Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

eVomere, ejusque partibus addictos incredibili rabie persequi coepit. ViX etenim coccineae istius bestiae sede conscensa , Alexandrum Farnesium Cardinalem Sanctorianum. Camillum Columnium , ac Iulianum Caesarinum , cum fratre Archiepiscopo , ob suspicionem initae

cum Caesarianis contra se conspirationis, in carceres conjicit: Caesaris nuncios atque ministros hinc inde per Italiam discurrentes, quot quot potest, intercipit, interque hos Tassum veredariorum Caesariorum Magistrum , & Gar- etiam Lassum, non obscuri nominis apud Hispanos ducem. Bona Marci Antonii Columnii, quem absentem ut infra triduum se sisteret, citarat, non comparentis publicat. Et Ascanii Columnii facultates per Latium , Ioanni Comiti Montoriano , cum titulo ducatus Palliani attribuit. Proscriptos e regno Neapolitano in odium Caesaris receptos, ossiciis ac muniis publicis praeficit , Pallianum ex consilio Ρetri StroZZae , pro recipiendo Gallico praesidio ad infestandam Neapolim munit. Pol remo inducias quinquennales, inter Carolum Caesarem& Heinricum Gallorum regem, in Belgico pactas , per propinquum Carassam Cardinalem in Gallias missum , scelerate turbat. Et ne quid malevolentiae Pontificiar in Carolum desit. Philippo filio , in quem pater Imperio a se abdicato administrationem omnium regnorum con

tulerat , Siciliae Neapolisque regna , beneficiario titulo Ecclesiae Romanae obnoxia, conferre renuit. Unde tam horrida , tamque funesta bella exorta fuere, ut potentissimorum regum

viribus inter se hostiliter commissis, Italia GaD. y a liaque ,

342쪽

Zenocarus de inta roti R

liaque bello Pontificio implicita, sanguine suorum maduerit. Namque non solum Roma obsidione & fame, ab Albano duce Caesareo pressa, direptionis qualem antea sub Clemente pertulisset, periculo vicina fuit, ita ut tandem conditiones pacis a duce Hispano remissiore, ouam par fuisset, latas , facillime acceptaret: sed & Galli, duce Guisiaco , ad res Italicas ac Neapolitanas in gratiam Ρontificis turbandas misso , dum Augustam Ueromanduorum contra Philippi Hispaniarum regis exercitum e Belgico in Veromanduos erumpentem, novis auxiliis communire conantur , gravissimas militiae poenas subiere : exercitu ipsorum ab equitatu Germanico profligato, Connesta-blio cum multis Galliae proceribus, Rhenique Comite capto, Augusta quoque Ueromanduorum a rege Philippo expugnata. Nec diu post, eum capto Caleto , per Gravelingenses angustias redeunt, ab Amurate Gaveriorum principe , Egmondaeque comite, minore clade asseis Esi : Termaeo atque Villaebono, duobus praeclarissimis tribunis, cum toto exercitu partim caesis, partim captis. Quis Pontificem , horum malorum authorem , Christi vicarium agnosceret 8 & quis ipsum Sauli, quam Pauli, nomine digniorem esse non fateretur t

FERDINANDUS CAESAR.

INterea vero Carolo ad solitudinem vitae in fano Ius hi degendam in Hispanias profecto:

atque Imperio ad Ferdinandum fratrem, multo ante regem Romanorum electum ac coronatum , . publica Electorum ac Principum Francofurti congregatorum approbatione trans . lato:

343쪽

lato : eum hic, pro sua erga sedem Romanam observantia, Saulum Ρontificem de administratione Imperii suscepta, per Gugmannum , s premum Majestatis suae camerarium, certiorem reddere statuisset, cum significatione voluntatis de diademate Imperiali primo quoque tempore , cum sese occasio daret, petendo , recipiendoque : tam improba malevolentia elataque protervia Caesareae observantiae respondit, ut se non vel Ρetri cum caeteris Apostolis, ma sistratum tanquam ordinationem divinam de-ito honore cultuque prosecuti, successorem, vel hominem ad mutua benevolentiae ac humanitatis ossicia propensum : sed ipsissimum Antichristum , quem sacrae Scripturae authoritagsupra omne id quod divinum est se elaturum amrmat, esse, dicique debere, ostenderet. EL fera namque bestia, quae Ferdinandum Imperatorem minime a8noscere vellet, praetendens, a Carolo nemini nisi sedi Pontificiae Imperium cedi potuisse : nec Ferdinando , citra consensum ejus, administrationem Imperii suscipere licuisse : legatum Caesareum venientem minime ad colloquium admittere voluit: sed e Ilorata causa adventus ipsius Cardinalibus. urisque peritis quaestiones , non ex oraculis doctrinae coelestis, vel promptuario Legum petitas : sed ex imis tartaret g sedibus , ab omnis malitiae , superbiae, mendaciique autore Lucis fero prolatas, discutiendas proposuit: quae . ut postea , per Romanistas disseminatae spar saeque fuere, hujusmodi eXtiterunt. An non Gurmantius, qui missum se assereret I.

a Domino suo Ferdinando, ad Sanctissimum

344쪽

Dominum Papam , legitime docere deberet, ruid circa Imperii cessionem , fratri Ferdinano factam , Carolus V. fecerit: & econtra, quid frater ipse admiserit & acceptaverit. II. An iis sussicienter edoctis, illa omnia facta fuerint rite S legitime , maxime non interveniente consensu sanctissimi domini Papae, dilans ta sedis Apostolicae. III. An remotis iis dissicultatibus nihil de praesenti, personae serenissimi domini Ferdinandi resisteret, quo minus Imperialis dignitatis capax sit: cujusmodi sit mala educatio filii sui regis Bohemiae, qui ad manifes iam haeresin inclinet : permisso , quod in ditionibus sibi subjectis passim haereses impune vigqant , Catholici

opprimantur, Ecclesiae viduentur, &monasteria despolientur, profitentes Augustanam confessionem promiscue cum Catholicis conversentur & habitent. Concessisse Ferdinandum colloquium mormaciense sine consensu & licentia S. sedis Apostolicae, de rebus religionis inter Christianos& haereticos. Jyramento se adstrinxisse in conventu Franco furtensi, servaturum omnia quae in Comitiis praeteritis statuta fuissent, inter quae plura haeretica & damnata reperirentur. Imperatoris nomen propria authoritate assumpsiste. Decretum contra communicantes sub utraque specie publicatum, suspen- . disse, hoc praesertim tempore quo maXime eXecutioni mandari debuisset. Violasse juramentum , quo in electione prima , in regem Romano tum , ad Ecclesiae & fidei Catholicae defensionem , haeresium ac schismatum extirpationem , nec non haereticorum aversationem,

sese

345쪽

sese adstrinxerit. Alia quoque ejus generis quam plurima , contra juramentum & sacros canones ab ipso commissa. Quid itidem e persona nonnullorum Ρrinciis Iv. pum electorum dicendum sit, qui notorie ecclesia Romana relicta, huic cessioni consenserint: & quomodo tandem cum Christianae reipublicae pace S tranquillitate , hisce omnibus consuli ac prospici possit. Et haec Cardinalibus

tunc discutienda proposita fuere. Licet autem nunc Ordo narrationis exigeret, ut quid ad ea Cardinales responderint, subjicerem: S neutiquam mei muneris atque officii esse videam, in propositas quaestiones inquirere: tamen vaesana Romanistarum superbia omnes leges superans, ac rerum propositarum indignitas ab ordine proposito me removent, & ab instituta narratione praeter historiae legem nonnihil digredi compellunt. Id quod dum facio, veniam mihi ab aequo Lectore dari peto. Nam quis,

quaeso, hisce quaestionibus perpensis, autorema quo propositae fuere considerans, etiam lege historiar neglecta, vesanam dominandi libidinem , cum horribili impietate ac impudentia conjunsum, in Pontificibus Romanis non eXecretur Z qui non contenti servitute, qua Christi Ecclesiam multis annis tyrannice pressere: reges ac principes, in tantὸ veritatis luce, sub tyrannidis ac captivitatis Babylonicae jugum .

rursus quoque redigere conantur.

Vult haec bestia sese doceri 'quid circa Imperii cessionem Ferdinando factam Carolus fecerit, vel Ferdinandus acceptarit.' Quo jure id postulat i Annon Apostolorum, eorumque

346쪽

Dido Leo polutim de Fabenberg, ae puribus regni, Uc.

cap. 8.

