Commentatio de caussis et auctoribus narrationum de mutatis formis ad illustrandum maxime et diiudicandum opus Metamorphosium Ovidianum. Auctore Ioanne Guilielmo Ludovico Mellmann ..

발행: 1786년

분량: 105페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

tanta narrandi varietas. His enim bonis satis compensari putamuS. quod nexus sabularum nimiamiae pe artem prodit, et ingenioso interdum in meris vocibus lusu nititur. Quod si autem propter ipsa iucunde narrandi artificia non satis enucleate res expositae videbuntur, cogitandum est, mythos illos quondam notiores fuisse, item attigisse nonnulla obiter, quae uberius persequi nollet, haud ingratam et quaesitam poetis doctrinae et eruditionis speciem fecisse. Scimus etiam serioribus poetis bono consilio praetermitti multa praerepta a prioribus, neque dubium est, eandem Ouidio saepius caussam fuisse, cur perstringeret multa leviter, quae felicissiman copiam suppeditare potuissent. Hoc vero concedentibus Ovidii manibus, imo iubentibus, licebit, ut neque tibi, nec tuis temporibus scriptas esse metamorphoses cogites. Attamen hoc genus, quantumque a nostra aetate abhorreat, si eo sensu, quo debebas, iustaque scientia, quamquam id est dissicillimum, ad Ouidianum opuS accedas, quasi floridissimum sertum ex hortulorum cultissimorum ubertate et varietate collectum dices, seu, quidquid unquam in poesi feliciter tentatum est, eius unum libellum praestantissima complecti specimina; tanta arte philosophemata, religioneS. pug

nae , amores , laeta ac tristia , variaeque has res tractandi rationes ad optimorum auctorum, grae

. corum et romanorum, veterum ac recentiorum,

exempla copulatae sunt; quamquam eadem illa varietas, ne discrepet nimis et ut in Chao quodam et mentorum pugnam sistat, vivido et iucundo ingenii Ouidiani colore temperatur. Boni erit interpretis et ad propositum idonea lectione instructi singulis exemplis, quae in uniuersum neminem sere

92쪽

latent, seu neruis quibusdam, seu luminibus, instruere, quamquam ipsam illam spem infringit m

numentorum veterum penuria; quo maius tamen

pretium statuendum Ouidio, qui et multorum dein perditorum ex poetis maxime Alexandrinis artificia adumbret. Sunt quidem passim notata nonnulla ex hoc genere Viris Doctis, ubi Homerum imiteturo uidius, ubi Hesiodum, Euripidem, PerlegeticoS, miraculorum scriptores, et sic porro, sed ea hic repetere et augere nouis obseruationibus huius saltem instituti non videbitur, in quo iam nec superest quidquam . nisi ut ipsam comparationem sabularum, quae apud Anton. Liberalem occurrunt, cum ouidianis, addamus, consilio vel eam ob caussam non inutili, ut ipsa variandarum fabularum et in melius mutandarum ratio et artificia sic intelligantur apertius, Ouidium vero constet bono delectu eorum, quae et ipsus ingenio et seculi existimatione dignissima essent, non eXiguam laudem meruisse.

Comparatio fabularum, quas Ouidius cum Antonini Liberalis auctoribus communes habet. Κ 'συλλα I. ap. Ant. Lib. a). o. M. VII 368. seqq. tribus versibus sabula

innuitur: Dausit Medea et antiquae Carthaeis moenia Ceae, uva pater Alcidamas placidam de corpore natae uraturus erat nasci potur e columbam: Sec. Nic. ap. A. L. Ctesylla nata est Iulide, viderat eam Hermochares ludis Pythiis παρα τὸν βαναο, τῶ 'Aπόλλ. ἐν Καρθαί e. Metamorphosis fit

Athenis ubi moritur Ctesylla. iarea igitur apud Ovid. H ἰτορεῖ Νίκανδρος 'Ers . T.

93쪽

Ouid. latius accipiendum erit de insula Cea, quam primari ac urbis mentione facta periph rastice indicat poeta. Pater Alcidamas non Carthaeae, sed Iutide habitabat.

