Commentatio de caussis et auctoribus narrationum de mutatis formis ad illustrandum maxime et diiudicandum opus Metamorphosium Ovidianum. Auctore Ioanne Guilielmo Ludovico Mellmann ..

발행: 1786년

분량: 105페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

tum locum νυμφιῶν καὶ παίδων παρα τοις λεγομένας ἰερας

πέτρας, cf. Ouid. SI 4. sqq. Antrum nymphis sacrum et templum oleastris opacum occasionemi praebuit, ut pueri agrestes, qui saltando cum Nymphis Contendere ausi essent, in has arbores mutati fingerentur. Ouidius aliter rem exornat; unus est

Iastor, qui Nymphas antro sugat, deinde irridet

altantes et imitatur.

Apud Ovidium lX. 336. Dryope venit ad stagnum aliquod cum filio puero, toti florem, carpit, quod autem in totum olim Lotis nympho mutata suerat, ipsa in totum Dryope a Nymphis mutatur, quas coluerat impense, adeoque indigno modo. Apud Anton. Lib. metamorphosis beneficii loco habetur. Filius iam adultus, Amphissus, Apollini patri templum aedificat, in quo mater a nymphis abripitur, pro ea alnus ex terra editur, iuxta hanc aqua. Iam Nymphis quoque aedem dedicat Ampsissus. Amorem Apollinis in Dryopem vix attigit Ouidius; Nicander uberius exornauerat dolum quo decepta esset Dryope, sed non satis bene e cogitatum.

In Graeco Theias est pater, Myrrha vero detecta fraude abortum iacit. Ouidio pater est Ciny

0 auctor non additia .

102쪽

Iosras, sed portentose nimis Myrrha arbor parit.

Apud Ant. Lib. Myrrha μήτε παροι ζῶσι μηδἐν Vin ρ.ῖς φανῆναι. Hanc formulam in hac fabula receptam fuisse declarat Ouidius, qui similiter X. 48S. sqq. ne violem vivosque superses uertuaque ex rincros, ambobus stellare regnis, et ubertate solita idem aliis verbis repetens: Mutataeque mihi vitamque πecemque negate. Sec. Ant. Lib. Theias se interimit.

Rustici Lycii in ranas mutati, quod Latonam aqua, quae est ap. Ant. Lib. Mελίτη κρηκη citra Xanthum, prohibuerant. Iuncos legunt sec. Ouidium. Ap. Ant. Lib. sunt bubulci, qui boves potant, Latona vero Vti aqua cupit ad abluendos infantes, quod cur mutatum sit ab Ouidio indicant illa: Non ego. nostros Abluere hic artus lassataque membra pa-robam , sed relaxare sitim. Ap. Ant. Lib. Latona hinc exclusa ad Xanthum flumen fert infantes, lupis viam monstrantibus svnde terra, Trimilis ante, Lycia dicta sit et Xanthus factus sit sacer Apollini , reuersa autem poenas sumit a contemtoribus, quas lapide aspero percussos in ranas conuertit; pro quo apud Ovidium dccentius tostis ad sidera palmas.

Prooemium ap. Ant. Lib. exponit Diomedis errores, fortunam in Italia et mortem. Sepeliunt eum Dorienses in insula Diomedea, quos aliquando

103쪽

ro 6 ad tumulum Diomedis sacra iacientes Illyrii barbari cunctos insidiis structis trucidant. Διοι δὲ φλῆ τα

εἰe ορνθαι. Ouidius Virgilium sequitur, qui aliter fabulam narrat.

Peleus post caedem Phoci fratris lustratur ab Eurytione Iri filio, Quem ipse postea inter venan dum imprudens iaculo interficit; abit ad Acastum, hinc ad Chironem Centaurum, colligit greges er armenta, quae offert Iro multam pro caeso filio; hanc Irus recusat, relinquit tamen armenta Peleus ora- Culo monitus; ea lupus invadit et trucidat, qui in DNum mutatur, conspiciendus olim ἄχρι μεταευ δεοκρίδος κ τῆς Φλωκίδος γῆς. Melius fabula est adornata apud Ovidium M. XI. 346. sqq. collisa 66. sqq. Peleus Phoci caede commissa abit ad Ceycem Trachiniae regem, sed celat crimen. Ma-tei Phoci, Psamathe Nerei filia chanc quoque Ant. Lib nominat , nondum placara muneribus Iupum . illum immittit armentis Ceycis, qui Peleum caede pollutum hospitio exceperat. Dea non nisi in te cedente Thetide iram deponit, tandem in lapidem lupum conuertit.