Dantem Ualios, qui

eo tempore

seripsere.

Recessorum potestas, hisce limitibus ae metis arctata atque circumdata est, ut ipsi ministerium Evangelii docentes , non solum Imperiis relictis, reges gentium dominari permittant,

sed & ipsi sese eorum potestati ac jurisdictioni obedienter subjiciant ' Quis itaque abominabile non judicet, quod Papa Christi mandato spreto, ipsum Imperatorem sibi subjicere, & de

ejus electione ac authoritate judicandi potestatem usurpare nitatur tConsensum suum in cessione & acceptatione Imperii intervenire debuisse asserit. At quae lex divina vel humana id praecipiti Annon Pontificum ambitione crescente, cum hi authoritate sua electum Imperatorem approbari contenderent , jam multis abhinc annis luculenter &copiose doctissimi quique demonstravere, Et ctum concordi principum suffragio ad approbationem Pontificis petendam, vel recipiendam, minime astringi. Dum itaque hic Saulus eo trarium exigit, an potius Germanos vel meretricis magnae amore adhuc insanire, vel jur,um suorum oblitos esse existimat tΡorro Ferdinandi confirmationi, malam filii Maximiliani tune regis Bohemiae, nunc Imperatoris laudatissimi educationem objicit: in quo non insignem, immo diabolicam Pontificis malitiam cernere licet. Quae enim bonae aelaudabilis educationis pars est, quae omnibus ejus membris diligentissime discustis , in principe Maximiliano desideretur Τ Si quidem verae atque incorruptae religionis Christianae cognitione a

teneris annis, magno totius Ecclesiae comm

do imbutus, ad justitiae omniumque virtutum

347쪽

amorem assuefactus, literis bonis ac artibus h nestis prae caeteris Europae regibus atque principibus liberalissime eruditus , a vitiis teterrimis gubernatorum, libidine, rapacitate atque imgluvie aversus : denique variarum lin suarum peregrinarum cognitione, cum incredibili mansuetudine , humanitate, continentia, temperantia & frugalitate ita instructus est, ut quemadmodum in opalo gemma, multarum gemmarum dotes eminere dicuntur, cunmeque hae pariter incredibili mixtura lucere: ita in Maximiliano multivaria ingenii atque virtutum namenta effulgere , & quaecunque apud alios placere potant, in illo inveniri conspiciuntur, ut nemo tam a judicio aversus , vel a virtute alienus sit, quem pulcherrimus virtutum chorus in hoc Principe, in admirationem ejus non

convertat ac rapiat.

Verum quid bestiam istam septicipitem urat,

minime obscurum est. Potuere superioris aetatis Pontifices, Imperatorum , quos odio haberent, filios, amore meretricis Babylonicae dementatos , in parentes nefarie ac parricidialiter armare: ut exempla Turbani II. Paschalis, atque Gregorii Noni, superius commemorata in Heinrico Quarto, & Friderico II, demo strant. Hic Saulus ergo quartus, cum Maximilianum melioris , spectatiorisque indolis , pietatis & sanctimoniae esse deprehendit, quam ut optimum ad mala agenda impelli posse existimet, male educatum esse vituperat. O Draconis verissimam sobolem , filiamque diaboli: quae, bona, mala dicere non erubescit. Nam

348쪽

eationem allegat, permitti ab eo, ut consessionem Augustanam profitentes, libere cum his quos Catholicos nominant, conversentur: quis ab astutissiimo Theatino hoc quaeri non videt, ut Evangelicis ab aliorum consortio exclusis , nova genimina impietatis suae, in aedes muliercularum, ad captivandas earum conscientias , teneramque aetatem in captivitatem Babylonicam seducendam, libere irrepere, solique quasi hostibus profligatis in ditione Caesarea dominari queant i Quis etenim a Pontifice Saulo,

Catholicis Evangelicorum couersatione, metu corruptionis, interdici credati Annon ista meretrix Babylonica, nullam suorum contagionem verita, ipsos cum pestilentissimis scortis, annua etiam pensione ab hisce accepta , libere atque secure non tantum conversari , sed &foediora perpetrare concedit Z Annon Turcos atque Judaeos in sua ditione, maxime Anconae, cum suis negotiari, contrahere, conversari, commessarique permittit 8 Qua igitur fronte criminari audet, liberam conversationem his qui Evangelio nomen dedere, cum alterius religionis sectatoribus concedi Τ Ρerditam hanc meretricem a facie sua in abyssum repellat D minus , quae Christi religionem pie ac sincere amplefientes, deteriores Turcis atque Iudaeis

habere non erubuit.

