Michaelis Angeli Giacomelli Prologi in Terentium ab Antonio Matanio illustrati

발행: 1777년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

stientis delectarentur , atque iis maxime insensus, qui

factiosis praediti moribus nulla quum .eXψOrata rerum spe niterentur, tamen perfricta fronte auderent optata pro certis Venditare, ac sublimioribus f audolenter inhiare muneribus . Pergratus reapse Forteguerrio, Fabronio, caeterisque, quibus beneficium aliquod referebat acceptum, interiore grati animi sensu commovebatur, hominum aliquot illibet alitatem obaurgans , atque socordiam, qui beneficia asperitate verborum . ac torvis oculis in odium adducunt, eo sermone usi

ea superbia , ut impetrasse poeniteat . Nemini plane dubium alienas introspexisse cogitationes perquam Lacile Giacomellium, & civiles scientias adeptum de natu . a humana, de moribus, de effectibus sagaciter disputasse . Amicos non assentatoria fraude , ut moris est, sed ingenue excolebat , permulta docens dum pruden- er inxerrorarint , suamque etiam sine fuco tradens sapientiam omnem dum interrogantibus responderet.

Ilio autem sic se gerebat, ut communis infimis , par viris principibus videretur .. Illud revera primum so

tunae munus quod in eam potissimum urbem Lontulerit sese, in qua quum olim domicilium Orbis .terrarum esset imperii, sanctior ipsa religio sedem inde lo-

.cavit suam, deque abjecta infidelitate strenue triumphavit , atque eamdem quasi patriam haberet . .& d minam ; hoc vero Probitatis specimen atque dapientiae , quod quum in cra degerea .quae antiquitate .

humanitate doctrina Caeteris antecelleret. .Communem existimationem fuerit .assequutus . Quantopere autem auxerit eiusnodi vim existimationis multiplex, eaque Perelegans elucubrationuin aliquot recitatio in capitolinis conventibus habita , ubi ex instituto malo rum de artium optimarum laudibus habendus est sermo.

32쪽

haod facile dicta est : Satis enim dixisse fuerit quod

quum de pictiarae.sculpturaeque praestantia sermonem die quadam injecerit, tam bene demonstraverit, ram apposite Gia mellius philosophicis eas artes , ac geometricis disciplinis majorem Letulisse persectionem

acceptam, ut a sapientibus viris, quotquot adfuerant, communem plausum , communumque probationem extorserit . Verum ut rei quoque erat antiquariae

peritissimus publicum aliquod vel in quirinali coetu

praebuit Graecae, Romanaeque specimen antiquitatis, quod ei monumentum peperit aere Perennius, nullaque temporum iniuria intercidendum . Sic liberalitate usus primorum virorum , atque amicis bene juvantibus Romana itidem ita paravit. illustravitque litteratorum collectanea . quae Romae conficiebantur, ut siquid novum e dissicilioribus erutum tractationibus attente perlegens quispiam, docte non minus , quam eleganter vidisset expositum, ejus rei scientiam regerere non dubitasset in Giacomellium ι squidem nova. bene quum oculis subiiciuntur, ingenerant & admirationem, di voluptatem .. Tantae proinde virtutis fama , quae Romam universam pervaserat vel in primis fuit caussae cur ejus familiaritatem per superioris ordinis homines conquisitam Romanus ipse Ponti-

sex familiaritate quoque sua subcisvis horis nobilitaverit , S aurhum illius calamum in rem suam liti rariam non semel traduxerit . Is erat ea tempestate Benedictus ain. ae Lambertinis gente, qui consileverat non jam cum garrulis, indoctisque versari, verum

cum hominibus summa doctrina fulgentibus , ct ipse. mei rei sacrae cujuslibet indagandae. atque illustrandae Cupidus proponere de quo inter se invicem dis

Putarent. Ea erat prudentissunt senis. H lentissimi

33쪽

ri . t SlU. principis oblectatio . Jamque omnes dici vix posse

animadverterant quantum iacrae praesertim litterae tanti praesidis ope juvarentur . Ipse etenim ne in umbratili vitae genere, ut fieri plerumque adsolet , languerent ingenia , instaurato hominum doctissim rum consessii regiae domus fores avide , si renueque reseravit, & quorum antea privata usus erat Consuetudine, eos publico veluti hospitio honorificentissime censuit excipiendos . In adeundis vero principibus viris ea semper fuit Giacomellii sagacitas , & mira solertia, cunctas ut negligeret aulicorum molestias, eorumque contumaciam philosophica constantia retunderet, indignationemque non pertimesceret . Hanc ob rem permultis arrisit ejus vitae ratio, quam summis ipse laudibus jam exornaverat Lambellinius , per quem accersitus quum fuerit quasi novae societatis a1e instauratae moderator effectus est . Quare in publicis hisce conventibus, quibus academiae sacrae inditum nomen, de re aliqua sermonem instituens Gia-comellius , utpotequi non mirifica modo vernacule

