Michaelis Angeli Giacomelli Prologi in Terentium ab Antonio Matanio illustrati

발행: 1777년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

fronte fabulae cujusvic , prout occaso tuserat, evulgatae huc illucque locati prodierant , hiuc quum e multorum manibus sive omnes , sive eorum aliqui penitus avolaverint, raro collectos quis perlegere , nedum impetrare valuis . stuod quidem quum iis maxime evaseris per molestum , quorum oculos insigne ejusnodi necimen latinitatis e fugerat , mhil unquam optatum utili-l us, jucundius nihil, quam si istud tu manus omnium

facitius obreperet. Atque id sum videbantur impensius .expetere qui non sevemores tantum discipitinas fovendas susceperunt , atque excolendas , sed I atinam quoque linguam, quae vel illas continet, vel quae t lis es continendis idonea , fovendam itidem , excolendamque putarunt . Ego autem bene mihi . alii ueconsultum putavi si quotquot sunt coligerem , coli ctos vero , illustratosque opis excudi vellem , ut ad communem viιlitatem inde jactarentur in mulos. Nee femere est si quantum libuit fabularum ordini eos omnino accommodarestuduerim: Non enim sum tam levi sententia qui rem jamdiu non anteverterim , praesenserim

nempe quidquid alii possent cogitatione complecti. In lucem edent fori se fabulas Omves, Terentisque prologis , atqtie arrumentis praemissis olim a Sulpicio Apollinari eos , opinor , fab vectent prologos, quos elucubravit postea Gia me lius. Neque disteor operae pretium facturos si ere judic verint nisi meis. proprias fallem ornare singulos animadversionibus . quo facilis . non secus ac in reliquis comicorum veterum fabulis , detegatur aditus ad veram eorum significationem illico percipiendam . Fabulas ille nonnullas selis versu is , flis prologis Hias , reliquos utririque nobilitavit, essecitque ut ahquibus versiculorum edictam populo estpet de pluribus eodem anno agendis fabulis . Sic Eunuchum , atque IIeautontimo-

22쪽

rumenon ornant dumtaxat versiculi, Adelphos , Hε ramque prologι ; ea tamen lege ut simplici gaudeat prologo Adelphorum fabula , atque He ra dupliei . ILlud insuper essectum ut Andria , Adelphi , Phormio , Heoraque ipsa cum versiculis , tum prologis ditarentur. Tandem versiculis iisdem modo agendae proponuntur Andriae , Adelphorumque fabulae , modo Eunuchi , He rae. Utinam utrosque gulis apposuisseis Meam tamen industriam omnem in eo maxime positam velim ut quidquid exegerim alienae , per me licet, utilitaris , ae propriae eruditionis causa peractum putarent, neque nugatorium omnino laborem arbitrarentur detieatuti quidam homines , in quorum manus irrepsserint quaecumque eensui prologis ipsis cursim raptimque δε- perstruenda. Propterea ignoro num res e sententia processerit , qui uiderem scilicet persaepe accidisse mihi aliis ut implicitus difficilioribur studiis , quae nullis

certe fluibus coarctantur , indiligens aliquando fuerim , es quidquid animo statim obversaretur celeri nimium scriptione convolverim . Quod si inter asperos orationis anfractus impolitus substiterit sermo , major in me fomsan scribendi requiretur facultas , voluntas autem fugi uari non poterit. Itaque rem quantulamcumque exeri eo plane ductus consitio , quo alii non semel obsee runt ut libelluc, qui ὸ calamo auctoris alicujus odi rat praefantissimi, in ampliorem molem adnotationibus, varii ue eogitationibur , ut statim in scribendo flux rant , refertus excresceret . Hinc etsi superiore anno MDCCLXXV. de scriptoris egregii vita commentarium ipsemet populari sermone conscripsi, novam ut denuo , brevioremque vitam per me Latine exaratam prologis praeferrem vir auctor fuit doctissimus , cui magna olim eum eo necessitudo Romae intercesserat . Abnuere

