Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Quis hanc prudentiam Ludovici, eum insi-Mi moderatione conjunctam, non efferati qui Ira atque vindictae eupiditate repressa , omnia ita egit, ut prudentia principibus Germaniae probata , bonitas Pontifici ipsi celebrata sit tmam cum paulo post initia pontificatus inter Benedictum, regemque Franciae, simultate e orta, Imperator de ea certior factus, per splendidissimam legationem a Pontifice absolutionem S restitutionem peteret : Pontifex multis in laudem Germaniae N Ludovici commemoratis, se curaturum promisit, ut nobilis iste ramus

Ecclesiae Ludovicum intelligens qui jam ab

arbore separari coepisset, eidem redintegraretur:& adversus oratores regis Galliae, Rupertique Apuliae, qui ipsum multa nefanda contra ΡOntificem machinatum conquerebantur, intrepide tutatus est: cum aperta testificatione, Pomtificios contra eum , non ipsum contra eos fecisse. Verum utut innocentiam Ludovici agnosceret, tamen rege Franciae in odium Imperatoris atque Ρontificis Cardinalium reditus in regno Galliae intervertente , ac rege Bohemiae Iohanne , & duce Bavariae Heinrico de novo Imperatore eligendo nefaria consilia asitanti hus, facile ab absolutione innocentissimi Imprratoris se retrahi passus est: &pace tandem inter Ludovicum & Francum constituta, Pontifex , qui hanc invitus videret, eam ratam firmamque rosatus habere noluit: praetendens, Ludovicum aci arbitrium regis nunc haereticum,

nune Christianissimum minime haberi debere. En quibus artibus Pontifices , nostros Imperatores

ubi supra.

302쪽

spinian. ratores tractare, Iudificarique soleant Z Ηoe Marius. itaque modo absolutionis negotio protracto, Imperator, qui fraudes Pontificias animadverteret, Electores ac principes Rensii convocat: quos cum facile comitate , liberalitate atque clementia sua sibi devinxisset, res eo deducta est, ut non tantum praestito juramento, Imperii jura se servaturos promitterent: sed & decernerent, Iohannis quondam Ρontificis processiis adversus Ludovicum nullos fuisse , nec decuisse Ρontificem talia contra Imperatorem attentare, cum eorum jurisdictiones distinctae

sinis

spinia- Interea Benedicto vitae finem accipienti,nio By succedit Clemens VI. homo mulierum, hono P mop. ris ac potentiae cupidissimus : qui statim dia uergins bolico furore percitus, literis Latinis S Ge manicis, foribus templorum affixis gravissimarum poenarum supplicium Imperatori comminabatur , nisi infra triduum Deo S Ecclesiae se hujus nomine intelligens) satisfaceret, re ab occupatione jurium Imperii desisteret: eoque triduo exacto, & nemine Imperatoris nomine comparente, eum contumacem declarat:

ac postea per Oratores veniam petenti, cum

oblatione, se omnia injuncta pro virili facturum : formulam reconciliationis durissimam. cumque perpetua turpitudine conjunctam praescribit: nimirum, ut omnes haereses atque e rores confiteretur , Imperium deponeret, Sse atque filios suos & bona omnia in manus ac

voluntatem ipsius reponeret.

Ubi hie boni pastoris forma Z ubi patris aspectus t ubi sanctimoniae specimen t

303쪽

Verum enimvero , etsi has conditiones ne vilissimum quodque mancipium acceptasset: optimus tamen Imperator, cum bella, caedes, ac sanguinis effusiones , si se non subjiceret. exoritura videret, formulam Ρontificiam ad se allatam recipit: illam non tantum sigillo corroborans , sed & servaturum se juramento affirmans : in tantum sese dejiciens, ut Ρontiferi

hac humilitate audita , cum toto suo purpura to collegio admodum miratus sit. Cum autem rem tantam citra Electorum ,

principum atque ordinum Imperii consilium suscipi minime fas duceret, ideoque ipsis Frane urti congregatis, formulam reconciliationis perlegendam monstraret: ipsi, qui eam in plerisque in perniciem ac destructionem Imperii conceptam judicarent, ea rejecta , Imperatori firmum auxilium, si jura Imperii, ut ante fecerat, strenue viriliterque propugnaret, promi serunt: simulque legatione ad Pontificem mi se, ipsum monuere, ut a frivolis illis S inlaesionem Imperii excogitatis conditio bus

