Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

OTHO III.

ΡΟst aliquot deinde annos , ut avo in Imperio , sic quoque in contentionibus pontificiis successit Otho ejus nominis tertius. Defuncto namque Ioanne decimoseptimo, cum ipse Gregorium quintum ex jure per Leonem octavum Othoni Magno concesso pontificem Creasset: eumque Crescentius ac populus urbis, aegre ferentes hominem Germanum autoritate Imperatoris ordinatum esse Papam , sede pontificiali dejecissent: Ioanne ejus nominis deci- mooctavo, prius Episcopo Ρlacentino, homine pecunioso ac erudito; in locum ejus substituto : Gregorius ad Imperatorem in Germaniam pronitus , ac de injuria sibi illata comquestus , Imperatorem ita commoUit, ut copiis coactis urbem peteret, eamque longa obsidione cinctam ad tantam redigeret necessitatem , ut populus Romanus fame coactus, patentibus portis Imperatorem reciperet. Intromissus itaque in urbem Imperator, cum

sciret eandem sibi potestatem scelerati pontifi- Cis , quam alterius latronis cohercendi, divinitus concessam esse : initio pontifici capto oculos erui, & manuum digitos amputari: deinde sordidis indutum vestibus , manibus pedibusque revinctis asino imponi, ac per ur-Dem duci, tandemque e monte Tarpejo praecipitem dari jussit. Crescentium autem consu lem ex fuga retractum, vili quoque jumento, vultu ad caudam verso , nasoque cum auribus

abscisso, ut spectaculo esset omnibus, impositum , ante urbis moenia in patibulo suspendit. Sic

Nauelerus generat. 3 4. Piatiua in vita Georg. V.

Theodoricus de Dem insita Othonis tertii.

222쪽

Sic ergo punitis adversariis , non lum Gregorius undecimo mense, posteaquam pulsus fuerat , sedem pristinam recuperavit: sed & optimus ac praestantissimus Imperator succetaribus commonstravit, non mansuetudine pontifices vincendos, sed severitate cohercendos. Semper etenim quo quisque Caesarum placidius emga eos se gessit , tanto petulantius ejus mansuetudine sunt abusi , pudendis eos ludibriis prosequentes : ut id ex subsequentibus clare innotescet.

OThonis, de qua diximus, severitas, in Ioannis perfidia punienda , Ρontifices

aliquandiu cohibuit, ne contra Imperatores quicquam aperte attentarent. At Benedictus XI, Ρontificatum satanicis artibus ac magicis praestistis adeptus, tanto audacior eX-titit, quanto Incantator ac necromanticus sceleratior fuit. Namque defuncto Cunrado, legis & religionis cultore fidelissimo, Romanorum Imperatore Augusto : ipse habito consilio cum familiari suo Laurentio, & aliis suis complicibus , molitus est filium Imperatoris Cum radi Henricum Imperatorem successione Imperii exturbare, S in Ecclesia diversa schismata seminare. Misit igitur coronam Romani Imperii Petro Regi Ungariae, cum hujus versiculianscriptione: Petra dedit Romam, Petro tibi Papa coronam. Sed Imperator duce Lotharingiae Godfrido,

viro fideli di bellis strenuo , & inter regni

223쪽

principes clarissimo, & oppugnandum Petrum misso, eum primo conflictu cepit, & ut diagna factis tanti schismatis autori Theophylacto

redderet, Romam venire constituit. Quo a dito , Theophylactus, qui & Benedictus nonus , timore perterritus , vendidit Papatum complici suo Archipresbytero Ecclesiae sancti Ioannis de porta Latina, magistro Hildebranai, acceptis ab eo libris mille quingentis. Qui ascendens sedem tantae iniquitatis gradibus, nomine mutato dictus est sextus Gregorius. Quia vero eo tum Ρontificatus devenerat, ut Fenno, qui plus ambitione & largitione valeret, is Platina istantum dignitatis gradum bonis rejectis & oppressis retineret: & plures per posticum ut ru' misisti res & latrones , quam per ostium ad sacerdo- νLtium intrarent: ideo eisdem diebus , praeter Archipresbyterum Joannem Gratianum , scelerum sedem conscendit Ioannes Sabinensis Episcopus, qui mutato nomine dictus est Sylvester tertius : & factum est, ut Romana Ecclesia in partes diversas scinderetur. Decertantibus itaque de Papatu Benedicto nono, Sylvestro tertio, & Gregorio sexto : Henricus cognomento Niger, patri Conrado succedens, rebus per Germaniam constitutis in Italiam cum exercitu contendit : ac habita synodo, Theophylactum in fugam coegit: Gregorium in custodiam reclusit, ac postea cum Hilde-brando in exilium in Germaniam misit, ac Sabinensem Episcopum ad sedem propriam redire compulit: Syndegero Bambergenti Episcopo, cui Clementi secundo appellatio fuit, in locum monstrorum istorum suffecto, ab eoque accepta

