Commentatio de caussis et auctoribus narrationum de mutatis formis ad illustrandum maxime et diiudicandum opus Metamorphosium Ovidianum. Auctore Ioanne Guilielmo Ludovico Mellmann ..

발행: 1786년

분량: 105페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Non incommode, inter alia philosophemata, quae l. XU. Met. ad Pythagoram auctorem reseruntur, attigit Ouidius metempsychosin s. doctrinam de animis humanis corpora murantibus. Eam

vero nostra disputatio non capit, nisi 'quod pauca sunt illa, quae de caussis certius a stirmes pauco rumque verborum. Suffcit autem intelligi nonnulla, quae inter rudiores homines huic opinioni fidem ac probabilitatem conciliare potuerint, ita enim subnatam esse eam aliquando, ut tot alia somnia, quacunque tandem notionum confusione, non mirabimur. Adeoque ad uniuersum de hoc genere iudicium iuuat tenuisse, quae iusti harum rerum arbitri n) de ignorata mentis humanae brutorumque natura monuerunt, nec non de artibus o vatum ac praestigiatorum, quibus effecerunt, ut animis ad DeOS aut manes emigrasse rerumque euentus et abscondita multa didicisse viderentur. Sed periculosum est ulterius sapere velle, quamquam haud dissicile, iis quae v. c. de Aegyptiis ingeniosius alii aut ineptius coniecerunt nouam probabilitatem addere. Quid enim Τ quum ritus antiquissimus condiendi cadauera locum dedisset, ut animi aliquando redituri in sua corpora credo

cap. 2I. s. g. ubi reeensentur, quae etiam nunc palsim inter halbaros obtinent de metempsychosi opiniones.. ita graecis simili figmento imposuit Aristeas Proconneuus. qui in Arimaspeis suis multa mirabilia narraret , qua inter populos Seythicos et horeales animo huc loco rum euagatuε vidisset, φοιβολαριπτος γενομενος Hero dolo. Post haec vero et alia, quae de se iple mentitus est, teteras de eo fabulas ab aliis confictas esse non mirum. V.

12쪽

rentur, commodius ne temporis thteruallum quam migrationibus istis per totam naturam expleri potuit Τ Cetera Ornamenta accesserunt ubi primum metempsychosis, maxime prudentium virorum studio inter graecos, ad improbitatis poenas aut purgamenta et remunerationem virtutis accommodari Coepit; nec miramur in plantaS adeo et arbores graecorum p etiam philosophorum commento animos ablegatos esse, quum iidem plantas q) quoque ad

animalium genus pertinere iudicauerint. Verum, quod est accuratioris ex nostro proposi is indaginis, exi a metemst obsinthagorica, eodem coonio ad mores spectante, murato tumen paululam g nere dicendi Doctissimo SCHNEIDERO G, ingeniosa coniectura, videbatur Ortum duxisse cognatum genus, quod de hominibus in bestias mutatis narrationes quasdam complectitur. Scilicelsaeerdotes s arripui,e bane opportunitatem ratione aliqua adsensus accommodata plebem a vitiis absterrendi, ut ininiustitiae et impietatis poenas et incommoda in ani malibus quibusdam elucere dicerent, de quibus ex hominibus mutata forma ad hanc conditionem redams fabulas concinnabant. Obseruatam igitur ab iis studiosius animalium naturam et accommoda te ad vitia et mores seculi exornatorum commentorum segetem in populum sparsam, quo exemplo, quum consilium morale aliquando utilitatem habere, desii

l. 6s s. et fragm. ap. Aelianum. H. A. xll. 7.

