장음표시 사용
321쪽
vatum ab ipso, rei eventus docuit. Nam pauocis post annis in profluvium ventris incidens. Spiritum Deo reddidit, anno humanae Salutis millesimo quingentesimo decimo nono : fui rum fuisse, ut qui toties perversissimis Pontii cum strophis elusus esset , de ipsis evertendis pia consilia, in tanta religionis mutatione initurus , atque ad eXitum deducturus fuisset
Verum praematura morte abreptus , quae VO
luisset, Caroli successoris, atque ex filio Philippo nepotis potentiae reliquit.
c Uis vero Ρontificum perfidiam , in Caro
vi lum ter maximum Imperatorem usurpamiam, ea qua par esset, Oratione commeμ
moret Z Quis non, in tanta religionis muta tione , quanta post Apostolorum aetatem non accidit, clementiam Ρontificum in exagitando Imperatore cum felicissimorum, potentissimo admiretur Quis studio Imperatoris in sede Pontificia tuenda fulciendaque cognito, ingratitudinem perditissimorum hominum non ex Cretur ΤNam, eum ab obitu Maximiliani, Electoribus pro eligendo novo Imperatore Francolarii congregatis, Carolus & Franciscus rex Galliae Desus ΓλImperii dignitatem ambirent : Leo decimus 4. de vita amicitia cum Francisco firmata, eum magnis L quu de innixum largitionibus, innata quadam Ρonti- ficibus improbitate, contra Carolum fovit &adjuvit, cum quod hujus, amplissimorum regnorum haereditate locupletati, potentiam ve
322쪽
hementissime formidaret: tum quoque caro lum antiqui Uatis cujusdam carminibus , non obscuris formae ac ingenii lineamentis designari conjiceret, per eum , qui a Septentrione toti Italiae , Romaeque praelertim , summas clades esset illaturus : noc interim literis ad Ele-midanus ctores scriptis astutissime praetendens , Carolo M. I. ad honorem Imperii aspirare non licere, quod reges Neapolitani, Pontificis Romani benefi-eiarii sint, & fide data jam olim cum Pontificibus pepigerint, se Romanum Imperium non appetituros , sed alterutro contentos fore. Caeterum integritate Friderici Saxoniae ducis,& fide ejusdem erga Maximilianum , cui toto vitae tempore deditissimus fuit Iet, Imperio ad Carolum translato, Leo vulpina arte fortunam sequutus, Gallo ad tempus favere desiit: Carolo , quem gratia superare videbat, suffragatoribus commendato. At cum hic consensum ejus in electione requireret, cum ea dispensatione, ut sibi cum Imperio regnum Neapolitanum retinere liceret, lege investiturae minime refragante: tunc Pontifex ad ingenium reverinsus, de novis viis, quibus Caroli authorita- Respono tem deprimeret , cogitavit. Nam literis &Marii ad nunciis per Germaniam missis, id egit, ut Ca- breve Apo- roli coronatio apud Aquisgranum, & conven-sρlicum, tus Wormatiae indictus, retardarentur. Cumque elusis conatibus suis , virtutem Electorum qui nec Vi, nec metu, nec ullis artibus a suo decreto dimoveri potuerunt majorem Pontificia improbitate cerneret, foedus iterato cum Gallo iniit: inter alia id agens, ut utriusque
Siciliae regna Carolo adimerentur : & Italico Impe- Appendiae
323쪽
Imperio subverso . protectiones civitatum Italiae inter sedem Ρontificiam Gallumque divid rentur. Tamdiu vero in hoc foedere constans perstitit, quoad id e re sua esse , atque sedi Romanae expedire vidit. Cum etenim Franciscus rex foedere Ρontificio fretus, violato eo quod cum Carolo ante percusserat, Robertum de Marchia Caroli rebellem , ad Belgicum turbandum submisisset: Gallique duces & milites
in Italia agentes , urbem Rnegium sedi Pontificiae clanculum adimere conati fuissent: Leo Gallorum potentiam horrescens, ac de ipsorum fide haesitans, quo suam dignitatem tueretur, &Romanae Ecclesiae per Gallos adempta recuperaret, tertio ad partes Caesareanas transiit, id a Caesare perbenigne ipsum in foedus recipiente impetrans , ut Ρ arma & Placentia sedi Romanae restitutis, & Francisco S rtia in ducatum Mediolanensem reducto, Gallisque ex Italia pulsis, sedes Romana in tuto collocata , Omni Gallorum metu liberaretur. Ρaulo vero post Leone febri mortuo, Pontificia rabies in Carolum successione Hadriani sexti Pontificis Germani aliquanto subsedit. Hic etenim sui perbrevis Pontificatus tempore in Caroli amicitia, ut bonus praeceptor constanter persistens , eum adversus Gallos pecuniis exercituque juvit: &praeter Florentinos, Senenses, Lucenses, aliosque reginos Italiae, sedem quoque Romanam, Heinricum Angliae, & Ludovicum Hungariae, reges foedere ei junxit. Verum Hadriano. anno Pontificatus sui secundo , non sine veneni dati suspicione extincto , fatalis Pontificum X rabies
Gerardus Moringia in vita Hadriani sexti. Boius in
324쪽
Feronius invita regis Franoeci.