desisteret. Ea itaque ad Ρontificem veniente, rigorem que articulorum in Imperii perniciem conceptorum declarante, nec aliud agente, aut petente e Pontifex, qui horum omnium causam in Ludovicum transferret, elusae tigridis instar efferatus, cum Ioanne ac Carolo Bohemiae regibus , ante a Ludovico devictis , eorumque patruo Balduino Trevirensi Archiepiscopo, de Ludovici filiorumque ejus extirpatione ma

jori sollicitudine meditari coepit.

304쪽

. Anno igitur humanae liberationis quadragesimo sexto , supra millesimum trecentesimum, in coena Domini , Ludovicum Imperatorem crudelissime execratur : ac Iohannis Pontificis durissimis processibus innovatis , eum haereti- eum ac schismaticum declarat. Ad haec, ne quid intentatum relinquat, principes Electores

admonet, ut alium Imperatorem intra certum

tempus eligant; id ni faciant, se daturum operam , ne diutius Ecclesia patrono careat , Sadvocato. Ρostremo, in gratiam Bohemorum praedictorum Archiepiscopum Moguntinum Heinricum de mirienburg, quod Imperatori adhaereret, dignitate ac autoritate eligendi privat, inque ejus locum Gerlacum Adolphi Nas. seviensis , quondam Romanorum regis nepotem, S Pontificium sacellanum sussicit. Novus itaque Pontificius Archiepiscopus, quo sui domini cupiditati serviret, ac om cium a Bo- hemis in se collatum simili ossicii genere rem neraret , ad novum Imperatorem deligendum principibus Rensii convocatis, cum Bal devino Trevirensi, mairamo Coloniensi, Rodulpho Saxoniae duce, & Ioanne Bohemo patre. Carolum Bohemum regem Romanorum statuit. Paralipo- Etssi autem Ludovico vivo Carolus electus. mena δε- & Bonnae coronatus sit: tamen & ejus auto-spergens . ratas, & civitatum erga eum benevolentia tanta fuit , ut convocatis post electionem Caroli principibus ac civitatibus Imperialibus Spiram, nullus inventus ssit qui vel electionem Caroli approbaret, vel Ρontificios processus curaret, sed omnes in fide data se permansuros assirmarim.

Quid

305쪽

Quid itaque si armis negotium transigere

volu 1set y At, cum nunquam, quantumVis contumeliis irritatus, ulli bellum intulisset, sed semper tantum armis invadentes repulisset: patriae ac publicae utilitatis ratione habita, nihil armis tentandum statuit, sed ad sua se recepit rubi in laetiori convivio, veneno, eX Clementis

insidiis ut quidam literis prodidere) hausto,

dum venationem ingreditur, quo motu at que labore corpus calefaceret, de equo praecipitatus , indignissime eripitur honis omnibus , anno proximo post Caroli electionem, quinto idus Octobr. anno salutis millesimo

trecentesimo quadragesimo septimo : cum annos tres & triginta inter magnas adversationes ita tenuisset Imperium , ut quem Viventem boni omnes spreta Ρontificia execratione juverant, ejus defuncti nomen atque memoriam contra maledicos ejus constanter defenderent : ut cum ex aliis historiis, tum ex

ea quae de Basiliensi Consule literis est prodita, id patet. Nam cum Epitcopus Bambergensis, sibi a Pontifice commissione ut vocant de absolvendis iis qui Ludovico adhesiissent,

Avinione transmissa , anno sequenti post mortem Ludovici Carolum Basileam comitatus, Senatui persuadere conaretur, ut quandoquidem partium Ludovici ac Pontifice excommunicati fuissent) absolutionem peterent: tum Cunradus de Berennis , consul civitatis Bas1-liensis , praesente Carolo, multisque aliis E Hesiasticis atque prophanis mascule respondit, dicens: Domine Bambergensis, sciatis quod nec fateri, nec credere volumus, dominum nostrum