13쪽

desitisset, rea tu facto ad meros tuos et artis ostenia rationem extiterant sequioris genii fabulae, quas suo loco recensebimus. Iam vero quo minus praecla rae Viri Doctissimi coniecturae accedamus, illud ab

animalium vita et moribus depromtum docendi genus parum noS morabitur. Nempe pro eo militat me

tempsychosin adhibendi modus, fabularumque, quas ae sopias dicunt, similis sere, licet praestantior multis momentis, ratio, quin etiam homines Comparatione ad mores instituta ex animalibus ceristis natos aut in ea conuersos narrare, vel ante Pythagoram non insolitum , modo quis Circes medicamina et Rimonidis lusum de mulierum varia Origine cogitet; neque adeo mirum erit nobis, quomodo a metempsychosi ad tranSsin manda corpora deflexerint, quum haec ratio per singula ire sine ret, libertatemque saceret, notis etiam fabulis notaeque impietatis eXemplis, v. c. Lycaonis, illud artificium adhibendi, quum ipsa doctrina, qua haec omnia nitebantur, non nisi in uniuersum de isto puniendi modo praeciperet. Sed haec si ostendunt quid fieri in hoc genere potuerit, vix tamen ulla sic statuendi necessitate credere nos iubent v re fuisse fabularum istarum eam celebritatem, eum usum, quem Cl. Schneiderus innuit. Leuis aliqua

probabilitatis species in hoc est, quod sorte mirum fuisse dicas, si hoc fingendi genus, cuius iam antiquiora essent vestigia, Pythagorei in suum usum

non conuerterint. Scilicet unicum occurrit eΣem

plum i , quod citare non prorsuS alienum sit, quum apud Aristotelem aquilae narratur senescenti rostrum ita incuruari, ut tandem fame ipsi pereundum sit, idcir-

14쪽

idcirco, quod hospitem quondam suum, antequam

ex homine transformaretur, iniuria asseci sset. Quo largirer addi Lycaonem u) illum victimis humanis infamem, qui ob crudelitatem in lupum conuersus serebatur, quamquam variis modis aliter sabula ornata est, aliquid etiam nominis etymo tribuendum sit, nec de tempore figmenti constet. At vero intelligitur, admodum ambiguam horum fidem esse et sublestam in asserto illo, ubi non de una υρι a tera sabella, an non morali consilio inuenta aut adhibita sit, quaeritur; quum vel in iis exemplis, quae ad Iufum conficta esse non negaueris, severiorispropositi species subinde extiterit, sicut v. C thuris arisbor ex pii cujusdam hominis ab impiis occisi corpore nata esse perhibetur; x quod adeo non mirum est in hoc genere, ut plurimarum metamorphosium miracula nisi ab iratis Diis, ac poenae loco, aut

propitiis, beneficii nomine instituta, probabiliter fingi non possent. Cui autem plurimum sorte tribuit V. Cl. F nempe quod lusus ipse poeticus in

m Ovidius eonsilio sere morali tractat fabulam M. I. 363 - 24 . Si ces alias evicta datur, addas per me licet ciconias ob piatatem erga seniores sui generis in homines conuertendas, et in beatorum insulis collocandas ἔ quamquam mihi lus ille est, si quis aliuet, et sorte Alexandri Myndesii, noti rerum naturai. scriptoris, ex quo narrat. Aelianua H. A. lli. 23.

15쪽

hoe genere, ad quem pleraeque animalium et arisborum traditae origines manifesto redeunt, in pravio serio harum fabularum usu sontes suos habeat, aut si vis argumento erit, ali re nosci non poIuerit, hoc vereor, ut eam vim habiturum sit, quum praeterea causas satis idoneas minimeque dubias continuata disputatio suis locis ostendet. Ipsa igitur mutatorum in bestias hominum miraiacula studiosius infra persequemur, nisi quod illud unum commodissime statim subiici videtur, nonnullas ex his sabulis spectare ad malam Supersitionem, quae artihus magicis ignotisque herbarum et imprecationum viribus immensa in efficaciam tribuit. Huc redit, quod malignos et veneficos in eiusmodi animalia mutari vel hodie vulgus credit, quae aut pessimi ominis et J habeantur, aut hominibus infesta non tam suam naturam sequi in nocendo, quam consilio ac vindicta agi videantur, quod de lupis a) notum. Fingi etiam multa hoc nomine potuerunt, ut illa, quae in fabulis Circes & -- deae, b) in Astuteis etiam occurrunt; illud quoque, quod mulieres, c) quando velint, aves fiant, Π erborei aD si in Tritoniacam paludem n vies se immerserint, quamquam in his sabulis ipsam fingendi occasionem ignoramus, nec nisi in universum eo secisse tenemus, quod et magicis a

tibus

Q De strigibus Ov. Fas . Ul. r I siue igitur nascuntur aues, seu carmina flunt. Naaniaque in volucres murra Agurat πιι .a Ο. Μ. Vll. r . medicinis suis Medea adhibet: in pirum folisi Itus mutaro fi rivos Ambistii profecta lupi. νὼ Aeson iuuenia factus, etc. Met. Ull.