Pleraque haud discrepant. Atalantae caput apri dedisse Meleagrum no ' habet Nic. ap. Ant. Lib. Ab Ouidio bellu in Cure: um et Calydoniorum omittitur, ex Homero nothim, Cadit igitur Melea ger sine pugna ignobili morte, cremata face satalia sn tre tib sumtus: se . Nic. in praelio interficitur. nec tamen nisi post taedam illam igni immissam. Ouidiana ratio aptior est aci miserationem mouendam. Ouidius ex numero sororum in aues mutatarum eximit Gorgen nurumque Alcamenes, i. e. Deianiram. ita et Nic. monuit; alteram enim conis stabat Andraemoni. alteram Herculi nupssse. v. Apollod. I 8 i. Antoninus Lib addit aves Meleagrides a Diana hac forma donatas in Lerum insulam abl portatas esse; ubi scilicet Meleagrides Dianae sacrae alebantur. cf. Aelian. H. A. q, qa. et 5, 28.

Fabula est ex iucuno isti m Is et ingeniosissimisap. Ant. Lib Ouidius cam attigit Xlli. 7i . cert tam lite Deorum Ambraciam. ve sique vident sub imagine saxum Indi is. Humanae laxi aut montis formae non meminit Ant. Lib. Περι b) ἰς. Nia νυος γ.

94쪽

Ouidius sabulam perstringit VII. 390, sqq. intras Medea Palladios arces, quae te, iustus e Phineu, Teque, senex Peripha, pariter videre volantes. Putant scribi debere sec. Ant. Lib. iustissima Phene, quae uxor esset Periphantis, simul in auem mutata, sed est nomen auis, in quam illa mutata sertur, iustissimae autem epitheton eur huic seminae tribuerit Ouidius, nec marito potius, cui Optimo iure debebatur sec. A L. , non apparet. Fabulam tamen de Phineo in auem mutato alias ignoramuS.

In Musarum cum Pieridibus Certamine carminum ipsarum argumenta resert Ouidius, Nicander diuersam eorum indolem ab effectu depingit; Musarum cantus suauitate tota rerum natura delinitur ac laetius ridet, ad Pieridum strepitum caligine et nubibus inuoluitur. Apud Ovidium vj ctae in picas vertuntur omnes, Nicander argutatur in diuersis nouem auium nominibus.

Φιλεργοὶ etiam Ouidio. In nominibus leuIs discrepantia; 'Auιαθοη Antoninus Lib. ; Ouidius: A cithoe , PlanudeS: Ἀρσινόη. Leuconoe ap. Ouid. essAntonino Lib. Λευκι -11. 'Αρσίππη Antonino Liberali dicta non nominatur ab Ouidio, sed tamen ex tribus sororibus illa est , quae a v. 36. confabulatio- nem:

di auctores non additi ap. A. L.

95쪽

nem orditur. Haec vero confabulatio, qua pluri mae narrantur metamorphoses, Ouidianum inuentum est, ex ipso, quod secutus est, operis consilio adornatum. Ap. Ant. Lib. Bacchus Minyades sub puellae primum sorma hortatur, ut debitos Deo honores concedant, tum renuentibus illis in leonem et taurum et pardalim mutatus aliisque prodigiis Deum se ostendit: apud Ovidium sacrum bacchicum a sacerdote indicitur, solae non parent Minyades. Operi Sque intentae sestum profanant; sic tandem Bacchus ultor adest, non conspiciendus quidem is sed signis solitis, strepitu bacchico, hedera propullulante, mellisque et lactis rivulis excitatis se prodens. Apud Ovidium mox sub vesperam mutantur feminae et quidem omnes in vespertiliones. Apud Anton. Lib. furore bacchico correptae filium Leucippes dilaniant, hinc in siluas se proripiunt, tandem in diuersas volucrum specieS vertuntur, inter quas est vespertilio.

Auctor, ex quo narrat Antoninus Lib hane sabulam , murhum antiquum de Tereo et Pandioniridibus ita immutavit et consilio sui operis aptauit. ut in summo dissensu comparatio cum Ouidianis VI.

et . utiliter institui haud queat.