23쪽

autem suadentis incitamento stliberale omnino quum uideretur , atque subrusticum, Giacomellii vitam , eidem ut morem gererem , uno fere i eiu fusam , ac vervacuis prius complurium rerum cumulo auctam in compendium contuli , ii erumque sim aggressus ad eam I atino sermone postea pervulgandam . Libenter id praestiti , multoque libentius familiares mittendessad amicos epistolas censui , quibus eosdem de labore scepto commonefactos non exorarem modo ut sese patronos ese cujuslibet prologi paterentur , sed proeter versiculos vel reliqua amice vellent excipere, quae rei opportunitas scribenti mihi suppeditaverat . Laudem ad animadversisiues quod attinet ob oculos habui comicarum rerum , verborumque .collustrationem, qua eorum nonnihil enitesceret , quae in fabulis extant a Plauto , atque Terentio sapienter elucubratis , quaeque in rem Dam erudite non minus, quam elegau- ter transtulit Gia mellius . stuare praeter eximii auctoris versiculos , atque prologos ejus quoque vitam a me conscriptam , epistolus itidem, animadversones,

ct quidquid es reliquum a me peractum libenter a cipiant velim qui litteris humanioribus delectantur: Nii etenim mihi fuit semper antiquius quam obequicolis iis amicorum , atque eorum promovere in dies utilitatem , quorum innata me assidue aluvit comiatas , atque aequanimitas . Haec habui quae monerem , lector benevole , nullam ut in me , si fas est . regerant culpam aequi rerum aestimatores , ac voluntati meae dum sese subscr dunt labores comprobent, stadia .

24쪽

DE VITA MICHAELIS ANGELI GIA Co MELLI COMMENTARI VS.

Ichael Angelus Giacomellius Pistoriensis.

Is Cosmo u I. Etruriae imperante III. Id.

septembr. an. MDCXCV. bene moratis natus

parentibus honesta fuit stirpe clarus , animi tamen dotibus longe clarior . In hoc natura quid efficere pollet videtur experta , quum ineunte adhuc aetate non vulgaris , sed praeservidi ingenii specimen dederit . Et quoniam patre usus est indulgentissimo , etsi ut tum erant tempora in aliquas rei familiaris angustias adducto , prudentiae tamen Pleno , imprismisque artium liberalium studioso , pie ingenueque a puero educatus ipsam sic adjuvit arte naturam , ut quum modestia , ingenioque suo unus omnium maxime floreret, ad praeclarum aliquid incitari videretur . Primis sane divinarum , humanarumque rerum apprime imbutus praeceptis , quod plerique faciunt adolescentuli , ob eximiam animi indolem, & corporis dignitatem , magna , licet parvulus , pollicebatur parentibus prae admiratione stupentibus . Nam elucebat in puero vigor quidam animi, atque egregium quidpiam , quo cum mirabilem crga se omnium benevolentiam , tum in multis ardentem excitabat cupiaditatem imitationis . Quoniam vero id ea aetas habere suapte natura solet , ut grata scilicet , iucund

25쪽

daque omnibus sit, aliquid certe in eo suavius , ill uitriusque semper extare videbatur , quod in dubium saceret subsecutae praesegium virtutis, & laudis, quam maturiore postea aetate plenissime reddidit . Disciplinis in pati ia stuluit severioribus , atque dura jamdiuiuscepta quum ablegasset tandem implicatae rudimenta latinitatis , quibu3 puerile plerumque ingenium opprimimr , ita docente Butio verae , solidaeque eloquentiae . studio cum e Latina , tum Italica thriptorum lectione , atque imitatione ducto paravit ingenium , Omnes ut populares ejus non jam solum de eo bene sperate, sed etiam confidere possent civem senacto, Etruriae ornamento futurum. Illius enim do- . ctrina quanta futura esset communi Pistoriensium consensione in pueritia ipsa detectum . Ita profecto ea aetate facile mobili ille vivere instituit, ut sapientiam eius, si ad aetatem conferrent , obortam simul dixerint , & adultam . Exorsus siquidem imberbis juvenis a litteris humanioribus cum historia coniunctis quaedam calentibus rhetorum studiis vincta, solutaque numeris oratione scholastico more depinxerat , quibus Comprobatum pleramque docentium aemulatum esse doctrinam . Qua ex re in adolescentia ipsa clarius inter aequales explendescebat , quam generosi condiscipuli aequo animo ferre possent . Sed ne quod fere fit bene coepta propediem obsolescerent, in iis quoque scientiis . quae in augendo mentis acumine , atque in dissicillimis rerum caussis inquirendis, perscrutandisque versantur , vix dici potest quantum Vene rosio & Ptolemaeio ducibus ob docilitatem ingenii

summam , qua aequales longe iuvenes superaverat. inlitamque a natura solertiam noverint profecisse. Vnde illius famam , quae Prima hominum praestantissi

morum

26쪽

morum aetate solet erumpere , non indignum putarunt obterere eorum nonnulli, magno caeteroci uiningenio praediti , atque adeo neque ipse eam effugit invidiam gloriae comitem, quae in caussa plerumque est quidpiam ut iis detrahatur libentius , qui quum altius emerserint confestim ad honores videntur obrepere singulares. Sed tamen , quippe qui erat aptissimus ad eorum eXecrandam improbitatem , qui se ipsum arcere primo ad gloriam aditu voluissent, progressus fecit quos voluit, non potuit autem non velle