16쪽

tibus et ignotis regionibus quaeuis miracula tribui solenne sit. e IL. Metamorphoses ex religionibus.

Sunt etiam inter metamorphoses, quibus notiones quaedam ex religionibus et rebus sacris petitae lucem affundant. Statimque possis prouocare ad masteria quaedam et teletas, si quidem eorum, quae in his sacris tradebantur initiatis, similitudo quaedam intercedebat cum iis, quae priscam philosophiam docuisse homines vidimus. Sed videntur quoque metamorphoses quaedam ad saltatioues sacras in nonnullis solennibus G vfitatas pertinuisse, quibus certe multorum mythorum OrtUS atque ornamenta debemus. Nam duae saltem fabulae metainorphosibus auctae ad mimos sacros haud dubie reserendae sunt. Altera quidem illa ide Ascalapho , Fb qui apud inferos quum indicium fecisset de malo punico Proserpinae gustato, punien dus idcirco a Cerere, in bubonem mutatus fertur. ωrκοιλαφον ἔρνιθα, ωτον) Cuius transformationis quidem ortum sic satis perspicimus, scilicet eam nomini deberi, quod antiquitus seruatum huic indici, non ex illa demum metamorphosi inditum suisse,

. ex vH Quid, si haee ipsi ex Arimaspeis Aristeae fluxerint' Saltem

haec carmina effrenatae mentiendi libidinis exemplum pra buerunt.

17쪽

13 ex eo probabila fit, quod eundem Ascalaphum saxo superimposito punitum legimus, r) quo iure etiam

seriori tempore nomen, quod auem Ominosam notaret, metamorphosi excogitandae putamus locum

dedisse. Addenda altera fabula de puero Cerret sir- νfογe k in stellionem mutato, in qua metamorpho sis vel ex confusione quadam cum priori . vel etiam ejus exemplo facta esse videtur. Scilicet notanda est in nominibus similitudo, hic puer in ἀσκάλοιβον mutatur, ille ἀσκάλαφος in avem sui nominis. Illud quaeri potest, inventaene a sacerdotibus δε illae metamorphoses an a poetis sabulas sacras exornantibus adjectae videantur. Atticum non esse figmentum illud de stellione, neque adeo ex sacris Eleusiniis, contendas sorte ex Scholiasta Nicandri, m) qui ἀMιάλαβον s. ἀσκαλαβιώτην attice γαλεωτην ap pellari tradidit. Ceterum harum fabularum ratio declaratur amplius miraculorum omnino, quae diuinam potentiam declararent, in rebus gestis Deorum, inprimis autem Bacchi, frequentia. Nam vel hoc nomine metamorphoses mirifice placuisse non obscurum est. Sic fabulas Naxicas Q de Baccho Ornarunt

h se Apollodorus l. s. 3. sed apud eundem Il. s. Iiberatur Asca

laphua Hereulis beneficio , et sic tandem a Cerere, ne impuni. tua maneat, mutatur in ωτον.

u sunt etiam metamorphoses Deorum, v. e. Iouis in draeonem, inreeensu fabularum, quae in E eusin. minn. dramatice rePLa.

Astr. XUll. et ut eiusmodi sabb. ad certum sere loeum spectar. solent, haee sane ad insulam Naxum mythis hacchicis celebrem egreste accommodata est.