Casaris ad Breve Apo- solicum. Feronis . Sisidanux IV. 4. Feronitis in vita Francisci. Jovitis lib.
rabies tanto vehementius prorupit, quanto interea temporis plus virium collegerat.
Iulius namque Medices, qui postea Clemens septimus vocari voluit, Hadriano post varias
disceptationes suffectus , cum ante Ρontificatum maximis a Carolo beneficiis affectus fui set, aureorum decem millium pensionem annuam ex proventibus Ecclesiae Toletanae consecutus : & in tantam Pontificis Hadriani gratiam , unde eXciderat, repositus , ut nihil in rebus quae alicujus momenti censerentur , ab Hadriano tentaretur: mox Pontificatu inito, contra Carolum foedera foederibus accumulans, beneficia accepta pessimis maleficiis rependit.
Siquidem Francisco Rege Galliae, post Medio
lani occupationem arma per Lombardiam ci cumferente, Clemens foedere Hadrianico , cujus ante meminimus , dirempto , pecuniam quam Florentini, Senenses atque Lucenses, ex
formula ejus Carolo mittere statuissent, solvi vetuit: & per Albertum Pium Carporum principem foedus clandestinum cum Francisco rege iniit: hoc interim apud Caesarianos duces subdole agens, ut sub specie sequestri S depositi
Mediolanensem agrum ad se transferret. Hoc vero non succedente, sed fortuna ita comm lata , ut Franciscus gloriosa memorabilique victoria ad Ticinum captus, in Hispanias ad Caesarem abduceretur : tunc mira inconstantia ac levitate, Caesareanis ducibus magnam pecuniae vim in stipendia dependit. Interea tamen cum Vereretur, ne Caesar ciccupato Mediolana, quod esset reliquum Italiae invaderet, cum Ludovici Francica regis matre, Heinrico Britanniae reges
325쪽
ge, Venetis, aliisque quibusdam de rege liberando, Caesareque Italia pellendo, consiliis initis : Ferdinandum Davatum, amplissimae authoritatis atque peritiae virum, inter duces Caesarianos in suam factionem, oblato regni Neapolitani titulo , perducere tentaVit. At eo, cum sagaci contectoque ingenio hostium consilia viresque explorasset, cuncta Caesari patefaciente , hic Pontificis perfidiam risit: qui cum totius conjurationis architectus esset, se tamen admonuisset, ut rebus suis , sibique caveret, ae de ducibus suis sibi fidelius devinciendis cogitaret. Sic ergo a Davato elusus, alia via rem aggrediendam statuit. Quare Francisco rege interea a Carolo dimisso, & a foederis Madritiani conditionibus resiliente, cum ipso, a jurisjurandi vinculo, quo Caesari tenebatur, authoritate Apostolica soluto , aliisque nonnullis, novum foedus sancit: idque Ligam sanctissimam appellat, Feronius. veluti natam eo authore, quem orbis Sanctissimi nomine salutat. Inter alia hoc quoque
ejus capitulis adjiciens, posse Caesarem participem ejus foederis fieri, si prius liberos Regios, qui obsides pro patre in Hispaniis servabantur ,
aequo pretio redemptionis soluto reddiderit, Mediolanumque S rtiae : neque Italiam adeat ad infulas Imperii accipiendas, nisi eo comita- tu , qui arbitrio relinqueretur Pontificis & Ve
Quis Vero aequus rerum aestimatbr, considerans a quibus id foedus initium habuerit, &quo potissimum tempore, quibusque occasionibus sancitum sit, non judicabit, eo non pam X a ci ac
326쪽
ci ae tranquillitati publicae consultum, sed ace bissimis odiis , bellisque saevissimis materiam suppeditatam fuisse 'Ρacis si quidem leges. Londitionesque Carolo Principi ter maximo a S fortia Mediolanensi suo beneficiario praescriptae, fides a' Gallorum rege debite legitimeque data, ei uno brevi Apostolico remissa est. Caesar liberos Francisci regis obsides , jussus est reddere : quasi non satis fuisset, se semel elusum fuisse. Jussiis Italorum
potentatuum tyrannidem non perferre modo,
