장음표시 사용
271쪽
siae concordia, decernereturque Ρontificia sedes uni ex electis Pontificibus. Id vero si facerent, promittit, se eis non solum pacem concessurum esse: sed etiam omnia redditurum , quae jure debebantur. Alexander cernens Imperatorem istis consiliis sui compotem fore , nocte aufugit Cajetam, deinde Beneventum : postremo 1n coqui sui habitu Venetias venit: ubi in monasterio delitescens, & post aliquot menses agnitus , habito senatu, jussu ducis Sebastiani maximo honore exceptus, Pontificiali pompa in templum divi Marci deducitur. Imperator Fridericus audiens Pontificem Venetiis esse, non parum succenset Venetis , quod communem hostem receperant. Ρostulat igitur ab illis , sibi restitui hominem pernitiosum reipublicae. Quod cum Veneti dςnegarent, Fridericus mittit Otthonem filium cum armata classe, ad reposcendum Alexandrum : prohibens tamen illi, ne quid armis attentet , priusquam ipse Veniat. ottho juvenis princeps, fervens ta cupidus gloriae & famae, congreditur cum Venetis, capitur, & deducitur in vincula. Quo capto, Alexander successu fortunae felicioris elatus, pacem cum Caesare inire renuit , nisi is prius Venetias supplex veniat, & pacis conditiones praescriptas acceptet. Fridericus itaque non imbecillitate animi, aut desperatione victoriae fractus : sed partim filii capti philostorgia , partim cupiditate pacis in Europa constituendae adductus , Ρontifici cedit, seque statuto tempore venturum pollicetur. At cum id die indicto faceret, oc de pacis conditionibus con-
272쪽
ventum esset, Alexander non prius se Fridericum a vinculo eXcommunicationis absoluturum ait, quam templum divi Marci accesserit. Eo Imperatore humiliter ac religiose veniente, Ρapa, astante universo populo, et papaliter mam dat , ut humi prostratus, veniam supplex petat. Fridericus , qui ut Germanus minime suspicax arbitraretur, Pontificem, qui eXemplum omnis modestiae esse debet, nulla in se vel crudelitate vel contumelia usurum, Pontificis mandato paret, seque ad ejus pedes suppliciter devolvit. Is vero hac Imperatoris modestia neutiquam contentus, prostiati Caesaris collum tyrannice pede conculcat, ignominiosa acclamatione addita : Scriptum est, SUΡER
ASPIDEM ET BASILISCUM AMBULABIS, ET CONCULCABIS LEONEM ET DRACONEM. . O monstrois
S inauditae tyrannidis exemplum. Tractarint Barbari quidam , reSis vi praelioque captos, reverentia regii nominis spreta, durius: pedem cervici Valeriani Imperatoris capti , Sapores Ρersicus equum conscensurus imposuerit: Ta-merianus Tartarus , post hoc Papae factum. Bajaretem Turcicum Imperatorem cavea inclusum circumduxerit: tamen haec Pontificis immanitas tanto illorum crudelissimorum tyrannorum superbiam superat, quanto inter hos &Ρontificem dissimilitudo major apparet. Illi siquidem barbari, suae saevitiae adversus hostes, vi praelioque captos, eosque pares, probabiles Iodammodo causas habuere: hic vero saceros , Omnis mansuetudinis atque clementiae exemplum constitutus, Imperatorem in paci
273쪽
ficatione, humillime injustae excommunicationis absolutionem petentem , dominumque suum , Cyclopica immanitate beluinis pedibus ignominiosissime obterit. Sed quia contra praeceptum historicorum tento , animos lectorum crudelitatis amplificatione, ad commiserationem, vel alios affectus moveri volentium, cum id tentando nihil efficiam : quippe cum haec Cyclopica Pontificis rabies , orationem Omnem superet 8Fridericus itaque rei indignitate ad animum generosum revocato , ut se ea moveri ostenderet, palam Ρontificem interpellat: Non tibi.
sed Ρetro : significans, se factum esse supplicem , non huic tyranno , sed Apostolicae a thoritati. At Papa tyrannice reverendum Caesaris collum rursus ungulis ursinis deprimens, reclamat: Et mihi, & Petro. Fridericus autem, etsi de turpissima injuria sibi illata merito doleret , tamen communem salutem dignitati propriae praeferens , obmutuit: atque ab evcommunicatione absolutus, concordiam cum Pontifice redintegraVit.