306쪽

nostrum Ludovicum Imperatorem Romanorum unquam fuisse haereticum : S quemcunque Imperii Electores nobis dederint, hunc recipimus , etiamssi nunquam Pasam requirat. Ut autem haec mascula vox Contulis, animum viri, legitimum Magistratum debito honore agnoscentis , ac innocentiae, Virtutis amore, testimonium perhibere minime reformidantis

ostendit: sic Ludovicus eo disnissimus fuit, vir siquidem optimus, ac Imperii libertatis studiosissimus , hostisque Pontificiae tyrannidis

acerrimus eXtitit: ita ut merito numero eorum

aggregandus videatur , qui bene de patria m rendi studio , nullas adversitates refugerunt: sed patriae dignitatem commodis privatis praeponentes, omnis posteritatis memoria dignis simi censentur.

CAROLUS IV.

rolus itaque defuncto Ludovico, cum

competitores Imperii sibi a Moguntino Ρalatino, Saxonico &Brandeburgico electoribus objectos, variis modis placasset, tamdem a liberis civitatibus Imperialibus occasio ne pollicitationis, de impetranda ipsis absolutione eXcommunicationis, quod Ludovico amhaesissent, inque Italiam profectus, Imperialem coronam obtinuiti 1ed majore dedecore quam superiorum Imperatorum quisquam. Nauelerus Siquidem cum pedes urbem ingrederetur, Se- generat. 4ο, natorum quidam oratione ad populum in Capitolio habita: Ecce inquit Rex tuus venit tibi mansuetus . salse ludos jocosque de ipso

faciens

307쪽

faciens. Et Hostiensis cardinalis ab Innocentio

VI. ad eum coronandum Avinione missus, non alia nisi hac conditione eum admittere voluit, ut neque Romae neq; in Italia diutius moraretur.

Quam vero turpis & ignominiosa haec conditio Imperatori fuerit, ex Francisci Ρetrarchae, ejus aetatis disertissimi, omniumque bonarum a tium instauratoris eruditissimi, epistolis colligere licet, dum ad ipsum Carolum ita scribit: Nescio quid Romano Pontifici pollicitus jurejurando interposito , quasi muro valido seu monte invio Romanae urbis aditu prohiberis. Quaenam ista superbia est, principerei Roma num , publicae libertatis autorem, libertate pria Vare : ut cujus esse debent omnia, ipse non sit suus t Et alio quodam in loco Nerio Forolia viensis scribens ab hisce non aliena sentit: Omnis inquiens) potestas impatiens consor tis erit; cujus rei si qua antiqua non sussicerent.

Vereor ne recens nobis exemplum casus attulerit: neu jam Ρontifex Romanus principem Romanum Romae esse vetuerit, quod fama loquitur , quem nunc diademate contentum ac Imperii titulo, Romani non solum patitur , sed jubet: & quem dici Imperatorem sinit, imperare nullo modo siturus est. Ut vero Caroli socordia , hanc Ρontificis detestandam superbiam atque tyrannidem dissimulanter ferentis. merito culpanda est: sic Pontifices odio dignissimi sunt, qui Imperatoribus optimis pro sua libidine remotis , suarum cupiditatum minis stros atque satellites per horribilia bella substituerunt : Imperium in eam calamitatem , in qua adhuc hodie prostratum jacet, scelerati TH

308쪽

Idem in vi pa Caroli. Mentium lib. T. Theodoriiseus de Demaneglertis de viris

Germania, eap. 9 I.

me eonjicientes. Hic siquidem Carolus, qui competitoribus Imperii pacatis, bonis Imperii,

quibus semper inhiarat, libere potiretur, deque iis ex animi sententia negotiari posset, Gun-thero comiti Schvvarciburgico, viro strenuo di militari, ab Electoribus sibi contrariis ele-Eto, di Imperatore designato, viginti duo misella marcarum argenti, ac duo oppida Imperia lia in Thurinsia, ad tempus vitae dedit : Fri-derico Marchioni Misnenti, qui in Schvvartaburgici extincti locum electus erat, decem millia marcarum solvit , ut Imperio cederet : moX Romam ad coronam accipiendam profectus. Ex ea tanta ignominia , quanta Imperatorum nullus , sub specie venationis elapsus, atque Mediolanum reversus, familiae Vicecomitum , qui tum Mediolani plurimum poterant, ingenti pecuniae vi accepta, ut perpetui vicarii Caesaris per Longobardiam essent, in magnum Imperii detrimentum, concessite regnum Arelatense ab Othone primo Imperioacsjectum, sumpto magno prandio in villa nova prope Avinionem , Galliae regi tradidit e Geriaco Archiepiscopo Moguntino, cujus suffragio electus erat, jus regis Bohemiae inaugurandi Moguntinae Ecclesiae competens ademit, atque in Ρragensem Archiepiscopum a Cleme te VI. confirmatum transtulit, inque collegium Canonicorum regularium Ingetheimense, Mo-