Cycnus ad Hyries lacum Aetoliae pertinens memoratur Ouidio VII. 37 I. sqq. Laudanda ibi breuitas, qua fabula exponitur sine ornamentiS puerili H BO ο ἐν 'ορvo. A Nia. Tr. v. κα Ἀρευς

96쪽

rilibus, quae vi deas ap. Ant. Lib. Θυρει mater Cycnlap. A. L. item in olorem mutatur, sec. Ouidium dein licuit in stagnum, quod κυκνείη λίανη appellatur A. L. antea Κωνωπη dictum , Ouidio oris.

ov. XIII. 7 7. Chaoniosque sinus, ubi nae ν est Molosso Irrita subrectis fugere incendia pennis Ipse etiam pater, Munichus, mulatur in auem ap. A. L.

Pygmaea mater Ouidio VI. 9o. victa terrainmine a Iunone, ideoque in gruem mutata; Boeo, quod Deos inprimis Iunonem contemneret, hac poena afficitur.

Apud Phaestios in Creta ex semina in marem mutatus, Latonae beneficio sec. Nicandr. , Isidis, Ouidio. Nomina Leucippi et parentum δεαμπρῆ et Γαλατείας mutauit Ouidius in Iphin, Ligdum et Tolethusam. Apud Nicandrum implorat mater opem Latonae, quum in ea aetate esset Leucippus, ut sexus latere amplius non posset; apud Ovidium, invento iucundiori, ipso nuptiarum die. in precibus matris omissus Ouidio, apud Nicandrum additus, similium metamorphosium recensuS, nec mi nus sacrorum ex hoc miraculo apud Phaestios rituum expositio; pro ea titulus in templo consecra tus Ouidio debetur. Nuptiarum, quae ma ime O G a nant

x auctor non additus ap. R. L. sorte est Soeull.

97쪽

IO nant locum Ouidianum, nullam secit Nicander

mentionem.

Dubitant init. an respiciat hanc fabulam ouidius VII. 333. sqq. Equidem nullus dubito. consensus est in loco : Othon, et eventu veteris Dca nora Cerambi: ἐν τῆ γῆ τῶν ΜηDερον παρα τῆν υπωρειαν τῆς 'Οθρυος. nomen viri Cerambus sonat Ouidio Sed tamen varie narrata es fabula, antiquior sorte ratio suit Ouidiana , longe aliam secutus erat Nicander. Commune et illud, quod a Nymphis mutatur Cerambus, sed iratis sec. Nic., propitiis ex oui dii sententia; in auem Ouidio, ut videtur sublatus in aera pennis), in scarabaeum sere cognominem Nicandro scarabaeus κεραμυε dicitur, adeo inque, si elymum in hac fabula valuit, Tέραμβος sorte vitiose pro Κέραμβος scriptum est . Βαττος. 23. Q. Battus Nelei dicitur Lactantio lapis circa Pylum factus. Eundem locum ouidius innuit M. t I. coli. v v. 684. 68 ri non accuratius ille definitur ap. Ant. Lib. qui tamen in itinere Mercurii post me-naIum montem nominat Βαττου σκοπιας. Sec. Ant. Lib.

Apollo in Thessalia Admeti suaque armenta pascit, Hinc Mercurius abactas boues perlongum terrarum tractum, quod iter, praecipuis locis indicatis, inter alia etiam Batti specula, describitur, tandem in a

98쪽

iro Coryphasio abscondit: Ouidius has ambages,

nescio quam ob caussam, declinans. Apollinem in Elide aut Messenia collocat, cuius incuria boues in Pylium agrum aberrant, ubi Battus Nelei equos seruat ; boues a Mercurio in siluis occultantur. Dolos, quibus sui tum perficitur, accuratiuS e plicat Ant. Lib. ; Ouidius breuiter, at docte, arte sua Mer- Curium usum esse innuit. Pro Chlaena bos est merces silentii Batto promissa sec Ouid. In graeco Βαττου σκοπια locus dicitur; ex imitatione in alium lusum incidit ouidius: in durtim silicem Hattus vertitur, qui nunc quoque dicitur index; iisque nihil rito vetus es infamia saxo. Vellem non cogitasset de lapide Lydio, nam is iure et bene meritus index dicitur.

