habet praestare rei domino non teneatur, verum inter damna numeratur, quorum perieulum ad haeredem, &sic dominum, spertinere dicitur,non ad legatarium,qui nullam culpam ad m,st. Et sic hoc casu ubi nulla alterius culpa est, casus fortuitus de damnosus est domino. Quanquam illud quoque verum,&γtum aliquando sine Culpa ejus qui rem alienam ex contractu interim possidet accidere posse, t. odsepe IS. 3 si res vendit a 4. v. de commab em s. t. eum qui l . f.iaem scribit 6. .. de furias: ut in specie legηm 9. Codde pignorat a I. si videt. creditor pignora inhorreis,quibus de alij solebant publice uti, deposuit. Cujacius ad linapi n. lib.8. quaest. rectE exemplum quoque ponebat in saviculariis, qui sunt quodammodo praestigiatores, de in apertu riis qui nihil non sciunt aperire, quibus nihil est tam bene obignatum, quod aperire non possint : ars eorum in furando est subtilis nimis. Quartus casus fortuitus est , si quid per Tumalium acciderit in re aliena: quoties videlicet per turbam Ac concursum hominum Se seditionem quid amissum est, fractum, caesum,raptum,&c. Graecis : cujus tumultus mentio in materia depositi : vide tit.depositi: Zc .m persequendae, In it. de actio. jung, turm is seditioni ι. s. Ctae his qui ad Eccles L vh.C.deseditiosis. E

go, neque hunc casum praestat rei alienae ex Contractu mox restituendae possessor. Nisi ipsius culpa seditio facta fuerit: ut in

exemplo singulari ιαε seu pennis. in prisc. .soluto matrimon. cui vicinum est & quod habetur is merces a . g.eulpa, in locali. Quarto loco inter Casus fortuitos recessitur Incendium. Quam in rem sunt de multi alij Iumtextus, puta lex in rebus f. . -- commodati: ι.9. gli colouae 3. Lex conda Io π. locarii a L. δεπτοι gest. g. ra autem,IU1 .de em .er vendit. Quod quidem intelligendum est de incendio, quod per vim extrariam Ortum est, ut loquitur Zc definit lex qui Uniam so. insis. ων Iotati: non si inhabitantium, domini. hominumve de domesticorum ejus cuNpa , vitio se adque; tum enim incendium casibus fortuitis nota connumeratur, atque id eb in praes arionem venit, ael. N. - ω- eati diis em- Π. g.9. t. i oecidu o. g. s. adleg. A uti. Ut inhabitantium plerumque culpa incendium cuculae selerit. . g. I.

190쪽

. e praeferiLvigit. Neque huic obstat,quod Alfenus in is vendira

II. .m de peric. is commodo rei venae absolute ait, incendium sine culpa fieri non posse,ucrum id quippe,sed non ideo siemper inhabitantium culpa, Verum aut extraria vi,aut incendio ex proximo pariete, seu domo, ut omittam Coelitus immisso igne. Ncq; rursum obstat, quod idem Alphenus in El.3o. g.ου. duerte incendium a fortuito casu separat : Namque ibi fortatim casin est extraria vis, uti statim eam vocat, eumque opponit servi negligentiae. Sexto loco ponuntur hic inter Casus fortuitos, Aquarum magnitudines, id est, inundationes, vis fluminis, impetus fluminis, ut alibi vocatur, imo & controuersia aquae I fluuium L . g.adem Semius s-.de damn .infe I. Hunc igitur casum non praestatu. Ω venditor, L iis venaeitione IO. .deperist comm.res venae g. cum a rem, Insit.de empl.ct venae Postremus hac l. casus fortuitus est Impetus praedonum, seu imcursus latronum, latrocinium,seu aggressura latronum, quae dc ipsa a nullo praestantur h. l. non a depositario I. I. C.depos non a commodarario, g. item is cui res, Insit. uib.modre conιr.Al. nona conductore, ιρι quis s. g. Imperator locati: non tutore, t.si res pupistaris so. de administritur. Vti neque retro a domino com ductora praestantur, ι. damnum I 2. C.locatir non a domino mandatario, l. inter causω 26. g.non omnia 6. ..mandari: Et tamen hic semper ut alibi excipiendum,nisi culpa praxessit, i. g.3ttinu cri

res.

Et hactenus quidem casus fortuiti, qui exempli gratia hic a ponuntur : sunt enim & varij ali , puta Naufragium . Piratica, Ruina, Hostium incursio, Terra motus,terrae labes,chasma seu hiatus,tempestas,&c.Omniat alia quae vi diuinae adscribuntur

XXIV. PAVLus libro quinto ad Sabinum. in AT EN vs cuius ' intersit, in facto, non in jure consistit.

SEARCH

MENU NAVIGATION