장음표시 사용
351쪽
bacchandique causa Z nisi vel ambitio, vel d mentia diabolica t
Damnat, decretum contra communicantes
sub utraque specie, suspensum. Quae vero hic in magistro veritatis , atque Sacrarum literarum interprete, scientia apparet' Annon Chrisstus communione Coenae Dominicae instituta, eam sub utraque specie observari jussit 8 Annon hanc ut Christi testamentum Ρaulus Apostolus mutari vetuit, hoc argumento : Cum hominis testamentum rescindere non liceat, nec Christi rescindere licere t Annon Ecclesia primitiva Christi institutioni insistens, eandem sub utra que retinuit, usque quo vix ducentis abhinc annis , Christi ordinatione per Ρontifices scelerate mutata , Ecclesiae altera species adempta
fex , edita bulla sua Germaniae Episcopis , potestatem communicandi populo sub utraque specie concessit, eaque Imperator non minusquam quivis illorum gaudere potuit ΤFerdinandus itaque suspenso mandato contra communicantes sub utraque specie, rem ne institutioni Christi, atque mandato ejus, bullaeque Ρontificiae dissonam, ac Christiano Imperatore indignam fecit Annon dum Saulus contrarium exigit, se non Christi vicarium, sed verissimum Antichristum : non cultorem primitivae Ecclesiae , sed contemptorem : &antecessoris non sectatorem, sed hostem manifestum esse demonstrat tPerjurii denique notam Imperatori quo iurisjurandi, fidei datae , atque promisti nullus tenacior, vel cultor religiosior extitit) perfidiae
352쪽
haeret. num. 6.aa. q. a. c. animadvertendum a. q. 3.
author Ρapa, aspergere conatur. At oua de causa alia, quam quod ad nutum & voluntatem saevae istius meretricis , ebriae de sanguine Sanctissimorum martyrum , sanguinem innocentium, quos haereticos impie asserit, effundere , atque Christi doctrinam amplectentes, triremibus, aquis, laqueo, securi, igne, ferroque persequi noluerit: ea semper consilia secutus , quibus certamina in Ecclesia nata, moderatione magis quam vi & armis compondirentur i Et jurarit Ferdinandus, quod Ρontifex praetendit, se omnem haeresim atque haereticos exterminaturum : idque non praestiterit : ob id ne in pessurii notam incidisse dici poterit Z Annon , cum hi qui a Ponfice haereseos insimulantur, ejus minime con victi & condemnati fuerint, quod canones eXigunt , iustius a caede eorum justissiimus Imperator abstinuit , quam juramento adimpleto sanguinem innocentem effudit : ipsis Pontificum decretis statuentibus, juramentum iniquitatis vinculum minime ese , sed tres comites
veritatem, judicium atque justitiam) habere
debere : ac si quid forte nos incautius jurare contigerit, quod observatum in pejorem Vergat exitum , illud libere salubriori consilio mutandum , ac magis instante necessitate pejerandum , quam pro vitando perjurio in aliud crimen gravius esse divertendum 8 Praeterea, an ingens scandali atque periculi imminentis nocessitas, quae aliis ex sententia praestantissimorum Iurisperitorum in simili facti specie prodesse visa est, ni Imperatori ad excusationem prodesset, quod ad voluntatem Pontificis id
353쪽
quod promiserat, necessitate compulsus , non servarit tIn electorum quoque vota inquirit. At quid illi juris in ea tributum Z A Ρontifice-ne, an a proceribus Germaniae , ea ipsis collata fuere tAc sint electorum quidam haeresiaspersi, ob id ne vota eorum infirmabunturi Sane si gesta ab haereticis irrita sunt, quae decreta Romani Episcopi valida firmaque erunt i Ipse namque non solum haereticus est, sed haeresiarcha, adeoque omnium haereseon & impietatum impurissima
lema atque latrina. Ad extremum , omnia ita examinari postulat, ut quieti & tranquillitati publicae consulatur. At quae furia unquam, ex Styge Tartarea , paci ac tranquillitati insistior, quam volucris illa invisa atque immunda Romana eXOrta est y Haec namque cum inter principes Christianos, discordias atque bella serere & fovere omni studio , pollicitationibus, largitionibus, proditionibus , variisque dolis contendat, in causa est, cum ut Christiani principes inter se dissidentes , adversus Turcam per Ecclesias Christi in Europa ferro, ac miserrimo Maho- metici dogmatis jugo debacchantem, nunquam convenire possint: tum ut ipsi inter se bellis civilibus atque domesticis conflictentur : ipsa interim tyrannidem suam , tanquam divinum quoddam numen, conservante , hac cum specie , ut rerum imperiti existiment, adversus
ipsam inferorum portas non posse praevalere tSed quo oratio delabitur Τ Revocetur ad quaestiones, a Pontifice propositas , unde digressa est. Cardi-
354쪽
Cardinales quaestionibus hisce propositis, etsi ob novitatem facti eas tanti ponderis esse