Misinae nomen non est ap. Ouid. V. 449. Puer ridet auidamque vocat Deam. Nicandro irridens ille auidius bibenti Cereri iubet urnam aut situlam afferri.

Ita vocantur orionis filiae ap. Ant. Lib. nomina non habet Ouidius M. Xlli 603. morte voluntaria, radiis teXtorius peremtae, patriam a peste liberant. sec. Ant Lib. corpora virginum Proserpina et Pluto e conspectu auferunt, proque iis stellas ex terra excitant, quae, in caelum sublatae, Cometae dicuntur. Festa iis annua ciues instituunt, templum ad Orchomenum consecrant, vocantque Κορωνίδας

99쪽

IOaΠΗΘένου. euius nominis ratio non intelligitur. Breuius rem Ouidius narrat . nec tamen sine miro dissensu. Cadunt virgines pro populo, essetruntur Corpora, cremantur, iam vero de virginea svilla , n e nus ivte eat, gemini exeunt iuuenes. quos fama Corovas nominae. Pro tellis illis ap. Ant. Lib. hic habes iuvenes, pro Coronidibus Coronas, sed rationem figmentorum aut confusionis assequi non licet.

Pro ea Dianae beneficio, ouae nubem oculis spectantium obiecerit, inter ossicium turbamque sa-Cri ceruam suppositam et mactatam esse Ouidius nairat Xll. 34 apud Nicandrum ora ab inhumano spectaculo auertentibus principibus Ἀρτεμις μόσχον ταυρον deinde, quae vox lusui etymologico inseriauit.: οφννε παρὰ τον ipsam Ipigeniam in Tauricam abripit ad Thoantem, procedente tempore in Leucen insulam, ubi Achillis tumulus erat; hic ea 'Oρειλοχια dicta.

In suga Deorum ap. Ouidium mutatur ipse Iupiter, qui cum Minerva, cuius Ouidius non meretriit. D an ovillus remansit sec. Nicandrum. Sed sp Ouid rem narrant Pierides ad contemtum Deorum. Apollo coruus fit Ouidio. ἰέραε Nicandro; M a curius ibis utrique, etiam Diana selis. Venus non nominatur ab Ant. Lib. apud Ovidium in piscem mutatur v 33 . Haec metamorphosis sec. alios fit inter Syros, cf. supra S. II. Bacchus fit capers ωα Στερ. δ. o Nia. Στερ. L

100쪽

- Ioaeaper virloue; Iuno vacca Ouidio, sed omissa Iu- none alii plures Dii mutantur ap. Ant. Lib.

Galanthis Ο. M. t X. 3 6. ap. A. L. Μοψα et 'Ειλείθυια sedent κρατοῦ σμ τὰς ἐαυτῶν χεῖρας. ipsa Iuno, apud Ovidium, in ara sedet, bracchia in genibus digitis connexa tenens. In eXponendo poenae modo multa in melius mutata Ouidio; sed forte illa: Θορίσκετα3 etc. quae poetam non decebant, Antonini Liberalis sunt, explicant enim ea, quae magis decenter et poetice praemittuntur, at Obscurius dicta. Discimus ex Ant. Lib. sacra facta esse Galinthidi, mustelamque Hecatae sacram suisse.

In genealogia Mileti dissensus. Mileto exilii caussa est, quod timebat sibi ab eo Minos sec. Ouidium; ap. Nicandrum fugit Minois amorem Miletus, ducit filiam regis Cariae Idotheam, quae est C ane filia Maeandri in Ouidianis. Ap. Anti Lib. Byblis statuit, ne amorem suum in fratrem proindat, de saxo se deiicere ; mutatur in flumen a Nymphis. Contra apud Ovidium fratri illa declarat amorem , et renuente de inum Cauno et fugiente , in aquam plorando deliquescit.

SEARCH

MENU NAVIGATION