Ρorro immanissimarum beluarum rabies in Maiisa in
Fridericum Imperatorem sic pedibus con- orta Celeia culcatum effusa, aliquandiu resedit, usque III. ad Celestinum tertium : qui etsi Heinrico Sexto coronato Constantiam monacham, Rogerii Quarti Siciliae regis filiam , e monasterio PD normitano eductam , UXorem dederit, ea comditione , ut ex utriusque Siciliae regno, Tan- credo
274쪽
credo Rogerit notho , quem Clemens tertius frustra inde ejicere tentarat, pulso , regnum utrumque peteret, ac possideret. Sunt tamen qui scribunt, Henricum non tantum in Apulos , Siculosque laicos , sed & clericos atque Episcopos defectionem molientes, severius animadvertentem , nonnullis eorum excoriatis, aliis excaecatis , di in palos actis , nonnullis etiam corona ignita redimitis, ab eodem Celestino anathemate notatum , nihil aliud machinante, nisi ut tam Imperio quam Siciliae regno Henricus VI. excuteretur.
UT vero haec res sese habeat, mox ab Hein-rici morte Pontificum vesana perfidia rursus efferbuit. Cum etenim Heinricus jam moriturus, Innocentium tertium Celestini su cessorem filio Friderico , quadrimo adhuc fere in cunis vagienti, ad Imperium tamen principum electione assumpto , tutorem dedissiet: eique uxore Constantia obniXe commendata, fratri germano Philippo Hetruriae & Sueviae duci, Romani Imperii & Siciliae regni, quousque pupillus adolesceret, administrationem commisisset: Pontifex tutelae fide in perfidiam atque hostilem oppugnationem conversa, Sue-vicam familiam , adeoque totam Germaniam novis motibus atque bellorum incendiis involvit. Siquidem cum Ρhilippus ad fratrem aegrotantem e Germania properans, in monte Flasconis, non longe a Viterbio sito , de morte fra-
275쪽
tris Imperatoris inaudiisset, ac Imperii retinendi cupiditate festinabundus Haganoam , ubi
Principum conventus erat, recurrisset, complurium animis sibi conciliatis : Nocentius iste, qui Suevos nomine quidem tanquam Ecclesiae persecutores , re autem vera ob Siciliae dominationem, quam ipse ambiebat, insem sissimo odio prosequeretur: initio quo Philippum impediret, frivolis exceptionibus excommunicationis , cui a Celestino subjectus fuisset, insistere: dein, quo eum non parentem irreligiosum ostenderet, Episcopum Sutrinum ad
repetendum ab eo obsides, quos olim frater , ipsius Heinricus exocularat, mittere. Ac eo 1l gato humilitate sua absolutionem Obtinente, ac vades Nocentio remittente: ille viros caecatos in
invidiam Philippi turbae ostendere: EPiscopum
Sutrinum , quod citra mandatum Pnilippum absolvisset, ossicio privatum, in ovandam imsulam maris relegare: mox Bertholdum Zarin-giae ducem, quem nervis belli valere, & Suevis, ideo quod ante a Cunrado Philippi fratre bello petitus esset , minime amicum nosset, ordinibus Imperii obtrudere. De ejus electione prolixe literis scriptis, quae adhuc eXtant c. . Venerabilem de electi. potestate. At Bertholdo, quod se virtute bellica Philippo a Suevis, Saxonibus, Bavaris , Boemis. Rnenique principibus electo, multo inferiorem esse agnosceret cum legitimo rege in gratiam redeunte, ita ut ei etiam obsides, nepotes suos, unonem & Bertholdum comites de Urach daret, simulque fidelitatem juraret: tanta indignatione sui elusione Innocentius exarsit. uta in
276쪽
In haee verba proruperit: Aut Ρontifex Philippo diadema regium , aut Philippus Pontifici insigne regium auferet. Ac ideo Otthonem Heinrici Leonis filium, principem audaciae a que superbiae quam prudentiae majoris, ex Anglia evocatum , contra Philippum , corona Imperiali ei missa concitavit: & Ρhilippo , ut ab eo alios abstraheret, jus fasque omne interdixit. Ex quo pestiferum quidem Imperio,