maximos . Ast natu iam grandis quum nonnihil ephilosophiae fontibus degustasset , fuissetque non tam disciplinis politioribus, abstractis potissimum , quantum

per aetatem licuit, jugiter eruditus, quam promptiori earum acquisitione nobilitatus , morae impatiens Pisas quum divertisset res sacras, atque profanas om nes cum Graecas, tum Latinas Valsechio maxime , Averanio , Grandio. aliisque praeeuntibus impensius coluit. Ibidem au em ita vixit, ut magisque ac magis universis merito es let carissimus praeceptoribus , ac reliquis musarum alumnis , qui praecipuo ipsum am re , studioque complexi fuerant ἰ donec Praematura, virtute sua honores adeptus litterarios Pistorium denique remigraverit , & magnae de se excitatae expectationi mirifice satisfecerit. Eluxit semper in Giacomellio mira discendi cupiditas , mentis perspicuitas sanhmira, ut licet vivido adhuc ardore, quo juvenilibus annis luxuriant animi , ad saeculi illecebras traheretur ardentius, perpetuum tamen otio bellum indixerit . Perspexerat ille quidem quod accensos nuper ossiciorum , quae sibi propria eilent, igniculos paullatim inceperant venefica voluptatum lenocinia, & pernici si rerum nugarum blandimenta restinguere . Ita fa

ctum Diuit by Cooste

27쪽

mim non temere ut si quae sorte irrepserint juventutis vitia magnis fuerint emendata virtutibus , atque ipse celeriter ad prudentiorum hominum famam profluxerit. Optans proinde summis clarescere disciplinis quidquid etiam noctis erat reliquum utpotequi sanum a natura corpus habuera somno aliquando subtraxit, llibrisque perlegendis ad multam noctem in sum sit. Ne- η que praeter Archimedis , & Apollonii libros res a Galile jo, Cartesio, Newtono subtilius excogitatas per- lPendere unquam neglexit; quin & grave piaculum ar- ' bitratus. esset Arnaudii, Malebranchii , Nicolii . Pa Cchaliique lectionem assiduam praetermittere , gravissi

mum vero eruditiorem aliquam SS. Patrum 'non evolvere tractationem . Et quoniam mathematicis perquam

diligenter incubuit semper meditationibus , id solum sibi solatii esse ingenue fatebatur , musicis scilicet re-huq interdum exhilarare animum ab studiis sessiam se verioribus, atque aptatis genio concentibus delectari . Quo certe subsidio id vel maxime essecerat ut taedium omne identidem adveniens dulcissima voluptate depelleret, & quidquid bonis est adversum egercitationibus perjucunda animi rela Xatione leniret . In ea vitae ratione id praesertim legendo, meditandove sibi

praescripserat ut non contemneret parva, sine uitibus magna Consistere nequeunt , neque minuta quaequestientiarum omnium , atque e Xilia negligeret , dum

grandia sedulo, studioseque consectaretur. Unde quod sibi datum fuerat temporis ad scientias Comparandet s , id ille non iam, ut plerique juvenum . in amicitiae consumsit periculis, ac reliqua saeculi vanitate ; quin potius senilis quaedam iam tum in eo maturitas apparebat, nihil ut ferme susceperit investigandum , quod non ad perfectam illustrationem proprio labore per-

28쪽

duxerit. Quis non miretur ejusmodi scientiarum am rem strenui animum juvenis pervasisse vehementius , ut persaepe dictitantem quis audiverit nihil adinveni. ri sapientia praestantius . jucundius nihil , eamque , si Oculis cerneretur . amores sui excitare posse plane mirabiles 3 At enim cur tantus sapientiae amor in Giaco mellio 8 Quis nempe veritatis scientiam quae philosophia dicitur , calluit universam o Perspexerat ille quidem esse hanc vitae ducem , virtutis indagatricem , expultricemque vitiorum , atque ipsam peperisse olim urbes, in vitae societatem dispersos homines,& in tectis sylvestribus abditos congregasic , ut inde iis litterarum , vocumque communione conjuncti Sinuenrrix evaderet Iegum, ac magistra fieret morum,.& disciplinae . Eum vero id temporis sacris initiatum mysteriis, & ad sacerdotale munus , sicuti ardenter Op taverat , properantem se praestantemque doctrina advocat Romam humantismis vel bis municeps sama per- celebris Fortegueri ius o Ille autem patriam, Parentes, amicos valere iusse , suamque sibi felicitarem tacite gratulatus eam in urbem libentissime commigrare non

renuit, ubi aucta subsidiorum copia id tandem potuit, quod Pistorii nunquam propria inopia potuisset siquidem ad doctiorum hominum sectanda vestigia seipsum alacritate mirabili, & occulto quodam animi ardors sentiebat impelli. Socium ibidem studiorum, &adjutorem adjungit Fabronio, qui ob eximias animi ,

angeniique dotes a Clemente M. Romanorum P. N. Purpuratorum M. Collegio fuerat nuper adseriptus .