224쪽

Eenusta

pta Imperii corona, Romanos in verba sua jurare compulit : pontificum electioni nequaquam se interfuturos, nisi id jussu Imperatoris ipsis concederetur. Videbat enim optimus Imperator , eo licentiae factiosum quemque &potentem, quamvis ignobilem, deventile, ut corruptionibus ac scelere tantam dignitatem consequeretur : ouae nisi sanctitate & doctrina hene meritis, Volente Deo, cuipiam mandari deberet. Adeo vere hic mos jam inoleverat, ut cuique seditioso & scelerato liceret Petri sedem invadere , ut abeunte Imperatore, Damasus secundus, natione Bavarus, veneno in hos usus parato, Clementem sustulerit: quem virtus dare consuevit Episcopatum , scelere comparaturus. Sed obstitit DEUS, justus vindex : tertio & vicesimo die invasi pontiis catus , ipsum ad tartara detrudens.

HE INRICUS QUARTUS.

Esi vero jam inde a tempore Caroli Magni

Pontifices dominandi libidine accensi, variis artibus atque insidiis Imperatores oppugnarint, nihilque attentatum reliquerint,

ut autoritate Imperatorum conculcata, impunita rerum omnium libertate potirentur : tDmen malitia, impietas, atque perfidia ipsorum cum diabolico fastu conjuncta, maxime sub Gregorio septimo sathanico monstro torrentis instar exundavit, Imperiique Majestatem fatali ruina prostravit. Nam hic scelestus , cum post: sex pontifices , arte sua veneno necatos, Alexandro magistro, quem sede pontificia ob

225쪽

imploratum Imperatoris auxilium dejecerat, successisset, minime memor Heinrici Nigri beneficii , qui ipsum aeterno carcere ab omni hominum societate separandum, e custodia, inquam cum Gregorio sexto ut diximus damnatus erat, benigne dimiserat, atque servarat: sed cum armis Norimannorum , qui tum per Apuliam, Calabriam atque Campaniam, quas vi occuparant, debachabantur : tunc etiam opibus Mathildae mulieris potentissimae confisus, atque occasione dissicillimorum bellorum, quae tunc Imperatori ViX decimumtertium annum egresso, cum Saxonibus infensissimis hostibus intercederent, invitatus : & perfidia Episcoporum Germanorum , quos impostor

diabolicus arte ab Imperatore alienarat, adjutus : primus contra morem majorum sine consensu Imperatoris, antea semper in Pontificum electione interponi solito, Ρontificatum invasit. Ac ne ab Imperatore reliqui Episcopi a que abbates sui confirmationem peterent, decreto sub excommunicatione edicere , se non

solum in coelo ligare & solvere, sed in terra quoque imperia , regna & principatus auferre& dare posse : impudentissime jactitare , ac temporalem supremamque jurisdictionem legelata usurpare, Reges atque Augustos ut precario regnantes floccifacere , nuncios Caesareos conatibus ipsius refragantes in vincula conjicere , ac per urbem ignominiose circumductos Roma pellere coepit. Henricus itaque , etsi dissicillimo bello SDxonico distineretur, tamen novam atque insolitam pontificis audaciam minime ferendam