curiae vero Romanae rationibus perquam commodum ac utile schisma exortum est. Nam
cum Ρhilippus & Ottho saevissimis bellis de
Imperio inter se decertarent: vix aliqua digni tas Ecclesiastica, vel etiam parochialis rema sit, quae non per artes curiae Romanae litigiosa effecta, Romamque deducta , foedissimis narpyis Romanis pro compositione litium cesserit expilanda: prout Abbas Urspergenssis in finenarrationis hujus testatur, Oecarionem , qua curia Romana tantas divitias corraserit, nisverbis ostendens:
GAUDE, inquit mater nostra Roma,
quoniam aperiuntur cataractae thesaurorum in terra, ut ad te confluant rivi & aggeres nummorum in magna copia. Laetare super iniquitate filiorum hominum, quoniam in recompensationem tantorum malorum datur tibi pretium. Jocundare super adjutrice tua Discordia, quia erupit de puteo ii sernalis abyssi, ut accumulentur tibi multa Pecuniarum praemia. Habes quod semper litisti, decanta canticum : quia per malia tiam
277쪽
tiam hominum, non per tuam religionem orbem vicisti. Ad te trahit homines, non ipsorum devotio , aut pura conscientia: sed scelerum multiplicium perpetratio, &litium decisio, pretio comparata.
Etsi autem Bohemiae rex Odoacer, Land- gravius Thuringiae Hermannus, & Episcopus Argentinensis, una cum Adulpho Coloniensi Archipraesule, Ρontificio anathemate moti, ad Otthonem avunculi regis Anglici Richardi auxilio suffultum deficerent, non tamen Philippus animum abjicit: sed Hetruria in Italia, &Suevia in Germania firmo validoque praesidio munita , Alsatiam tanquam Sueviae viciniorem initio vastat : deinde Thuringum , cui Boliemus sese conjunxerat, ad pacem & deditionem compellit, Bohemo fugato. Ρostea per Coloniensem reconciliatum , Brabantiae &Lotharinsige duces Confluentiae foedere sibi jungit: iisque peractis, cum exercitu sociisque Aquisfranum descendit, ibique magna cum
solennitate a Coloniense coronatur. Ad extremum , prope Coloniam cum Otthone congrediens, eum superatum in fugam vertit: ita ut
is ab omnibus desertus, in Angliam secederet. Principes , cum felices prosperosque Philippi successus viderent, & civili regum ducordia defatigati essent: communi consilio legationem splenaidam ad Pontificem mittunt, quae Philippo in gratiam Pontificis reducto jurium Imperii confirmationem impetret. Ille vero legatione audita, non alia conditione se jura Imperii Philippo confirmaturum ait, quam sit filia' s a regis Roma Dicta
278쪽
tegis Philippi, filio fratris sui Richardo, recens comiti Τhusciae, Spoleti & marchiae Antonitanae creato, uxor detur, sperans nepotem
suum hac ratione terras istas haereditario jure perpetuo obtenturum. Sic sanctissimi patres, jam longo tempore, sede piscatoris conscensa, magis de suis nepotibus, propinquis, atque manseribus ditanais, suam de Ecclesiae vel Rei- blicae commodo solliciti esse consuevere: beua quoque interdum ob id suscitantes, ut cum pax constituenda est , spe firmioris amicitiae, potentiores suos Ρontificiis conjungant. L gatis quidem haec conditio a Pontifice proposita, perquam peregrina & aliena a negotio esse videbatur , filiam regis, Papae vilissimi nepoti
in matrimonium tracii debere. Ne tamen eum