Areeophon et Arsinoe Ouidio Iphis et Anax rete. Pater Arsinoes, Nicocreon ap. Ant. Lib., superbus genere, quod a Teucro ducebat, et regia apud 'Iς. NMι. 'Er. a. o Avar' μ ησιαναε Λεον ε ιλ

104쪽

apud salaminios potestate, Memphontem natalibus Punicis obscurum generum accipere dedignatur. Patre lain orbata est AnaXarete sec. Ouid. XIV. 74 r. sed tamen genus a Teucro ductum memoratur v. 698. Ap. Ant. Lib. Arceophon matrimonii spe exclusus ad clandestinos amores Arsinoen sollicitat ope n tricis corruptae; nutricis perfidia per ipsam puellam declaratur parentibus ac barbaro more et inhumano punitur, ut iure haec omnia omisisse vide tur Ouidius. Arceophon inedia vitam finit; Iphis se ante fores Anaxaretes suspendit. Arsinoe προς ωμν ἐκ των όικlων ἐκκυψασα sunus spectat Arceophontis; Anaxarete, quam iam Deus vltor agebat, Mota ramen, videamus, ait, miserabile funus etc. Quae habet Ouidius de templo et statua Anaxaretes seu Veneris prospicientis apud Salaminios, non leguntur ap. Ant. Lib.

Fabula de cane et vulpe in saxa mutatis; adis dita est alia de Cephalo et Procride. In Apollodori Bibliotheca Ill. 15. p. 272. sqq. legeS nonnulla parum decenter narrata in hoc mytho, eiusmodi etiam plura habet Antoninus Liberalis; felicissima igitur arte ita sabula immutata est, ut exponitur tu cunde ab Ouidio M. vi I. 60 o. sqq. Comparationem instituamus, quam fieri potest, breuissime. Apud Ovid. 72o. sqq. Cephalu S ipse tentat Procridis fidem, mutata figura; sec Ant. Lib. per sesevum ignotum pretio eam sollicitat. Ouidio v. 745. a Cephalo profuga Procris in montibus errat, et a Diana iaculum et canem mirabilem dono a copit. Apud Ant. Lib. monita oraculo ad Minoem illa se consert

105쪽

Io 8 confert et ab eo donatur iaculo et cane, ob caussam minus honeste et decenter expositam. Quod autem Ouidit v. 749. fatetur Cephalus, se quoque, potirasse tantis muneribus oblatis simili succu inbere Culpae, hoc vere accidit sec. Ant. Lib. Nam ipsa Procris similiter fidem Cephali tentat lanato virili

habitu et oblato cane et iaculo. Hoc teneatur necesse est. vi et ars oui dii in re exponenda eluceat. et melius intelligantur uv. 687. sqq. Iuue petit, iste refert, sed, quae narrare studori est, zia tuleris mercede scit canem ac iaculum silet. A. v. 759. incipit narratio de cane in lapidem mutato, quum vulpem insequeretur; quamquam vulpes non nominatur Ouidio, sed fera, uniuerse, et descriptio lupum potius indicat. Vulpes illa sec. Ant. Lib. Amphitryonis tempore Thebanis molesta erat; Amphitryo Cephalum cum cane arcessit. Melius haec Ouidius exornata Fera illa poenae loco immittitur in Thebanos a Themide; causa est Sphindi occisa; adeoque tempora sunt non Amphitryonis sed Oedipodis. Historiam de Procride interemta ab imprudente Cephalo non habet Antoninus Liberalis.

SEARCH

MENU NAVIGATION