장음표시 사용
311쪽
penitus neglecto , mencestaum unanimi es clorum ae principum sententia Imperio remo tum , literis suis regem Roman. nominaVit. . Unde Rupertus hanci. injuriam ae violentiam aegerrime ferens, de ea principibus vehemen tissime conquestus est : ac Alexandri obedia entiam in Germania fortiter turbavit : majora
in ipsum suscepturus haud dubie, ni incendii gliscentis scintillae, una cum Ρontifice, pharmaco Marsilii Ρarmensis medici extincto, magno totius orbis Christiani commodo, sopitae fuissent. Porro vero dum Rupertus iis emendandis , quae avaritia Caroli , & ignavia mencestat corrupta fuissent, intendit, ann Imperii decimo vitam-amittit: Imperio ad Sigismundum , principem sapientia, eruditione α probitate clarissimum, transmisse.
Igismundus itaque, cum eo tempore ad Imperium accersitus esset, quo Ecclesia gravissimo schismate per tres Antipapas, IO XII. hannem XXIV. Bononiae , Gregorium Arimini , Benedictum XII. in Hispaniis se
Continentem, miserrime dilaceraretur, ut schismate sublato, Romana sedes in portum collocaretur, tantos labores pertulit, quantos ante varaeserua ipsum pro Ecclesiae salute. paucissimi regum vel gener. 48. 4mperatorum subiisse leguntur. Etsi enim jure suo, atque exemplo antecessorum , faces istas dissensionum sede Pontificia dejicere . easque 'coercere potuisset, ac debuisset: tamen moderatione ac autoritate concilii Seneralis , quamu φ . armis
312쪽
armis ae violentis remediis dissidium hoe tolli maluit. Ideoque quo caeteri reges in concilium coirent, non sine gravissimis laboribus , sumptibus & periculis , regna fere omnia totius
orbis Christiani peragravit, Galliam & Hispaniam adiit, in Angliam navigavit: cumque regibus istarum terrarum egit, ut pium ac ne cessarium consilium ejus approbarint, idque se adjuturos polliciti fuerint. Postea in Italiam profectus , Iohanni Pontifici Mantuae persuasit, ut Constantiam ad concilium veniret: Concilioque congregato effecit, ut remotis tribus Antipapis, Ottho Columna patricius Romanus , astumio nomine Martini V, Pontifex omnium nationum suffragiis eligeretur. Α, haec Hussium S Hieronymum Pragensem, vi ros eruditione & pietate excellentissimos, contra fidem datam publice condemnari, & crudeliter comburi tulit, ut dissidiis sublatis pax in Ecclesiam reduceretur. . At quam gratiam ab ingratissima ista sede retulit ' sane talem, quae quemlibet prudentem, a benefaciendo ipsi merito deterrere debeat. Nam cum aliquo tempore post , Pontificatum Eugenio Quarto Veneto occupante, in Italiam pro corona Im- Ieriali accipienda venisset, ac se Philippo Medio-anensium duci, tunc cum Venetis oc Florent,nis belligeranti, paulo benigniorem exhibuisset: hi potentiam Imperatoris veriti , facile Ρontifici persuasere, ut is, Imperatori corona dene.
gata , suas copias Venetorum ac Florentinorum adjungeret, ac ipsum a transitu Arni se-uas praeterfluentis, arcere conaretur. Egregia
sane gratia Sigismundo relata, ac digna Pontifice
313쪽
fice Romano. Ac licet multorum intercessone assidua res tandem eo deducta sit, ut cum Imperator Senis sex totos menses , spe coronationis , massis impensis substitisset, bona Eugenii gratia Roma coronatus discesserit: tamen sanguinarius iste Pontifex, aliquanto tempore . post , Pontificatu dejectus , quod decretum concilii Constantiensis quo sancitum erat, ut Pontifices septimo quoque anno, pro servanda Christianorum unione , generalia celebrarent concilia) evertere, Conciliumque Basiliense a Martino indistim, & a se confirmatum , impedire conatus esset, maximas Germaniae calamitates sub Friderico III. Austrio suscitavit: Ludovico Caroli regis Franciae filio, quem Delphinum vocant, contra Germanos concitato.