Ac ut hoc cum singulari impudentiae ac iniquitatis nota: sic quod Catholicos opprimi, monasteriaque in regno spoliari praetendit, cum insigni vereque papali mendacio conjunctumost. Ubi namque locorum , & quo tempore

hoc factum fuiste probaret 8 At quid velit, facile

349쪽

cile est eonjicere. Inspectio namque & cura, ne a Papae gurgitibus opes Ecclesiae vorentur, di per summam luxuriam nequiter dissipentur, Romanistis jampridem Catholicorum oppressio , ac monasteriorum spoliatio dicta est. Quae vero haec perversa calumnia est y Annon Spiritus sancti elogio rex sanctissimus Iosias praedicatur, quod cum oblationes a sacerdotibus ingurgitari videret, scribam suum exigendis rationibus praefecerit Z Ejus ergo exemplo, si principes quoque Germaniae ad vindicandum sacrilegium manus admoveant , quid piaculi committere dicentur Z O iniquissime Saule, qui eum Ascanio Columnio , nihil tale merenti,

facultates suas paternas eripere, easque tuo cognato Comiti Montoriano assisnare non reformidares : aliorum justas ac pias inspectiones, ne Ecclesiastici bonis Ecclesiae male utantur, improbe condemnas. Culpat deinde colloquium mormatiense, a Ferdinando citra consensum Romanae ecclesiae

inter haereticos & Christianos permissum. At quare ea fidei magistra, libera ae religione colloquia non instituit 8 & cur a colloquiis de relisionis dissidiis , vitiisque Ecclesiae tollendis,

Viros pios, ac veram Evangelii doctrinam amplectentes, tyrannice excludit 8 An itaque Ferdinandus in tanta Romanae sedis, non negligentia, sed fraudulenta ac impia idolomaniae,

pessimorumque abusuum tolerantia, conventu

de dissidiis religionis componendis permisso, rem vel a pietatis vel ossicii rationibus alienam fecisse putabitur Τ Annon veteres Christiani Imperatores ac reges, inconsultis & invitis Episcopis

350쪽

Vide de hoe

rictima de Rofate. L. Bene d Zenone C. de quadrim.

scopis Romanis concilia celebrasse leguntur Quis primum Synodum Nicenam , quis Ephesinam, quis Constantinopolitanam, quis Chaleedonensem coegit 8 & ne in enumerandis singulis prolixior sim, quis totis quingentis annis synodos universales , quae multae habitae fuerunt , inter id tempus congregavit, praeter unum Caesarem ZQuid vero in hoc peccavit Ferdinandus, quod se ad observationem eorum quae in praeteritis comitiis decreta fuissent, juramento obstrinxerit 8 Annon bonum Imperatorem ac regem publicis regni statutis teneri, quam voluntate atque libidine Pontificum ferri, satius est ξEt an nondum hic delyrus atque vesanus ΡontifeX , ea quae aeque a Romanae Ecclesiae cultoribus , atque a Lutheranis ut eos vocat decreta fuere, condemnat, suae religionis quoque ordines vel haereseos vel defectionis imprudenter insimulat i Agnosce itaque meretricis Babylonicae cerebrum , quae in laqueum tortuosum delapsa, hic sua pudenda turpissime denudat , atque pudendorum quam cerebri se plus habere in hac causa ostendit. Imperatoris nomen, citra Pontificis consensum a Ferdinando assumptum , quoque indignatur. Cum vero jam olim a legibus Imperii sancitum S consuetudine receptum sit, electum ab electoribus concorditer , vel majori parte

eorundem , ex sola electione verum Romanorum Imperatorem esse eensendum , nec Ρapae aut alicujus alterius approbatione vel consensu

indigere : quid novi quaeso hic a Ferdinando commissum vel quae Pontifici indignandi debaccham

SEARCH

MENU NAVIGATION