faterentur, ut non solum personarum, de quibus ageretur, sed & temporum perturbatissimorum ratione habita, maturiore sapientum conssilio examinandas esse censerent, maXime cum & potentia infidelium Imperio vicinorum extimescenda esset: tamen vel cupiditate Pomtificiae authoritatis conservandae, vel metu beluae istius sine discrimine in quemlibet debacchantis adducti, ea respondere, quae ipsos libidini Pontificiae magis quam veritati servire te starentur. Nimirum necesse esse publicis documentis probari, quomodo Imperium per cessionem Caroli V. aut alia ratione vacarit : &dispiciendum , quomodo Ferdinandus se successisse praetenderet: oratore interim ad obedientiam praestandam , vel ad actum aliquem publicum tractandum , neutiquam admisso. Omnia quae Franco furti circa Ferdinandi electionem acta & gesta essent. nullius valoris, momenti, vel ponderis esse : cum authoritas sedis Apostolicae, cui primitus claves coelestis S terrent Imperii datae sint, defecerit: iis personis intervenientibus, quae haeretica praVitate laborantes , omnem gratiam & facultatem, olim ipsis circa electionem Imperatoris concessam , amiserint. Quae in tertio capite Ferdinando opponerentur, maximi ponderis esse; opus illi itaque esse poenitentia : qua acta , in illum paterna clementia procedi posse. Quocirca ab ipso Procuratorem ad renunciandum omnibus actis & gestis Francolarii constitui: eaque renunciatione facta , ac stante Imperii
355쪽
vacatione, novum mandatum ad confirmationem petendam confici posse : cum constet ubgore electionis , ac clementis VII. confirma- ionis , Ferdinandum in Imperio succedere debere. Cum vero impedimentum aliqua sua culpa contractum ei obstet, examini subjiciendum , ut absolutione impetrata, ad obedientiam exhibendam & consuetum juramentum fidelitatis admissus, sedis Apostolicae confirmatione potiatur : cujus illuci proprium ac peculiare sit, extensa brachia tenere , ut quemcUnque poenitentia ductum , & viva fide ad eam confugientem, amanter & obviis quod ajunt ulnis complectatur. Hic vero ex vobis 5 R manistae quis denuo non scire desideraret, an quisquam vestrum se Imperatore Ferdinando senatorem vel justiorem dicere ausit Quodnam ipse delictum patrarit, dignum poenitentia tantat Qualis pinnitentia , quam po- stulas , esse debuerit Z Quid denique ei de vestro animo sperandum fuerit Τ Vae vobis, qui verbis religiosi sanctique videmini, & in cordibus vestris ne micam quidem pietatis vel sanctitatis habetis Z Vae vobis, qui poenitentibus obvias ulnas offertis , & venientes ungulis ursinis crudeliter protritos deglubitis Z Vae vobis hypocritae , qui aliis paenitentiam injungitis, di ipsi eam non agitis Z Quando etenim horribili vestra ethnica idolomania relicta, veram Christi, Apostolorumque doctrinam amplectemini t Quando piorum atque innocentium , quos falso haereticos dicitis , samguine satiabimini t Quando Sodmitica spu citie abjecta , dignam ordine sacerdotali vitam
356쪽
instituetis 8 Quando tandem immensis Christiani orbis expilationibus expleti, inexhaustae rapacitati vestrae modum finemque statuetis tQuando a fraudibus excudendis , dissensionibus alendis , bellisque conflandis , di orbe terrarum turbando desistetis t Quando infinitorum aliorum scelerum, quae pellis Madian, vel tota Ilias non contineret, poenitentia vos capiet 8 O generatio prava, quae aliis regnum coelorum claudis, & ipsa non intras , nec imitabis illud. Interea vero dum haec in collegio Cardinalium, vexamine magis quam examine diligenti discutiuntur , Gugmannus legatus Caesareus cognitis his quae Papae machinatione tractaremtur, se indies a Pontifice audiri postulat. Ac tandem post trium mensium spatium, seriasque ac graves eXpostulationes , Imperatoris jussu severiore accepto , ut aut admissus mandata injuncta exequeretur: aut nulla interposita mora , Roma discederet: rem eo deducit, ut in praesentia septem cardinalium auditus , hanc . responsionem referret: quandoquidem postulata ipsius , maturam ac diligentem Cardinalium surisque peritorum deliberationem requirerent sibi, prout a Domino jussus esset, recedere licere: interea Sanctissimum rem totam ad
accuratiorem deliberationem revocaturum.
Quae per Deum immortalem haec deliberatio alia , nisi deliberata ac frustratoria elusio fuit Nam re ante satis deliberata , Sauli illius arte, confirmatio Imperatoris ita protelata est , ut dum splendidimmis Caesaris titulis ossicere conaretur, ipse vitalia lumina linquens, cum memoriae
357쪽
moriae suae condemnatione, tartara Obscura, jamdiu iis dignissimus , subierit : Imperatore Ferdinando aliquot post annis quoque ex hoc terrestri regno ad coeleste evocato, ut confirmationem , quam Saulus controversam reddere statuisset, a Pio IV. ejus successore oblatam, animo eXcelso vereque regio respuerit : legitima principum Germaniae electione , exemplo Rodulphi Habspurgici progenitoris, avique Maximiliani, contentus.