Hic namque quo Concilium Basiliense ad placitum Eugenii dissiparet, cum suis Armeniacis S caeteris gentibus, Alsatiae vicos & nonnullas civitates, dolo, perditione, ac blandimentis ingressus, Alatiam omnem vini atque se menti feracissimam misere vastavit: ac aedes, domos, casas civium, pauperum, Orphanorum , viduarumque, & ipsa Dei nostri saer, tissima templa crudeliter succendit. Caeterum cum omni crudelitate in Alsatia perpetrata, tandem Basileam cum triginta millibus accessisset, a tribus millibus Helvetiorum fortiter pro patria pugnantium caesus , aegre tertiam v partem mutili fractique exercitus in Gallias reduxit : dignam malitia Pontificia mercedem
Winiphe lingias in Epitome rerum Ger
314쪽
culo rerum expetenda-Fum ante aliquot au nos Colonia
SIgismuncto successit Albertus, at eo , biennio postquam electus esset decedente , rerum summa Friderico Austriaco delata est: ui cum natura clemens, mansuetus ac pacis udiosissimus esset, ne Pontifices pacis turbatores ac hostes perpetuos offenderet, sedulo cavit. Non tamen ipsorum adversationes evitare , superbiam emollire, vel fraudes penitus effugere potuit. Nam cum tempore Concilii Basiliensis, nimirum anno Domini I 4 I, pinblica deliberatione Moguntiae tractaret de Concilii Basiliensis, quod Papa evertere conabatur. authoritate conservanda, & exactionibus quibus Ρapae Ecclesias Germanicas eXugerent, mi nuendis , literis ea de re scriptis ad regem Galliae , ut vel ad eum conventum veniret, Vel aliquot eximios viros mitteret. Ρapa: eo cΟ gnito , id per legatos egit, ne rex GaIliae vel ipse proficisceretur : vel ullos legatos , se inconsulto, eo mitteret: atque hac ratione optimi Imperatoris praeclari conatus tunc temporis fraudulenter elusi fuere. Mox quoque post sceleratissimi nebulonis Eugenii arte, ea, cujus meminimus, Alsatiae vastitas illata est. Ac, etsi qui hunc tres Pontifices subsecuti fuere, eos ita humanitate sua demulserit, ut nihil Imperii sui tempore contra se molirentur : majoraque de successore ipsorum Ρio ΙΙ, vetere ministro suo, speranda habuerit: is tamen pestilentiae cathedra conscensa , Friderici agnatum Sigismundum , Archi ducem Austriae, diris execrationibus devovere , Germaniamque horribilibus
315쪽
hellis intestinis, nulla Imperatoris authoritate habita , involvere non dubitavit. Siquidem cum Sigismundus Nicolaum Culanum a Pontifice ad deglubendum Episcopatum Brixinensem in Tyrolim missum, post longas concerta tiones , quod suae ditionis homines Romanistarum rapacitati exponi nollet, in velitatione equestri captum . custodiae mancipasset: Ρontifex ob laesam Majestatem in sua creatura acriter commotus, Sigismundum gravissimae censurae subdidit: nec prius ipsum , quantum Vis Friderico intercedente ea liberavit, quam Pluto deprecatum veniret: nil regibus, nil populis unquam timore concedens, ut ejus adulatores scribunt: sed insatiabili pecuniae cupiditate, quoslibet ei refragantes, Pontificio fulmine ac-que horribilibus bellis prosequens. Hinc cum mortuo Theodorico krhacnense Moguntino Archiepiscopo Dietherus Eisenburgicus in ejus locum suffectus, pallium Episcopale XX. millibus sexcentis quinquaginta aureis Rhenensibus redimere tardaret, quod authoritate Concilii Basiliensis annatae damnatae abolitaeque essent : Ρius gravissime Diethero indignatus, confirmationem ei denegavit: eamque aemulo ejus Adolpho Nasiavientii, quod multos haberet amicos & consanguineos, quorum auXilio possessionem Ecclesiae adipisci posset, contulit. Diethero vero viriliter dejectioni suae sese opponente , & cum alios, tum vero Fridericum Palatinum, S Fridericum Brandenburgicum. ac Philippum Calgenelbogicum comitem , in
suas partes magnis muneribus pertrahente, ta
ta belli incendia sunt nata, ut praecipui Ger u s ma
316쪽
maniae proceres iis impliciti, insignem rerum suarum jacturam fecerint. Marchio siquidem Badensis Carolus , Episcopus Merensis Geor-S Utrielius comes mirienbergicus,