offenderent, modeste civiliterque sese excusant, nihil de hoc sibi in mandatis esse datum dicentes : ac consulunt, ut Papa suos super hoc ad regem mittat. Ille itaque, qui cupidius quam prudentius nepoti suo filiae regis matrimonium quaereret: Hugolinum Hostiensem & Leonem sanctae erucis in Hierusalem Cardinales , Philippi legatis in Germaniam revertentibus adjungit. Etsi autem Augustam venientes honorifice suscepti, benigneque sint habiti: tamen praepostera Ρapae ambitione cognita , quae t gem domini sui temerare non erubesceret: Rex S principes tacite in risum soluti, eum a legatis proposita nihil ad rem quadrare Viderent, Augusta viram, ac inde Northusium movere et ibique poli longas actiones pax hac conditione est facta, ut Ρontificis nepote spreto, repudi
loque, filia Philippi, quam stultus Pontifex
279쪽
tanto studio ambiverat, Otthoni desponsareis tur : & hic, dum Ρhilippus viveret, regno cedens, post mortem ejus regnaret. Non citu vero post hanc pacem Philippus superfuit. Cum enim relicta Saxonia iter in Sueviam maturaret, atque Babenbergae otii gratia subsisteret, ab Otthone de mittetspach nepote ejus, cui Bavariant a Friderico coli tam diximus, e fratre in cubiculo, in quod solus vena incisa secesserat, proditorie atque nefarie trucidatur: ipso indignante, quod sibi perfidiae infamia notato, Imperator filiam Otthoni desponsatam dare renuisset. Igitur post Philippi miserabilem interitum 'principibus Francolarii convenientibus , Ottho unanimi eorum consensu Rex eligitur.
OTtho rex principum consensu ad Impe Naraesertis
rium evectus , rebus in Germania con- gener. 4 .stitutis, ad diadema Imperiale recipienia Use dum eum valido exercitu per vallem Tridentinam contendit e ac per Lombardiam, ri . Romam perveniens, ab Innocentio tertio, Otthonis universo clero populoque Romano sibi occur- IV. rente, magno honore excipitur: quod Pont, sex in eo, cujus partes tanto tempore, tanto que studio adversus Philippum fovisset, honoribus cumulando, nihil sibi praetermittendum existimaret. Verum hic amor non diu interutrumque duravit: sed quo calore subito exarserat, eo quoque rursus extinctus , atque in odium conversus est. Nam in ipso coronatio-
280쪽
nis die, inter Teutonas atque Romanos causa donariorum, quae ab Imperatoribus dari vulgo Consueverant, tumultu eXorto , ita ut circiter mille ac centum viri cecidisse ferantur , non paucioribus graviter vulneratis : Ottho rei indignitate commotus , de resarciendis damnis Romanos convenit. Id vero his facere detrectantibus, ac Ρontifice ei suspecto, quasi qui civibus tumultus occasionem praebuisset: Roma suorum auxilio stipatus, Mediolanum secedit: ibique Imperialibus insignibus depositis,
ac militum non parvo eXercitu contracto, Thu- sciam, marchiam Anconitanam, totamque R O-
mandi olam , patrimonium S. Petri ut ajunt invadit. Adhaee Apuliam manu hostili intrat, di Capuae ducatum , aliasque complures civitates ad regnum Siciliae pertinentes , Friderico secundo ni nil tale suspicanti ereptas, in suam potestatem redigit. Innocentius hisce visis, Otthonem. ut regna Ecclesiae nudataria reddat, S ab injuria omni abstineat, admonet. At eo Ρontificis admonitiones non tantum spernente, sed & undique terris latrociniis infestatis pejora moliente: Innocentius eum anathemate notat, Imperii titulis privat: ac principes Sacramenti religione, qua Otthoni tenebantur , absolvit : prohibetque, ne quis sub anathematis poena Otthonem aut haberet, aut diceret Imperatorem : Siciliae rege Friderico, cui in cunis adhuc jacenti principes fidem dedisse ferebantur, in ejus locum suffecto. Ottho itaque in Germaniam revertas , etsi Norimbergae conventu acto, multa de scelerata tyrannide pontificum & principum ignavia