loquendi gratia, sed pari facundiae, ingeniique laude

Commendaretur , rapiebat ad se communem omnium admirationem . Quam quidem vel Ea extorquere ut quum maxime visa sunt, quae non solum Italice, La. tineque , sed Graece quoque complexus est. Eum reis vera ad facilem optimarum rerum imitationem natura ipsa produxerat. Quum enim assidua imbutus scriptorum doctrina excellentium lectione animum adiiceret ad stribendum , cuncta , quae mente Comprehenderat, rerum selectiorum exempla , non verborum tantum nitore. sed & sententiarum dignitate referebat . Tantum in eo fuerat flumen ingenii , tanta dicendi , aus scribendi vis, tantaque copia , quae non

34쪽

exornare solum, sed veteres etiam eloquentiae magistros adaequare potuisset. Quando autem in libris elegantioribus, Latinis praecipue , sermonis flosculos , verborumque leporem studiose captasset, ita elegantem Plaeti, Terentiique scribendi rationem amplexus est, prologos ut vel ipse confecerit eorumdem scriptioni persimiles . Noverat ipse quidem Latini elegantiam sermonis Tulliano more quaerendam , illiusque culturam ab exteris quibusdam despectui fortasse habitam potiori iure ad Italos pertinere . Ea etenim nostra quum fuerit, scriptoribus nostris blandita est , & eos ubique amplexata, apud nos degit adhuc , non hospes , non peregrina, si non omnibus numeris omnino servatis, certe minime deletis . Neque ab antiquis abstinuit exscribendis MSS. Codd. neque unquam pro- τsanas prorsus despexit lucubrationes dum sacris incubuit. Etsi enim Chrysostomum illustravit , Modestum, Philonem , non abstinuit tamen ab iis inter-Φ pretrandis , aliquibus itidem Italice, aut Latine vertendis, quae a Caritone , Aeschylo, Sophocle jactata Y fuerunt in vulgus . Itaque gratia , & existimatione quum Romae floreret primorum virorum , quibus placuisse non ultima laus est. dissicile dictu esse potest utrum plus ipse incorruptis ornatus litterarum praeconiis virum quemque coleret praestantissimum , an ipse plus diligeretur a viris principibus. Nulli fides ejus, nulli opera, nulli res familiaris defuit; intactus ab avaritiae, atque fallaciae sordibus nonnullos pro viribus aere proprio, multos consiliis optimis, complures scientia non vulgari locupletavit ; quum insuper ejus cinmitas non sine severitate esset , neque gravitas sine facilitate . Sed ab omni quoque fastu, moribusque imperiosis quum abhorruerit Vehementer, adeo cum di

35쪽

gnitat& miscuit lenitatem , ut censorium si praese- ferre debuerit supercilium neque de existimatione su vitas, neque lenitas quidquam de dignitate detraxerit. Vsus est familia , si utilitate judicandum est, optima, si serma, vix mediocri . Namque in ea erant viri ab no praediti ingenio, foeminaeque sapientes , quibuscum erat consanguinitate conjunctus . Neque tamen

domesticorum erat quisquam is quem aut aIiqua scientiae subliinioris , aut cultioris idiomatis praecepta non docuerit Giaco mellius . Propriam revera industriam nul quam locatam melius arbitratus est. Quod quidem

jucundissimum quum stitu fuerit uni, qui ob nobiliatatem , atque divitias ex viris erat principibus in orbe Romano, obsecravit eum, atque obtestitus est propriam vellet ne filiam nuptui postea tradendam senioris educationis principiis imbuere. Neque abnuit, id unum scilicet ratus quod ultioneam detrectare alios erudiendi occasionem illiberale omnino , & subrusticum videri potuisset; quin ejus potiu3 domum quum litteratus hospes impleverit, foeminae ingenium praeceptis quum e divinis Codd. atque e sacro aliquo Augustini, Ambrosi, Hieronymi. Thomae , Gregorii, R silii libi, tum e profana , eaque selectiori Quintiliani . Ciceronis, Plutarchi, Senosontis, Iso aliS tractatione decerptis ita expolivit . ut & in usam honi.& in speciem populo esset. Docuit sane industriorem adolescentulam litteras . iura.& leges optimus institutor , quippe qui in animum induxerat suum adeo morum scientiam ab ea percipi debuisse , ut nobilium

reliquae foeminarum sibi esse illius similes impensius

expeterent . Eam profecto fides , fama, virtus. decusque nusquam deseruerunt , atque optimae quaeque