sed & tueri : Iussus Italiae ingressu abstinere, in eam familiam adduceret, quae Pontifici SVenetis apta conveniensque videretur : Iussus, Majestatis accusatis, noxam omnem remittere: id ni faceret, bellum ei terra marique susti
Quid itaque in tanta conditionum iniquitate Carolo aliud faciundum fuit, nisi ut honitate causae justitiaque fretus , abominabiles conditiones tanta constantia rejiceret, quanta superbia sibi proponerentur : hac fiducia , plus spei in innocentia , quam multis triremibus, equitibusque repositum est Et sane, Deus omnium actionum aequissimus judex , ita justitiae suae executionem est moderatus , ut quas architectus omnium malorum consiliorum Ρontifex in Caesaris caput conceperat technas : his pse, qui belli speehator tantum esse cupiebat, rivino admirandoque consilio caperetur. Naisi cum Caesar ad tantae conjurationis famam Burbonium atque Fronspergium , toties jam ducum munere in proximis bellis summa cum laude functos, in Italiam
327쪽
cum exercitu misisset, ut Neapolim, quae hastae, sectionique ex formula foederis subject erat, defenderent: hi, dum Florentiam, cum pace diuturna & cive summo Ρontifice, tum novo foedere elatam , petere se simulant, per montes & loca confragosa profecti, Romam Maji, die sexto oppugnatione hostili coeperunt:& Clementem , qui in Adriani molam diris Pontificiis quos in Germanos atque Hispanos conjeeerat, nihil proficientibus) secesserat, urgente rerum inopia ad deditionem compulere, tanta insolentia & atrocitate in Romanos saeia Vientes, quanta verbis eXplicari non potest. Nam praeter horrendas lanienas , direptiones , libidines , devastationes, contumeliae ac ludibrii genus nullum in Ρontificem ac Cardinales praetermissum fuit, omnibus sine discrμmine cum ad captivitatem , tum saevissimam torturam abductis : saepius etiam his qui se pecunia redemissent, iterum in captivitatem ab aliis tractis. Caesar quidem literis cum ad Pontificem , tum Angliae regem scriptis liquido testatuς est, id injussu suo nitiam : nec se milites eos pro suis agniturum , qui tantum nefas
ausi fuissent: justo tamen Dei judicio, qui vim& injuriam sibi factam sit ultus, id adscribere
minime dubitavit. Pontifex autem captivitate liberatus, & si verbis amicum se Caesari simularet, infensissima tamen quaeque contra ipsum moliri non destitit. . Nam sive spe regni Neapolitant, prout in foedere convenerat, occupandi, sive vindictae cupiditate, apud Gallum effecit, ut is bellta re novato , Lautreco in Italiam cum exercitu jam
328쪽
misso expeditionem Neapolitanam imperarit. At ea hunc eventum sortiente, ut Lautrecus peste in eXercitu grassante, re infecta fato concederet: &rex pecunia exhaustus , amore liberorum , qui in Hispaniis adhuc obsides erant, pacis conditiones oblatas facile acceptaret: Pontifex, qui semper scenae ac tempori servire consuevisset, pace inter Caesarem & Gallum aliosque reges Cameraci sancita , Carolum diademate Imperiali Bononiae donat, ejusque auxiliis Florentiam obsessam in suam potes fatem redigit, civibus Florentinis inclementissime punitis : dignam mercedem Carolo redditurus , si longior ei vita contigisset. Vix etenim tribus annis ab hoc elapsis, cum Massiliae nova foedera de Mediolano Caesari eripiendo, & Sabaudiae ducatu occupando, cum Gallorum rege Francisco iniisset : hujus filio Heinrico nepte Catharina desponsata , magno totius reipublicae commodo, non sine veneni dati suspicione extinguitur. Quae major perfidia hac Clementis inveniretur' qui quoties eum Carolus in foederis societatem recepit, toties foedissime ex socio hostis evasit 8 Extat de hac ejus perfidia , Epistola ad Carolum Caesarem carmine scripta, a Germano Eleutherosio-mO: quam, quia tunc temporis est edita,
di quia huic proposito convenit, ascribere libuit.
