Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

nariis beluis funditus excisa: principes Germaniae fatalibus Ρontificum & Imperatorum contentionibus ita territi fuere, ut nemine Imperii

curam suscepturo, Alphonsus Hispanus ti Richardus Anglicus Pontificio favore, quem pecunia emisse scribuntur , ad coronam , quam tantis seculis soli Germaniae principes tenuerant , aspirarint: sed neutro tamen , metu alterius, quicquam attentante, Imperium viginti duobus pene annis legitimo rege caruerit,

quoad post longam vacationem & civilia bella communi principum voto Rodulphus Habespurgicus eligeretur. .

Rodulphus itaque Habspurgicus a Friderici,

filiorumq; ejus miserabiis interitu, rex Romanorum electus : etsi Gregorio decimo de Roma adeunda, & corona accipienda, fide data ejusdem aliorumque Ρontificum amicitiam singulari studio coleret, quod duabus potemtissimis familiis Francica & Suevica a Pontificibus tyrannice extinctis S regno Neapolitano familia Friderici ad Andegavenses translato, non temere Ρontifices Gallico praesidio, atque Germanicorum EPiscoporum factione suffultos irritandos : sed Germaniam , quae jam vastata ac pene collapsa erat, in pristinum statum restituendam esse censeret : tamen sua pietate, clementia , religione, humanitate , modestia ac humilitate ni nil aliud gratiae ab ingratissimis sceleratissimisque Pontificibus referre potuit, quam jurium Imperii violentas invasiones, op-x Pr

292쪽

-lius

libri a Io Naraclerus generat. 44. Naxolemy

nust m vita Asserti. Paralip.

probriaque nefanda. Nam ejus aetatis Pontifex Honorius IV, invito Rodulpho, comitem Januensem nomine Ρnigivassam, jure Imperii sibi arrogato, Vicarium generalem Imperii in Italia constituit: & Rodulpho a civitatibus Imperii pro libertate concessa pecuniam recipiente, eam rem uti infamem Pontifex scelerate suggillavit. Et Nicolaus ejus nominis quartus post Honorii discessum, Romandiola & Ravenna sub falsa expeditionis Turcicae specie a Rodulpho ex

tortis , nisi ejus consilia mors praeoccupasset, duos reges creare molitus est, quorum alterum Hetruriae, alterum Lombardiae praeficeret: qui inde Theutonicos Alpes incolentes, hinc Gallos Siciliam & regnum Neapolitanum tenentes , armis in ossicio continerent. Iis itaque Rodulphus cognitis, coronae Imperialis splendore in Italiam se pellici passus non est , publice semper novas occupationes causatus: apud amicos minime dissimulans, se ab Italia dete reri , quod Caesarum in Italiam vestigia laeta. magnifica, plenaque bonae spei essent: ex Italia vero referentia & foras versi , tristia , misera ac luctuosa : alludens ad Apologum AE picum de vulpe, quae leoni in spelunca aegrotanti dixerat, ideo se terreri ab ingressu, quod vestigia omnia ingredientium, non egrediem tium essent animalium.

Mdulpho patri, a sublato Adolpho Naia

viensi, in Imperio succedens Albertua ejus nominis primus, licet eadem erga Ponti-

293쪽

Pontificiam sedem observantia qua pater esset rtamen atrocissima Bonifacii octavi convicia eL fugere non potuit. Siquidem cum pro more electionis suae confirmationem a Pontifice per Oratores peteret: Malefacius iste ense acci ctus, coronaque imperiali ornatus in publicum

prodiens, tyrannica voce clamavit: .

gnabundus electionem , quae sine sua autoritate facta esset ut frivolam & nullam rejiciens, S confirmationem recusans, Albertum coni melioso opprobrio homicidam appellavit. Ac etsi postea gravissima discordia inter Malefacium & Philippum Franciae regem, qui Pontificem dominum suum agnoscere nollet, ex orta, mutato clypeo ut dicitur Imperatorem Albertum. approbarit, eumque de regno Franciae per literas investiverit, rege Franciae . in publico consistorio excommunicato: tamen cum Albertus se contra regem Franciae nihil moturum diceret, nisi sibi suisque haeredibus regno & Imperio confirmato : Papa quo virus animi reconditum proderet, arrogantissime ei respondit: Non futurum id Ieriabete vivente, hoc nomine feminam illustrissimam Eligabetham , uxorem Alberta ; filiam Menthardi, comitis Tyrolis, & Cimpadini ducis quondam

Suevorum sororem eX matre, denorans: eamque ut cleri persecutricem infensissimam, contra divinae legis mandata, ob fratris , majOrumque. res contra Pontifices gestas, contumeliose proscindens. Haccine modestia tu quoque Petre , cum Nerone tuo agere , talique habitu

Nauclerus gener. 44.