18쪽

runt nautae Draheni Pelasgi in delphinos eon.

versi. ob Deus nimirum in insulam naui arcessendus suit, iter portentis carere non idebuit; cetera, si poeticas rationes teneas, non aliter sorte finxeris, quam in hymno Homerico et apud Ovidium leguntur. Huc reserenda etiam metamorphosis Miny dum in vespertiliones ob spreta sacra Bacchica. p Notabilius est in hoc genere non tam mirum illud quam minime plerumque probandum, grae

corum studium, quo exterarum nationum religiones

quodammodo cum dom/siris copulare instituerunt: quae observatio ut latissime patet, ita etiam ad rem nostram non uno modo iacit. Ante omnia nota illa Deorum mutatio in Aerapto facta ρ quum Typhonem fugerent, ex hac origine repetenda. Nam siue Aegyptios primum incesseret libido. ut famiquodam elati ex suis institutis graecas religiones ortum cepisse dicerent, seu inter graecos illa iam opinio obtineret, neque omnino sine caussa, res etiam immutata est aliquando hac ratione, ν) ut graeca numina, quum fuga in Aeyptum se recepissent, ibi que varias animalium sermas, ut laterent Typhonem, induerent, sub iis figuris, quae Aegypto propriae a graeca ratione abhorrere videbantur, collB a coe-

manitiam Banterius sine iudicio sabulam secerat fundamenα tum cultus animal. ap. Aeg. refutatus in noti. ad vera. Germ. sed ibi quae de aetate recentἱssima deque consilio commenti praeeipiuntur, scilicet circa Ptolemaeorum aetatem fabulam concinnatam esse ut cultus animalium a graeconian cauillulloana liberarerura timui Erobabilitate eatet.

19쪽

coepisse ingeniose et speciose iactaretur. Eodem modo et aliae religiones cum graecis conciliata sunt; Syrorum saltem simul crum semipiscimum s) ex eadem fuga initium petiisse dictum, Venere prae timore in lacum se proiiciente, unde hac sorma

coli patiatur. Magna autem sabularum varietas in singulis, t) nam secundum attributa Deorum, ani malium etiam naturas et Cultum apud At gu ptios, mutata multa et aptius a quibusdam, ab aliis ineptius, inuenta sunt. Sic quum aliis Iovem interritum et Minervam quoque remansisse consentaneum videretur. Ouia

dio : ipse dux gregis sit Iupiter, propter Ammonem satis ingeniose. Apud eundem non miraberis, quod Io, u lunae quondam inter Argivos symbolum, cum Iside, quae itidem ad lunam spectaret Aegyptiis,

Comparata, cultu Aegyptiorum ae mutato nomine

Isi facta esse perhibetur. Huc spectat etiam, quod ignotis numinibus f

bulae ac fama a celabrioribus peterentur, nominum quoque et attributorum permutatione facta, plerumque ita, ut domesticis adderentur peregrina, non nunquam tamen peregrina dotnesticis innovata vi deas, ut in Leucothea et Palaemone, quae numina marina quum colerent graeci, a Phoenicibus sorte accepta, Ino Cadmi et melicerta x ex mythis d

l. c.

20쪽

mesticis subiici coepere. Britomartis Cretensium s. Dictvnna y aut perperam a quibusdam, qui apud se illam coli perhibebant, pro Diana habita est, et

aut eX cognomine Dianae novum numen extitit,

Nympha quaedam Brito martis ; eamque narrabant quidam Minois amplexus sugientem in mare se praecipitasse, exceptam tamen retibus piscatoriis hinc eam Dictynnam vocari deportatam esse ad plurima loca, ubi nimirum eadem esset religio, tandem apud Aeginetas, quod ibi 'Aφαει cognomento dic

batur. abreptam eX hominum oculis a Diona et in Dearum numerum relatam; ob quam apotheosin fabula in metamorphosibus celebrari potuit. -- Quum in Leuce insula, tumulo Achilleo nota, antiquitus 'Ορειλοχία Aprim ς 4 coleretur, haec in Iphia geniam a) abiit, quam Achilli adiungere comm dum videbatur.

Nota denique Romanorum in suis religionibus cum gruecis copulandis solertia. Guirino suo, ut Herculi Heben Graeci coniugem dederant, Oram deam ωραν adjunxerunt, b) nomine Hersiliae immutato , quam sorte matrimonio iunctam Romulosuisse fama et sacra quaedam testabantur Apud Aricinos Virbium H coli, heroem patrium, sed longaevirate Obscurum nomen, non placuit; eum

B a esse

M sortasse non opinione populari sed poetico tantum e minent.. quod ornat fab. de lphigenia ap. Ant. Lib. a

SEARCH

MENU NAVIGATION