Et licet ab indocta quorumdam aemulatione invidam aliquam subiisset statim acerbitatem , & non Ievem molestiam, haec tamen inter discrimina eius constantia haud parum enituit . Verum .etii laetus in eam et i Pese

29쪽

perrexit urbem ingeniorum altricem , sautricemque percelebrem, eam initio perpessus animi aegritudinem oculos Cum ad paternos lares, ubi primi ordinis homines multa pollicebantur, tum ad Pisanam academiam , ubi honorificum sperare jussus docendi munus quietum , pacatumque vitae genus potuisset amplecti, identidem retorquebat . Tantum reapse abest ut innata quaedam desit sapientiolibus etiam mortalibus trepidatio ; quin potius ancipiti cogitatione distracti quo

propius ad supremum rerum suarum culmen accessu rint, eo longius a tanto sortunae periculo abhorrere videntur . His sponte neglectis, omnique abiecto. generosa ut virtus solet , displicentis animi taedio, non alio tandem eam in urbem consilio sese accersitum meminit Giaco mellius , nisi ut veram in lucem prodiret hominum, scientiisque sublimioribus . & liberalibus artibus dum vacasset, in oblatis sibi libentius conquies ceret proficiendi occasionibus. Quibus fretus vir non indiligeos nihil omnino intentatum reliquit , ibique moram trahens De quid sibi ipsi ad animi deesset culturam , neu elaberetur occasio proficiendi , utiliora quaedam , quorum cognitione jamdiu caruerat, non perfunctorie , ut plerique solent, addidicit idiomata , quibus alienas interpretaretur cogitationes. Huic quoque litterario subsidio consultum oportuit . Tantam impendisse verbis ope in aetate adhuc integra visus est, non satis ut temporis ad studendum rebus pene luppeteret , rursusque tantum in rebus locasse laboris , ut ad verborum acquisitionem vix tempus relin queretur . Qua re per Fabronium animadversa Gia- coinellii opera in iis usus est dissicultatibus enodandis, quae Romam inter , ac transiit pinos quosdam a recta fidei semita te more aberrantes viguerant. Viderat enim

30쪽

rem non occurrere ullam tam arduam, tamque difficilem, e sacro maxime , ac Civili jure manantem ,

quam suorum socius, adiutorque studiorum , atque perutilis eontubernii communione sibi conjunctus non perficere sese posse generosa quadam alacritate confideret. Haec eo tempore Giacomellius. Neque mirum si magno paullatim penes Romanos in honore esset, quum scriptorum qua sacris , qua profanis rebus excellentium genus perspicerent adinveniri nullum , in quo

non videretur diligentissime versatus. Graecos revera pervolutabat allidue, nocturna versabat , diurnaque manu Latinos , atque id in caussa fuit , ut pedimulta . quae dixit, & scripsit eum declararent magnae sapientiae virum , qui AtticoS aequare posset eruditione Graeca, & latinitate Romanos. Ιis tamen insensus scriptoribus , quorum libri cultiores saepe urbes pervadunt, atque in juveniles manus facile in iis maxime regionibus obrepunt , ubi quaedam acerrime debacchatur quidlibet opinandi, scribendique licentia . Novos aliquot philosophos ingenio malo, pravoque , quotquot nostra tulit aetas, intolerabilis superbiae acloetis viris insimulari theologia duce jam viderat, a que eam ob rem adductos esse in inviolam religionis, atque incredulorum infamia conflagrasse . Comiter quidem excipere solitus discendi cupidos, beneque moratos adolescentes, atque optans ut eorum in studendo alacritas minime relanguesceret , nil antiquius habuit quam optimis eos recreare consiliis, atque efficere ut

crebri essent in studiis, S morum integritatem diligerent ; severus tamen in corrisiendis indoctis , ala erin exhortandis; alienus insuper ab eorum consertio,

qui etsi studiorum praesidio ad opes nitebantur , &gloriam, magis imperitorum plausu, quam veri con-

SEARCH

MENU NAVIGATION