294쪽

pendam successoris tui vesaniam. Et hic est ille Malefacius octavus, qui regna & Imperia in sua. manu esse arbitratus, utrumque gladium usurpavit, & totius mundi domitrum haberi se voluit:. & clavigerum coeli se esse in superbia gloriatus, a nemine judicari debere promulgavit, quamvis innumeras ad inferos an, mas secum duceret.

nis septimo, e familia Lucelburgica, legitimo electorum suffragio Caesare designato : Clemens V. Ρontifex , qui tum Avi- Mutius nione degens, cum Ρhilippo Galliae rese dissi- lib. u. deret, ejus electioni in odium Philippi Imperium ambientis, tanta facilitate consensit . ut per Italiam S Germaniam legatis missis, Omni-.bus praeciperet, quo Imperatorem reciperent, ejusque electionem hac lege confirmavit: ut intra biennium coronam Romae acςepturus, Ita Nauesertis liam, quae tunc ob sexagenariam Imperatorum gener. 43. Germanicorum absentiam intestinis dissensio- nibus miserrime dilacerabatur, ingrederetur. Verum non diu. admodum haec Pontificis

voluntas sibi constitit: sed improbitate solita. ad ingenium antecessorum declinavit. Nam cum Heinricus promissis satisfacturus , perlu-. Irrata circum quaque Italia , ac Ruperto rege. Apuliae cum Ursinis bis profligato , Romam . venisset, in Basilica sancti Petri coronam susce- - - pturus : Clemeas, quem facti, ob potentiam Heinrici & amicitiam Ruperti regis, poenituiD set.

295쪽

set, Cardinalibus initio coronatione Iminrici interdixit: deinde post gravem seriamque expostulationem ejus , in eam ita consensit . ut Heinricus Papae jurameatum praestaret. .. . At eo id facere recusante, quod novi exempli rem esse, nec usurpatam antecessorum. suorum aetate diceret, Principem principum, ac orbis terrarum dominum , servo servorum fidelitatis juramento obstringi: virtute Stephani de Columna Cardinales cum multitudine terrentis, coronam ab ipsis obtinuit: sed ita, ut animus Pontificis penitus ab ipso alienaretur. Nam Clemens odio Heinrici incensus, ad Rupertum regem Apuliae, qu is juridico ritu laesae Ma-jeltatis condemnarat, hostemque Imperii judicarat, defecit, atque sententiam in eum latam non tam Iurisprudentia , quam odio Imperatoris improbavit, atque rescidit. Magnarum tum contentionum inter Pontificem & Heinricum semina jacta erant: sed ea, praecipite atque praematura hujus morte , ad nihilum recidere.

Nam cum Heinricus Siciliae regnum , ad quod a Siculis vocabatur, occupare institueret, atque in vigilia Assumptionis Mariae Bonconventum venisset, 1 Pseudomonacho Bernardo Dominicano , qui se diu amicum Imperatorissimularat, coelesti victima toxico oblita, atque polline adamantino quod praesentissimu' venenum esse ajunt sacrae optimi principis potioni indito, novo &, inaudito exemplo exbtinsuitur. Id omnibus ejus aetatis fastis , annalibus , actis, rhythmis, caminibus & epigrammatis publice est divulgatum. Dominii, , t 3 cani

Vide αpastorali . desententia

in Clement.