dolpho Nataviensi opitulantes, memorabili
praelio cum sua nobilitate ad Sechenheimium a Friderico Palatino caesi, capti, & in Heidebhergensem arcem abducti, nec prius dimissi
fuere, quam Badensis centum , Metensis quadragintaquinque, Wirtembergicus quoque cem tum millia florenorum solverent: aliaque jura, cuilibet summae fere paria, Palatino vel cederent, vel remitterent. Hanc suae factionis procerum cladem , Pius ut vipera laesa gravi timetulit: ac literis querulis de calamitate lociorum, ad Philippum Burgundiae ducem, tam pruden tia quam armis eo tempore florentem, scriptis,
eum post cohortationem ad auxilia Adolpho ferenda contra Palatinum , Dietherum & Comitem de Cataenelbogen, illisque adhaerentes, helli ducem constituit. Ipso vero , vel pro prudentia sua, qua eximia praeditus fuit, hanc helli molem detrectante, vel voluntate Pontiis sicis diutius cunctanter Moguntia a Ludovico Nigro Ρalatino, ac Comite Veldensi, aliisque proceribus partium Adolphi, proditione duorum civium, scalis noctu muris admotis occu-Pata , direpta, incensa, ac quingentis civibus occisis, in perpetuam servitutem redacta, totaque nobilissima dioecessis ita assiicta est, ut ea hodierno die adhuc compluribus ejus oppidis, villis ac pasis , partim alienatis , partim gravissime oppignoratis , helli istius calamitates
sentiat. En pium Pii Pontificis factum i qui,
317쪽
ut Germaniam pecunia contra jug ac fas omne emungeret, horridis bellis excitatis, ejus proceres commisit, eosque in extremas angustias conjecit. Ut vero hic Impius II. in principes: sic qui ei successit Paulus II. Venetus, atrociora in ipsum Imperatorem attentavit. Nam cum Cons antinopoli capta , secundo Fridericus Romam promisceretur , ut cum Ρontifice Paulo II. de expeditione in Turcas suscipienda deliberaret, eumque ad excitandos Principes, qui multis jam cladibus animos abjecerant, se- eum in Germaniam adduceret: Ρontifex posthabitis Caesareis postulatis, sub specie humanitati' vitae ipsius perfide insidias itruxit. Quibus ille prudenter declinatis , & improbitate pontificia cognita, postea lesatis Innocentii, ab Ecclesiast1cis personis decimas per totam Germaniam postulantibus , Norimbergae in publicis comitiis sese fortiter opposuit: ita ut
inanes, ut Venerant, Romam quoque revertem rentur harpyiae. Quis quaeso tam cerebri vacuus , tam prudentiae expers futurus esset, ut
se perfidissimo hominum generi crederet: cum tam praestantes Imperatores, Reges & Principes, ejus insidias evadere non potuine perspiciat t
ΡOst mortem Friderici, Maximilianus Impe
rio , cujus consors lesitimo Electorum suffragio patre vivente designatus erat, assumpto, infulas illas solennes Caesarum, eum facile posset, suscipere non laboravit, quod princeps rerum peritissimus, eorum quae superioribus. Imp
318쪽
Imperatoribus fulgore coronae Romam pellectis accidissent, haud dubie recordaretur, & Ρontifices capitales Caesarum hostes fugiendos esse stitueret. Veruntamen saepius fraudi sceleratissimorum Ρontificum , sinceritas optimi Imperatoris subjecta est. Nam initio Alexander ille VI, luxuriosissimus & avarissimus tyrannus , qui Zigymum Turcarum regem a fratre Bajagete pulsum, cum perpetuo Cnristiani nominis opprobrio, ingenti pecuniae summa uno die vivum & mortuum vendidit: pari pecuniae cupiditate raptum Annae Britannicae, quae rit regio Maximiliano desponsata erat, pecunia a Gallo accepta approbavit: matrimonio, quod inter Maxmiliani filiam Margaritam, Carolumque Gallorum regem contractum erat, nefaria dissipatione soluto , & invito ac contradicente Imperatore: per Raymundum Cardinalem Germaniae provincias praecipuas novis & inauditis expilationibus vexavit: cum immensa Apostolicarum clavium potestate indulta ejus se in
mortuorum ante multos annos animas tenderent.