NUnc d atque post longa bonorum deside
ria Imperii gubernatione Maximiliano, omni virtutum decore praestantissimo principi, delata, etsi Ρius IV. dum vixit, ita se erga eum gesserit, ut consueta Ρontificum in Imperatores improbitate aperte vitata , labem perfidiae atque malitiae ab antecessoribus contractam, eluisse videri possit: tamen cum Paulus IV. jam ante malevolentiae in Imperatorem conceptae , documentum insigne ediderit, nec vitia ex Senecae sententia) unquam bona fide mansuescant, sed repressa , aliquantisper tamen erumpant: lupusque pilum quidem, non animum , juXta proverbium , mutare dicatur: minime dubitandum erit, quin Pio jam extincto , alii post eum pestilentiae cathedram conscensuri , animo ad inveteratam Ρontificum malitiam converso , Majestatem Imperialem omni arte doloque sint impetituri. Nunquam Terrarim etenim septiceps ista bestia, quae se falso Eccle- D in formasiae titulo venditat, quietura putetur, donec restos. rei' ' g a civita conventi,
358쪽
civitates, arces atque castella possidet: S co mentitia donatio, ei a Constantino facta, per aliquem probum & potentem Imperatorem non sit revocata , cum non concordet psalterium cum cithara : nec datum sit a Cnristo, nec a beato Ρetro , quod possidere debeat talia r Sed quod est Caesaris, reddatur caesari: di quod est Dei, Deo. Faxit itaque Deus, ut Imperatores ac Principes fraudibus atque injuriis , quas sustinuere hi, qui se servos Ecclesiae isti fecere, ad animum revocatis atque perpensis , necessarias ac pias cogitationes de reprimenda tyrannide iplius suscipiant, ac tandem Apocalypticum mandatum exequUtur , Deo rem gratam, Reipublicae atque Ecclesiae sa
lutarem hoc ipso facturi: AMEN.
359쪽
Autoribus Collecta , Romam Babylonem
esse, ejusque Episcopum jure Antichristum dici.
ia superius Romam aliquoties Baby
lonem , ejusque Episcopum Antichristum nominavi, ne quis id me citra authoritatem fecisse existimet, testimonia aliquot veterum scriptorum, qui itidem fecerunt, subjungere libuit: ut ex iis elucescat, di ab ipsis Romam pro Babylone , ejusque praesidem pro Antichristo habitum fuisse. I. Initio itaque , urbem Romam Babylonem esse. ipse Angelus Dei assirmat, eXponens Apocalyps IT. Joanni Evangelistae visionem bestiae , habentis septem capita , & gestantis turpissimam adulteram seu meretricem , atque dicens: Septem capita esse septem montes, in quibus mulier , quae tenet Imperium in reges, sedet: videlicet rerum pulcherrima Roma, Septem qua una sibi muro circumdedit arces, seu montes : Palatinum, Capitolium, Aventinum , Celium, Esquilinum, Viminalem &Quirinalem. a. Post Ioannis Evangelistae testimonium merito secundus locus tribuitur Aregiae , vel Aretiae, excellentissimae in omni virtutum genere foeminae, quae sanctissimi patriarchae Noachi uxor fuit, Deum valde timens, sapienti Gsima & religiosissima, ac prophetiae spiritu mirabiliter illustrata. Haec omnium Sibyllarum antiquissima, Chaldaea vel prophetissa a priscis' g 3 auto
360쪽
autoribus, a quibusdam etiam Sambetha sive coelcstis dicta, a4. libris quos vaticinos edidit omnium gentium ac populorum momenti praecipui res descripsit: Dominique Christi ne folia principalia , ejusque aemulum nefarium c Pseudochristum suis depinxit coloribus.
Nam eum vocat mendaciorum prophetam, peritissimum artium magicarum, veneficiorum amatorem , magnifice gloriantem tyrannum,
Tegem teterrimum, Gog vel immanem hostem populi Dei atque impostorem di & Ecclesiam ejUS, regnum nefarium ac jactabundum quod tuitum populum persequeretur) appellat, pelicem impudicam , Babylonem : & ne quis aliam existimet quam Romam .impuram
civitatem Latinae terrae, veneficiorum operatricem , ac puerorum proh nefas) mixtionem nefariam admittentem. Alio item loco Vaticinans , Romam expresse Babylonem hisce verbis nominat: Veniet inquit coelo stella magna in mare vastum, Et inflammabit mare profundum , i amque Babylonem, Italia terram, cujuι gratia multa perierunt Ebraorum sancti, fideles, ct templum verum. Et de ultimo certamine militantis Ecclesiae sub finem mundi. sic cecinit : Novissimae aetatis
viri malefici erunt , pravi & stolidi, quando
in terra erunt praedicantes mendaces , seductores loco prophetarum. Et Belias veniet sic Antichrillum vocat, notans eum autorem uni