ratus,

De hae Mathilde, qualis N cujus su

rit, vide Affertum antatam lib. s. Min

226쪽

1Formula abrogatio vis emaι

ratus, concilium mormatiae indixit: in quo legatis, qui Roma venerant, auditis, & lite- eis de Hildebrandi sceleribus lectis, praeter Sa-Xones, omnes Episcopi Germani & Galli Pontificem Hildebrandum cum primus sine consensu Imperatoris Romani, rerum Domini aDEO constituti contra morem majorum, comtra leges, contra auspicia, pontificatum maximum monachus desertor invaserit, utrumque,& Imperium & Pontificatum, sicut Decii, &falsorum deorum cultores factitare consueverunt, usurpet) Ρontificatu abdicandum , nec oves lupo committendas, decernunt: Rotam do quodam clerico Ρarmensi cum epistola, quae concilii sententiam complectebatur, Romam misso, ut nomine synodi Gregorio pomtificiis ossiciis interdiceret publice: praeciperelaque Cardinalibus, ut relicto Gregorio, alium pontificem habituri ad Imperatorem proficiscerentur. Caesar quoque & Hildebrando, & sacerdotibus populoque Romano scribit, imperans ex concilii decreto, ut ille ad privatam vitam redeat: hi, deserto Hildebrando, more majorum pastorem sibi deligant.

Hildebrandus nuncio harum rerum accepto, adeo nihil commotus est, ut & furiosius exarserit, multoque insolentior evaserit. Nam cum ante quosdam Imperatoris familiares excommunicasset, quorum consiliis eum ad tales

actiones impelli existimabat, Caesarem jam ipsum, in conciliabulo suo, contra ordinem judicandi sacris canonibus determinatum , novo eXemplo excommunicat, proscribit, regia dignitate privat, regno spoliat, subditos a dato

227쪽

juramento absolvit. Verumtamen , ut primum ad excommunicandum Caesarem de lede surrexit , sedes ista noviter lignis fortissimis composita , subito Dei nutu terribiliter scissa est in plures partes : ut manifeste daretur intellisi, quod tam temeraria eXcommunicatione sessor ille horrenda schismata contra Christi Ecclesiam seminaret. Nec vero haec fulmina penitus caeca & irrita fuere. Ρrincipes etenim atque Episcopi Germani , Ρontificis anathemate cognito , partim superstitione vana , partim spe ampliticandae potentiae , partim odio antiquo Heinrici a ducti, comitiis indictis , ni Heinricus a Pomtifice in Germaniam venturo, supplex Veniam peteret , defectionem minitantes : rem eo deduxere , ut ipse in ansuffiis positus , atque in periculum abrogationis Imperii veniens, sepontificem aditurum , culpamque deprecat rum , principibus polliceretur. Itaque possitis regalibus ornamentis , cum uxore ac filio parvulo , in asperrima hyeme Canusium periculosissimo itinere ad Ρapam eontendit, in laneis vestibus, pedibus nudis, spectaculum angelorum & hominum factus, ante portas civitatis, a mane usque ad vesperam jejunus veniam supplex petit: Hildebrandi ludibria inter meretrices & monachos, in lachrymabili amictione triduum perfert , cum piens ad illum intromitti. Sed ingressus den

gatur. Ρetenti instantius per totum triduum, re ondetur : Ρontifici non esse adhuc otium colloquendi cum eo. Heinricus aequo animo ferens , se non intromitti in urbem e mansit in suburbio , non sine magna incommoditate ;

apud maia

gorii VIL

Bergenses, Platina iu

isco anteritato. Dissiligod by Cooste

228쪽

vorum.

hyems namque erat asperrima, & cuncta rigescebant gelu. Indesinenter tamen nequicquam toto triduo petens sibi veniam dari : tandem rogantibus Mathilda comitissa, Adelao comite Subaudiae, & Cluniacense abbate, ad Ρontificem intromittitur. Quarto die , in signum quod veraciter poeniteret, Ρontificiae potestati coronam tradiffit, cum omnibus Imperatoriis

insigniis : fateturque se indignum fore Imperii titulo, si eadem posthac in Ρontificem designaret, quae antea commiserat. Postulanti veniam, Pontifex neque veniam dare, neque ab eXcommunicatione absolvere vult, nisi prius

reciperet, se juxta Ρontificis decreta velle cul-Pam commissam expiare in Concilio, & quovis loco S die a Pontifice indicto praesto esse :& ipso pontifice causae cognitore , ad accusationes respondere, nec ad vindictam intendere animum. Item ad pontificis sententiam e iam purgato se ab objectis regnum vel retenturum , vel amissurum. Item, ante cognitionem causae nolle regio habitu uti, aut regia insignia sumere: nec subernandi potestatem usurpare, neque a subditis data fidei juramenta exigere. Promissa vero Pontifici ista obedientia, paceque jurejurando & scripto confirmata,