Rhythmi

de morte Hesurret

torem v

296쪽

eani tamen ordinis fratres id constantissime negarunt: praetendentes, aegritudine animi, quod vindictae avidus , de hostibus, ut vellet, supplicium sumere non potuisset, animam Imperatorem amasse : literis a sanctissimo patre acceptis , ' quae testarentur , scelestum Judam innocentem fuisse. Verum enimvero, iis fratres ordinis istius, sceleris commissi suspicione onerari non potuere, quin eorum quam plu rimi in Thuscia , Lombardia, aliisque locis, una cum domibus igne gladiove perirent.

LUDOVICUS B AVARUS.

ΗΕinrico, eo quo diximus modo, perfide

sublato, quae tempestas in vita ejus impendere videbatur, post obitum ejus saevo dissensionum turbine , malorumque pro cellis detonuit. Friderico siquidem Austrico S Ludovico Bavaro , discordi electorum suta Asmtinus fragio electis, Iohannes XXII. Utriusque eXasib. I. sol. sitandi occasione oblata, initio Friclericum ' ignominiosissime reprobavit. Nam cum Cun-radus Gurcensis Episcopus ab Austriacis mis sus , ut a Ρontifice Friderici Imperium, Ludovico in ordinem redacto, ratum haberi pete-- ret : & aris at isque Friderici collaudatis , fortes fortibus atque bonis procreari commemoraret ., is arrogant; ssime respondit: Salomonem omnium mortalium haud dubie sapientissimum , filium tamen stolidimimum genuisse. Minime obscure hoc innuens , Fridericum a majoribus degenerare , Imperiique corona indignum esse. Sed paulo post cum ipso

. clam

297쪽

clam eoneordia inita, ipsum e tua Ludovsecum , quem regem & dilectionis filium , instar Iudae salutarat, concitatum , in Italiam contra Maphaeum ejusque filios vicecomites. Genuam infestantes , vocavit. Ac Friderico anno octavo poli electionem acie victo & capto , Ludovicum acerrimo odio prosequens, ut ecclesiae rebellem, schismaticum & haereti- eum declarat, cum quod statim post electionem antequam 1 Papa juberetur, nomen jusque Imherii usurpasset: tum quod fratres quosdam Minores a se haereseos condemnatos , di risque impredationibus proscriptos, suscipere, &Galeatio vicecomiti Mediolanensi ejusque fratribus contra Pontificios suppetias ferre non dubitasset. Ludovicus ergo, cum divini humaniqueJuris peritissimis eius aetatis consultis intellexisset,

acta & dogmata Ioannis Christianae doctrinae

repugnare , Papam debere subesse Imperatori. nec nunc in temporalibus illi subjectum , ita confirmatus est, ut 1 Ρapa male informato, quemadmodum loquuntur, ad Ρapam bene informandum, & ad concilium generale quando esset Romae in sede beati Petri appellaret, Papaeque conatibus sese viriliter opponeret : appellationis formula per omnes Imperii fines promulgata. Caeterum dum ad hunc modum verbis A scriptis contendefetur et accidit, ut

Romani gravissimis factionibus vexati, missis ad Ioannem legatis supplices peterent, ut Avinione relicta, urbem Pontificum sedem revise ret, ac regi Romanorum imperialia signa conferret : id ni faceret, se antiquam populi Ro-τ 4 mani

disici Pulchri. Nauclerus generat. 46. Naractem gener. 4s.

298쪽

mani legem ac jura servaturos afferentes. Verum Pontisce petita Romanorum non lumrenuente, sed S summa cum ignominia, terroribus ac minis oratores auditos a se repelle

te : illi indignitate fastus pontificialis moti,

Ludovicum, tanquam legitimum Imperatorem, literis S nunciis Romam vocant. Ludovicus Cusiphaia- ergo ipsorum postulatis acquiescens , Italiamnus tu vita cum exercitu petit: ac Mediolani ab Archiepi- . astrici. scopo pro more coronatus, cum , antequam armis rem experiretur, rabiem Pontificis deliniendam statueret, missis ad eum legatis, Imperialia signa sibi more majorum ab eo conferri benigne rogat. At cum Pontifex id non modo facere recusaret, sed & legatis repulsis, Imperatorem ipsum peremptorie ut dicitur Avinionem citaret: Imperator, qui Pontificiam tyrannidem in Ecclesia agnosceret, & Imperatoriam dignitatem divinitus sibi collatam, sam . Oam S inviolatam servare studeret, Pontifiei servi instar subjici, & Avinionem petere denegat , ac pacis studio denuo per nuncios Imperialium lignorum collationem postulat. Quibus a Pontifice denegatis, simulque Vicecomitibus in odium ejus anathemate percussis: tum vero Ludovicus rebus Mediolani constitutis, Romam proficiscitur: ibique magna cum gratulatione exceptus, jussu totius cleri ac populi una cum conjuge a Stephano Columna Cardinali coronatur, omnibus nobilibus qui astabant acclamantibus, Ludovicum Augustum Romanorum Imperatorem : S mox eorum consilio. Petrum Corbariensem , professorem Minorem, virum doctum, ac ad res gerendas aptissimum.