untinensis dioecesis , solos Bohemos recipi

anxit: mox quoque, ut lucrum speratum ex Imperio consequeretur, sedecim liberas civitates Suevicas ad Imperium pertinentes, vicinis

principibus vendidit: Bopardiam & esaliam

309쪽

Imperiales civitates Cunoni Archiepiscopo Trevirensi arctiori impisneratione obligavit. Lu- satiam, quae Imperialis beneficii nomine multis annis ab Archiepiscopo Magdeburgensi possessa fuerat, Archiepiscopo ejus temporis pecunia corrupto, ut jura Ecclesiae suae venundaret, resno Bohemiae in omne aevum adjunxit: ut filium mencestaum, hominem isnavia, torpore, Ocio, luxu, deliciis, Omnique Voluptatum genere corruptissimum , successorem sibi pararet, adversus leges avitas & patrias, contra morem majorum, novo, inaudito & pessimo exemplo, cuique electorum centena millia aureorum promini: quae cum solvendo non esset, quibusdam vectigalia , Palatino autem ut memoriae proditum est Caesaream Lu- thream, Oppenhemium , Odenhemium , Ingethemium , pro centum millibus aureorum oppignoravit. Unde Imperatoria Majestate ad nihilum redacta, Imperium hucusque caput attollere nequivit. Illis siquidem vectigalibus, quae Imperii patrimonium erant, partitis, de- plumata est Aquila , ut caeteris animantibus contemtui sit. His ergo se ita habentibus, quis Imperialis Majestatis patriaeque amans, ΡOntifices horum malorum autores, tanquam filios perditionis, atque teterrimas christiani orbis pestes, non execraretur t

ΡOst carolum mencestaus filius, Imperii

gubernaculis susceptis, cum durante schismate inter Urbanum VI. S Clementem v a VII.

33. histori j

Vide autem ae his omni I,

N aliis

quam plia. rim 3 prolia xe Theou rictim de Gn, in Nemoressustiam odito, cap. II.

310쪽

Naueserti gener. 47. Theodori cur de

Niem, lib.

Theodoriis

cras

VII. quo nullum perniciosius aut diuturnius unquam in Ecclesia fuit) Urbano sese adjunge

rat: Clemens , legatos ipsius , inter quos qui dam honesti: sacerdotes fuisse memorantur, missos ad se magnis cruciatibus inclementissime interfecit. At, cum censu Ecclesiastico ab Urbano per totum Imperium , in subsidium Romanae profectionis impetrato, aVarus reX. avarillimos Romanos , pecuniae, eX reditibus ecclesiasticis coactae inhiantes, adventus sui spe fefellisset, & is totum se ab amicitia ejus avertit. Sed morte praeventus, quod in ipsum haud dubie attentasset, Bonifacius ΙX. ejus successor perfecit. Nam is encestat dejectione ab Imperio , . non tam quod vitae genere ac educatione corruptissimus esset, quam quod Romanos fefellisset, approbata, Ruperti comitis Palatini electionem per Archiepiscopos Moguntinensem, Coloniensem & Trevirensem factam, ratam firmamque habuit. .

UT vero Bonifacius Nonus in odium memcestat ejus dejectionem, ut diximus , facillime promptissimeque approbavit: sic

Ruperio rer potiente Alexander V. malitiosissimus Cretentis, tertius a Bonifacio Romanus Pontifex, animo in Rupertum mutato . non tristius in Imperio , quam tunc in Ecese sta esset, schisma scelarate excitare conatus est.

Nam statim postquani in concilio pisano cathedrae piscatoris praefectus esset , jure Ru- perti justo titulo Imperii possessione gaudentin. penitus

SEARCH

MENU NAVIGATION