329쪽
Pontificis Epistola, ad Carolum Caesarem:
authore Germano Eleutherostomo. Umquid adhuc dubitas terrarum maximeCaesar,
Pontificem sanctum scilicet esse virum, Cui sint solvendi pariter, commissa ligandissura, ct conclusi janua firma Poli Cuique sit humana concredita summa salutis, Gelorum claves cui Deus ipse dedit pNosti ' an dissimulas tanta perjuria lingua 'Mirum est, s scelus hoc dissimulare potes. Sed qua tanta pia poterit patientia mentis, 'c adeo infandum di simulare nefas 'Clemens, quem θεit severum inclementia Puppam, Cum Gallo junxit foedera facta duce. Cum Gallis junxit Clemens socia arma superbis, Per in Imperii proditor ille tui.
uua nunquam Casar voluisti credere nobis, Cogeris hac tandem credere vera videns.
Pontifici ne quid Romano fidere Casiar stineas: mendax, diximus , esse βolet. Perfidior Poenis Latius solet esse sacerdos, Et levita, Gallis vanior esse selet stin quem nulla data constringant foedera dextra, Quique colat nulla relligione fidem.
Auribus ista tuis saepe inculcavimus: at teram persuadebant talia verba parum. Utpote cui nondum mens improba nota dolose Hulpis, erat fraudis plena, referta mali.
Obstabat sancti syecies, ct hypocrisis effrons,
uuo minus hunc poteras Carole nosse lupum. Sumpticii obstabant tituli, simulataque verba, uuo minus hanc poteras cernere perfidiam: .
330쪽
Per iam, qualem jurato Caesar ab hoste Nunquam sperasses posse venire tibi. sualem Ponti icis fidum simulantis amicum objecit Latii vana reperta fides. Obstabant alii, quorum tibi perfida lingua Clementem falso pinxerat esse probum. Sed qua nunc animo superest sententia Casar, Postquam decepto sunt Lia verba tibi pDumque patent liquido fraudis commenta maligna, Dum patet instructi pessma techna doli . Et cum perjuri pateant strat agemata Poeni, Et mala versuta retia perfidia. An iterum Latia reparato foedere Puppae, Decresti certam Caesar habere fidem 'Improba blandiloquae cujus mendacia lingua Fam tibi tam miris imposuere modis.
Sit satis ὀ Caesar falsum semel esse dolose, Et semel amissam sit satis esse Mem.
itertim in laqueum a Clemente inducier optas,
Ut prim ' ct tonsa ludibrium esse coma 'Per in Imperios te potuisset avito Exuere, est regnis te spoliare tuis, Atque haec ad Gallum quisset transferre superbum, Captivus Caesar jam traherere miser. Hostibus impostor sceptris te Casar ademptis Fecisset praedam perfidus ille tuis. Carole jam θoliis Gallus gestiret opimis, Si res, ut amens struxerat, acta foret. Hinc studuit semper fidum mentitus amicum,' Ut false sanctam Angeret ore fidem. ςuo melius Gallo te incautum proderet hosti. Tunc ubi prodendi copia nata foret. Indicio est hujus, quod nulla injuria Caesar Fusserit hunc partis linquere castra tua.