299쪽

summum Ρontificem creat : qui simulachro Ioannis fabrefacto id astante Caelare ignominiose concremat: eumque haereticum atque Ecclesiae tyrantium, publicaeque Christianorum pacis perturbatorem declarat.

Caeterum Ioannes hisce auditis, & ipse durissimos processus contra Ludovicum publicat, Imperiali eum dejiciens dignitate : crudelissimaque eXcommunicatione, tanquam Romanae

Eccsesiae rebellem & haeresiarcham, acerbissime condemnans. Imperator ergo Ludovicus, cui Italia, cum quod longo tempore in ea fuisset commoratus, tum quod venenum quo Romanistas magis quam armis certare cognoverat metueret, displicere coepisset: hac tanta Pontificis rabie cognita, Germaniam repetiit. In quam eo reverso, Ρapa Joannes mox Avbnione moritur, omnium animis in eam spem erectis, novi Pontificis electione tantas turbas

sedatum iri. Sed huie succedens Benedictus XII, nil ipso benignior in Ludovicum existit.

Nam statim censuras in Bavarum a Johanne factas, 1 ut in usurpatorem Imperii , confirmat, eumque omni regio honore di ducatu Bavariae privat. Caesar itaque cum hoc a Pontificibus agi cerneret, ut Caesarea dignitate conculcata, tyran nidem suam stabilirent: Francolarium principibus , ac humanae divinaeque sapientiae doctis simis quibusque convocatis, decretum de consilio doctorum sub sigillo suo contra processus defuncti Johannis promulgat, rationem fidei suae clarii te reddit, plane ingenueque profitens, se Christianum hominem, articulos fideit s intemPlatina iu

Cuspiui

clerum decretum hoc extat, g uerat. 4s. Diuitiaso by Corale

300쪽

integre credere. Adhaec multa praeclara proponit, publica atque solenni acclamatione novas confirmationes antiquis legibus addens, easque corroborans e scilicet ut Electores Imperii , & nullus alius, regem Romanorum elis gant : cuique plura accedant principum suffragia, is etiam in discordia verus censeatur electus sive Rex, sive Imperator: cum in essentia idem sint , licet nomina diversa credantur eidemque possit, citra Apostolicae sedis confirmationem , Imperii jura & exercere, & administrare. Debeat quoque mox idem post Principum insinuationem a Pontifice inungi, si legitime sit elestiis. Quod si recuset Ρontiis . possit a quocunque Catholico antistite proclamari Imperator & Augustus et cum maxime inunctiones istae solennitates tantum quaedam sint adinventitiae , a Pontificibus eXcogitatae,

nomina tantum, & non res concedentes. Quis enim Romanorum Pontific. consecravit Constantinopolitanos Imperatorest Et quis, ante Carolum, multos Christianos Caesares t & ante Constantinum , ethnicos quis sacravit Imperatores t Nec fidelitatis juramentum Ρontifici tribuit Imperator : sed obsequii, ac fidei defensionis. Ρraeterea falsissimum esse ostendit, per vacationem Imperii jus ad Ρapam devolvi ridque esse contra sacri Imperii libertatem , dignitatem , jura ac Majestatem. Longa enim

α approbata consuetudine, inconcussea majorum ordinatione hactenus Observata, vacante

Imperio, jus administrandi Imperii jura, nuda conferendi, & negotia caetera disponendi, Palatino Rheni debetur, non obstante elemen

tina Pastoralis. Quis

SEARCH

MENU NAVIGATION