avide exoptarunt eam doctrinam sibi . Id reapse tin

36쪽

tum gaudio exsiliens praestiterat Giacomellius, animo reputans Romanam scilicet foemmam filiorum matrem inde evasuram summa cura excolendam . Quod quidem tanto animi ardore censuri peragendum , ut dum eam liberalibus imbueret diseiplinis vetus Corneliae Gracchorum matris eXemplum renoVare videretur. Pergratum Roma ipsa suspexit egregium virum Passi ejo prae caeteris , Asse mannio , Lucchesinio , Antonellio , Bottario, aliisque bene multis, quos omni prosequebatur ossicio, & penes quos modestia, ibavitate morum, eloquentia, eruditione sublimiores familiaritatis tenebat gradus, atque benevolentiae . Quod quidem ostendit quantopere conciliet animos hominum non doctrina solum, sed comitas etiam , etflabilitasque sermonis ; quum semper itidem de omnibus bene sensisset , neque in eo fuisset unquam in alienis factis , dictisve interpretandis ulla temeritas . Litterariam hujusce viri elientelam compararunt sibi complures absentes fama percelebres , perscripserunt epistolam quampiam qua obsequii , qua eruditarum plenam quaestionum , quos inter memorare lubet Monetiam , Corsinium , Genuensium, & Algarottium . Responsum illico nacti sunt per familiares epistolas cum Latino tum populari sermone e Xaratas, uno impetu fusas, uti habebat in moro positum, raro admodum his lectas , fere nunquam bis scriptas , sed ut primum flumerunt, eruditione tamen exquisita , sanoque rerum judicio undique dissuentes . Sed multiplicia quum essent quae ab eo exarata sapienter per manuSomnium circumferri viciebantur , nil sane supererat aliud nisi ut ejus stientiae fama in dies percre Dcente P. Μ. hominem tam bene de re litteraria meritum , & sacro PP. Augg. senatui apprime, carum i et i et per-

37쪽

perquam honcirifica conditione in secrectioribus tractandis seligeret aulae Romanae negociis. Nec mora. Latinis a Clemente MI. praeficitur epistolis ad priniscipes conscribendis , quo munere egregie Iunctum non aequasse modo rebus. atque dictione alios , verum quod dictum audacius non videatur horum vel bene multos ea tempestate superasse indubitatum est . Quum namque in sublimioribus doctrinae somtibus diu haeserit, plurimaru incognitione rerum Compleverat animum , & iampridem ad .humanae . . ingenuaeque doctrinae modum , usumque scriptione pereleganti temperaverat, atque subegerat. Ceterum summis in re litteraria perfunctus laboribus Operae pre

lium .esse. duxit pro rerum opportunitate . Candorem,

munditiemque Augusteae aetatis non inani gloria dumis sed iniuncti sibi dignitate muneris , epistolis jungere. Meminit ille scilicet quantum Romanorum gloria Pontificum per Sadoletum cumprimis , Bembum , Antonianum, in quorum locum suffectus erat, adaucta fuerit , quantumque in abstrusoribus agendis scriptione optima negociis Pontificiae dignitati accesserit majestatis . Quod si in epistola qualibet perscribenda mirae fuit solertiae , ac non in rerum modo perceptionibus efformandis, sed & in ideis acquire

dis , judiciisque clariori prorsus ordine disponendis excelluit , id factum quod nempe philosophica studia

maturiori etiam aetate non praetermiserit , & ge metricum pulverem nondum excusserit. Ac ne veritas in respondendo, agendoque ut fieri solet odium

Pareret . ita e- Cum cautione conjunxit, ut de industria ab omni ambiguitate, atque obscuritate ver borum calamum ablegaverit suum, incertumque sermonem omnem fuerit detestatus, barbaras itidem ar-

38쪽

ies, & subdolas oderit mendacii fraudes, satis ut a

pareret quantum inter prudentiam scientia Comparatam, & calliditatem arte fraudolenta conquis tam intersit. Jamque senectutem vir summus attigerat, quam ut adipiscantur omnes optant, eamdem tanta est hominum inconstantia ) accusant adeptam . Quamobrem ad summos, promeritosque honores evectus , maximeque Chalcedoniensium Pontifex renunciatus, aetatem licet substineret ingravescentem , tamen studia nunquam praetermisit, ea praesertim , quae senect item

ipsam oblectant. Quid enim est ea 1enectute jucundius , quae juventutis studia non negligit ρ Ejus certe insederat animo, Cyrum nempe eo sermone, quem moriens habuit, pernegasse senectutem se unquam sensisse suain imbecilliorem sectam , quam adolescentia fuisset. Igitur nullus homini senescenti fluebat, evola