Ab eo ut nomine, sic quoque ordine secundus Iulius, tantis perfidiae tendiculis Maximialianum circumduxit, quantis Pontificum quisquam ullum Imperatorum. Nam cum ad bellum Venetum omnium maximum , gravissimumque, inclytum heroem impulisset, ac is Venetos Pontificiae sedi rebelles, captis eorum praestantissimis urbibus ad summam necessitatem adegisset: Iulius, contra fidem Imperatori, coram ordinibus Imperii Augustae sanctissime datam, ac omnes publicae honestatis rationes,
319쪽
non tantum Venetos pacem petentes in gratiam recepit: sed& percusso cum ipsis foedere, exercitum suum adversus Caesarem, iniquissimus perfidissimusque bellator eduxit, cum ea voce quae ipsum non tam Petri, quam pessimi & impiissimi Iatronis successorem fuisse , liquidissime testaretur. Siquidem ut memoriae proditum est Cum exercitu urbem egrediens, Petri clavem iaΤyberim furibundus projecit, hisce Verbis r Amal a Quia clavis Sancti Ρetri non amplius Valet, Feronius. valeat gladius Sancti Ρauli. Hoc facto, se suos-oue successores potestate clavium Petro conces sa , scelerata dementia privans , jusque suum omne Tyberino flumini cedens. Non ita luaminus Vere, quam eleganter, quidam in Mdium hunc Iulii hoc carmine lusit: Ille sui longo successor in ordine Petri,
More novo tantas res agit, oestudio.
Nam neque pro populis orat, pacique relictu . Quod faceret Petrus, sacra fidemque docet rVerum bella movet, gerit arma, ct sanguino gaudetr mirum Paulum praeruli ille Petro. Paulus habet gladium, sed non fecit: occidit ille, At malus bis multis intulit exitium. Dira venenato Joboles, latro prodite partu, Hac Christum , hac sequeris conditione Petrum pVerum hane Pontificis inauditam perfidiam, Ita iueum pari impietate conjunctam, Optimus ma- M. almus Deus, justissimus scelerum vindex, non Mutius diu lib. 3..
320쪽
s,at'. diu impunitam dimisit. Cum etenim rex Galis sero lorum Ludovicus, Caesari ex formula foederis
opem ferens, Pontificem Venetorum praesidio elatum, omneSque pacis conditiones respuentem prosequeretur , praelio ipso die Ρasenatos prope Ravennam commisso, tanta eum clade affecit, ut pacem quam ante recusaverat, ultro expeteret: perireturque, Pontifici non tam gladio, quam clave Ρetri belligerandum esse. Ut vero non diu post: hanc cladem, aliasque eaedes innumeras, e rebus humanis Gemptus,
successiorem in Ρontificatu Leonem X, sic quoque eundem aemulum Ρontificiae perfidiae habuit. Siquidem cum ab initio Ρontificatus, 1 Gallo alienior, Maximiliani Caesaris & Sfortiae Mediolanensium ducis amicitiae, contra Gallos Arnotitar tunc Mediolano imminentes , studuisset: mox Feronius m a Francisco Gallorum rege, Helvetiis ad Marignanum caesis, di Maximiliano Sfortia in potestatem redacto, ad regem Gallorum Franciscum, faedere Caesareo violato, venit: accumdatum ei esset, ut pragmatica sanitio , novis conventionibus in ejus locum substitutis , in Gallia aboleretur, foedera cum Francisco se xit, eique Imperii Constantinopolitani infula contulit. An ne hie magis Ρontificis de alieno largientis liberalitas , vel perficlia in Imperatorem laudatissimum Maximilianum miranda erit i Fertur vulgo Maximilianus, cum a Leone nescio in hac re, vel alia) deceptus fuisset, dixise Germanice: Iam te vere affirmare posse, quod nullus Ρaparum sibi fidem servaverit: atque Leonem , ultimum futurum cui