Heinricus absolvitur ab anathemate. Verum cum pontificii hanc injuriam atque tyrannidem se minime impune laturos, Hein-rico quiete data, perspicerent: novo consilio de eo exautorando inito , Rudolpho Sueviae duci, Heinrici sororio , coronam auream , quo seque resque suas tutiores redderent, cum

hac inscriptione misere:

229쪽

Petra dedit Petro, Petrus diadema Rudolpho. Et Gregorius Moguntino & Colonensi Episco- is praecepit, ut Rudolphum , Heinrico de-erto , regem inungerent, atque pro viribus iuvarent. Etsi autem Rudoipnus non solum mperatori fide obstrictus, sed & Mathildi ejus sorore in uxorem ducta , assinitate junctus , denique ab eo post obitum Otthonis Sueviae ducatu donatus , maximisque beneficiis affectus esset: tamen & Episcoporum speciosis argumentis impulsus , & fretus sua potentia , atque auxiliis Saxonum , Imperium invasit, bellumque quanta vi potuit molitus est. Caesar itaque, qui de hoc per Argentinensem Episcopum admonitus, ad tuendum Imperium copias contraxerat , & sibi nihil ab omni parte tutum videret , mox Rudolpho occurrit, atque de summa rerum , pugna cum ipso commissa, experitur. Cujus exitus is fuit . ut Ρapa suis metuens , Utrique pacem mandaret: Synodi, quam in Germania indicturus esset, sententia expectata. Verum cum Heinricus institutum pontificis eluderet, dicens: Se minime permissurum conventum in Germania agi, nisi prius Rudolpho remoto : Pontifex, ne penitus Rudolpho deesset, excommunicationem in Heinricum renovat, & literas furoris plenas in ipsum emittit. At is minime iis fractus , tertio ad Lystrum Mysiae cum Ru-dolpho congressus, eum praelio superat, anno millesimo octogesimo, Idibus Oftobris. Rudolphus graviter in eo conflictu vulneratus , ex eXercitu ereptus, perlatus est Merse-

burgum : eoque ad se jussit accersi Episcopos

Εxecratio nis tenor habetur apuia Pla. tinam

Abbas UNIergensis sol. 238.

230쪽

autem Boecolioquium

re Episco

loco citato.

& primores suae conspirationis. Quo cum venissent, Rudolphus allata dextra, ex cujus vulnere mortem adesse maxime praesensit, ait: Haec est manus, qua sacramentum praestiti do mino meo Heinrico. Vobis autem urgentibus toties tam infeliciter contra eum pugnavit.

Ite & implete regj vestro primam fidem : nam ego ad patres ibo. At Heinricus superato Ru-dolpho, silentibus tunc nonnihil armis in Ge mania , injuriarum a pontifice Hildebrando iulatarum non immemor e & irritatus non parum , quod se bis excommunicatum regno privaverat , reconciliationemque sibi supplici toto triduo denegaverat in asperrima hyeme : necnon Imperii aemulum contra se arte excitatum

adjuverat, apud Brixiam Noricae, synodum Episcoporum Italiae, Lombardiae & Germaniae indixit. Quo omnibus convenientibus , &actis Hildebrandi examinatis , Episcopi comsentiente suffragio : Quia inquiunt non a Deo electum illum com at, sed & a seipso in fraude ac pecunia impudentissime objectum, ut ecclesiauicum subvertit ordinem, qui Chrseiani Imperii perturbavit regnum, qui regi CD tholico ac pacifico corporis & animae intentat mortem , qui pessurum defendit regem , qui

inter concordes seminavit discordiam, Sc. nos autore Deo congregati in unum , legatis ac literis freti XIX. Episcoporum, die 8. Ρe tecostes Moguntiae congregatorum contra Hildebrandum eundem procacissime sacrilegia ac incendia praedicantem, perjuria ac incenm defendentem , divinationum ac somniorum cultorem , manifestum necromanticum , Ρythonico spiritu laborantem, di idcirco a vera fide

SEARCH

MENU NAVIGATION