batque dies quia vividiori discendi cupidine dissiliens

venustioribus studiis adiiceret animum . Quum insuper insequentibus annis ejusmodi studia tenacem propoliti virum coegerit impensius excolere inopinatus quidam Conatus adversae fortunae , utpote quae , si furentem instabilitate sua aspectum praeseserat, ne honestis quidem , auctisque dignitate viris parcere solet. Illa enim infausto enecit auspicio ut res tam prosperas, tamque magnificas subita consecuta fuerit commutatio, quod repentino scilicet impetu quem paullo ante muneribus auctum praestantioribus multum extulerat , ipsa demergere visa fuerit. Fato nescio quo factum ut quae prospere cesserint praeilantissimum virum debuerint in infortunia coniicere , & acquistis

orbatum muneribus denuo ad litterarium otium traducere. Neque in re hujusmodi cxpcdit diu immo

rari, quum nihil eorum , quae narrantur, Perspicuum' i t ii. st,

39쪽

sit, ac videatur indignum alienam obterere famam in- Certis rumoribus . Eam vero indubitatum est suapte natura prae se tulisse indolem Giacomellium , studiis inde perpolitam sublimioribus , quae in caussa fuerat ut vel minima rerum discrimina quum promptius introspexisset , . ea ad veri cognitionem, acquisitionem que traduceret , & ad mores hominum saepissime

conformaret . At doctrinae non semper fortuna Comes . Rerum quippe humanarum inconstantiam ,

quae vel homines decipit sapientiores , optimi senis animum ita immutasse constat , & ad dubiam traxisse, fluctuantemque sententiam ut dissicilius , aliqua de re quum cogitaverit . sibi acquiescendum illico esse censuerit . Verebatur enim aliquando ne, si proprias cogitationes omnes hominum opinioni pates citat , minus gratus , si quasdam reticuisset , minus obsequens videretur . Neque fuit temere quod ejusmodi cogitationum vicissitudinibus servire debuerit, ut quietum , si fas esset , pacatumque animum dum optasset nihil unquam de scientiarum amore remi teret . Quaelibet tamen in irritum cecidit divinatio. omni namque humatio consilio lovgE est altior divi na vis . Quaedam interea alias gradatim exceperunt animi aegritudines vix , ac ne vix quidem solis humanae prudentiae conatibus abiiciendae. Quo factum

nullam ut quum habuerit quietis spem reliquam , sibi

quoque summa aerumnarum varietate dejecto accedere tandem suspicaretur repentinum aliquod malum, omniumque maximum. Actum revera de summo viro, de con-.quisita tranquillitate actum. Accidit enim ut eo repente

oblivioni tradito spes omnis sublimiorum fortasse dignitatum , quae oculis ad floriam Properantis obversabantur , paullatim fatiscere , & tan

de m

40쪽

dem obstirpe Bente mundo corruere visa fuerit. Vnde, ut sunt humana, non absque molestia inopinatum Giacomessii fuit otium , tametsi litterarium , Scum dignitate. Aequam tamen cupiens rebus in arduis servare mentem in opportunum advocata Temedium religione, quae veros comitatur sapientes, non

jam irarum plenus excanduit vehementer , sed hoc ejus insedit animo, quod stilicet ignoscere aliis perfectae est, cumulataeque vii tutis . Ignovit profecto , eamque , ut potuit, aequanimitatem temperavit .superavitque tristitiam longe aliis infestam , ludiumque terrificum , quo alii facile Contabescunt, totamque alacri , invictoque animo eius belli procellam substinuit, id secum reputans homo variis muneri- fibus egregie functus, atque obtrectatorum incuriosus, τ& ne ligens quod non rerum diversitas discrimen fa- Αcit, sed animorum . Quare hoc unum satis erit dictum , ex quo intelligi possit quantus ille fuerit. Non

modo autem nullum in rebus adversis detrimentum existimationis secit, verum penes sapientes , cordatosque homines , quoad vixit , virtutum laude crevit . Neque vero quod male cecidit male consultum Putavit, quum novis semper in studiis otiosus a r bus publicis non vulgare solatium quaestum iverit . Sed tamen, ut homo erat, animo re inopinata perculio, & annorum adjecto cumulo , Ianguentibusque paullatim corporis viribus , fessus itidem angebatur magis ab illidiis animus, atque extremus instabat vivendi terminus , ad quem placide e Xplendum virtute sua heatus mentem , animumque paraVerat vir praestantissimus. Vnde quum sibi persuasisset desperatam esse penitus valetudinem , atque intus serpere morbum omni arte majorem , quem ipse unuSyalde

SEARCH

MENU NAVIGATION