장음표시 사용
41쪽
furentem sentiret , nosceret Praeterea nemo, salutarem a Deo summa constantia expiationem, & indulgentiam sibi decedenti precatus est. Hinc ingravescente valetudine, cujus fere nullam spem reliquam fecerat magistra medendi ars, divina jam hostia refectus, & sacro delibutus oleo , omnesque sacros ritus. qui sunt morientium subsidia ultima , fidelitereXequutus , annos aetern in mente habuit plane desperatus a medicis. quibus ereptum praesidium omne , quo mortifero morbo Consulerent. Igitur a fervida bile ex anfractibus jecoris prorumpente , viscerumque vitalium latebras permeante subitam humores versi sunt in putredinem adeo nervis infensam ,
mortisque ministram , ut ab ea latius diffusa extinctus tandem fuerit Giacomellius ille, qui in divina-
. rum , humanarumque rerum cognitione pares habuit fortasse perpaucos . Haec de viro Celeberrimo . Romae obiit xv. Kal. maii an. MDCCLXXIV. Clemente XIV. Christianorum P. H. quum annos vixisset laborum Plenos LXxv III. menses via. dies v. & ne ejus ossi operosam premeret sepulcruim, neve inter luctum arderet ambitio, parentalibus perssilutis in s. Petri , sicuti jusserat vivens communi tumulo donatus est. Jamque funus acerbum pios bonorum omnium animos consternavit. Ehu dolor i Quis non daret lacrimas 3 Tu vero, felix Giacomelli , qui non vitae tantum laude, sed etiam opportunitate mortis memorandum tui exemplum, ac desiderium posteris reliquisti, placide quiescas,& si permultos inglorios oblivio citius Obruet, tuarum certe virtutum memoria' apud omnes superstes erit. Fuerat ille quidem egregia forma, corpore valde robusto, venustoque; grato,
plenoque jucunditatis , ac dignitatis aspectu, ut Cui -
42쪽
vis iniiceret admirationem sui crine itidem ruber , elata fronte, vivacibus oculis , incessu gravi, mode. sto gestu . Esticax in eo fuerat ingenium, & studium ad animos hominum demerendos; quum insuper munditiem corporis adhibuerit non odiosam , neque exquisitam nimis , quae tamen inhumanam, & agrestem fugeret negligentiam . Non vulgaris enituit in
eo comitas ex vultu, sermone . consuetudine . neque mira in ore hilaritas defuit, in congressu urbanitas , atque facilitas . in agendo lenitas, atque suavitas. Vir certe fuit summus , omnique dignuS honore, ac Veneratione , quem xirtus maXime Commendavit, quum animum gessisset, qualem omnes semper obtinuerunt, quos ad commune bonum sapiens natura Produxit . Im
43쪽
Andriae titulus. Disula ad Strauium . Versiculi , quibus populo edictum e s de Andriaep.orum , ct Phormionis fabulis agendis . Disola ad Halieri tim
Prologus Andriae dictus quum fabula daretur populo. xxv Eunuchi titulus . XLIX. Dissola ad Ober iam . . . . LI. Versiculi , quibus populo edictum es de Eunuchi, O morae fabulis agendis . LVII. Heautoettimorument titulus . LVIX. Epistola ad Fernerium . LXXI. seu si , quibas populo edictum es de Pseudoli Plautini, ct Heautontimorument fabulis agendis . LXXV. Adelphorum titulus . LXXXIII. Epistola ad Amisium . LXXxV. Prologus Ade borum dictus quam fabula daretur popu
Phormiovis titulus . Cxus. Epistola ad Casatium . CXV.
Vesculi, quibus populo edictum os de Phormionis fabula
Epistola ad Pagninium. Prologus Phormionis dictus quum fabula
Epistola ad Rooyum . Prologus I. morae dictus quum fabula
Epistola ad Marisitium. Proιorus u . morae dictus quum fabula
daretur postu CLXXI. CLXxxIII. daretur postu CLXXXVII.
45쪽
E Y ANDRIA. Obsequium amicos, veritas odium parit. Act. I. sc. I. U. XU. Ingeniam est omnium Hominum a labore proclive ad lubidinem.
l Dum in dubio est animus paulis momento huci istae impellitur.
Facile omnes quum valemus recta cons Ita aegrotis damus. Act. II. Q. I. V. XL
l Amaηtium irae amoris rediηtegratio e I.
46쪽
E V iii dium prologos in Terentium , atque
versiculos una collectos, illustratosque evulgaturus eorum aliquem nomine, uti spoponderam, Praesidioque tuo volui condecoratum. Et quia sedulam persaepe animadverti studiose dedi lie te operam ne quid laborum meorum tibi csset ignotum, propterea non dubito quin illud maneat alta mente repostum , de quo itudium ejusmodi quum animo volutarem , peu me superiore autumno Certior es factus. Neque est cur mecum ulla tibi sit familiaris expostulatio se quod prius scilicet promissis non steterim , nugamque, ut ajunt, gesseriin fidem. At velim illud pro certo habeas occupationibus factum meis ne quam dederam liberare illico valerem. Cave igitur putes rescribendi officium aut illiberali oblivione , aut ulla omnino inhumanitate mea Praetermis. sum. Viget adhuc satis superque memoria tui olim in Etruria degentis , ad quem accedebam nunquam , quin instructiox abirem . Tu plane non ignoras quantam me in laetitiam conjecerit semper ejusmodi recordaticio Pudet , ingenue fateor, tam sero ad epistolas reseribere tuas ; ast complusculis ignostas velim , quibus distineor, meditationibus, quae in causisa esse aliquando solent quominus erga amicos sim tam ossiciosius quam vellem . Sed quoniam litterae
47쪽
postquam renunciatum mihi est te patria fuisse digressiun, atque Venetias muneris honorificentissimi, quod tibi fuit ab Anglorum rege demandatum, eMrcendi gratia concessisse , his utpotequae suavitatis plenae sunt , & amoris, ubi primum licuisset, erat in animo satisfacere . Et quoniam inventae illae sunt ut nostrarum reddantur interpretes cogitationum , atque certiores faciamus absentes si quidpiam sit . quod eos scire aut nostra , aut ipsorum intersit , iisdem amice denuo tecum loquor, tui ut ingenii, quo mirifice delector, venustam itidem contemplerimaginem. Quis litterariis Strangit laboribus non subscripserit λ Doctioribus hominibus subscribunt omnes , eosque adsciscunt sibi quali propinquitate coniunetos . Certe ego ad prologos quod attinet sic statuo, nullam ab singulari humanitate tua unquam perliberaliS amoris in me tui notam insigniorem ea exhiberi potuis, se, quam opinioni te meae subscribens declarasti . Iamque cessit res e sententia. Tu vero rem, ut soler. acu tetigisti , quum noveris scilicet quantum Giacomelim quum Giacomellium dico , idoneum latinitatis judicem dico cumprimis auctore humaniorum litterarum profecerint studia , ea . siquidem
eam in lucem venere, quae malevolorum invidiam , improborumve calumniam non pertimescit . Quae ne a me temere dicta fortasse arguas, velim tecum animo reputes scriptionem ejus candorem , munditiemque Augusteae aetatis praeseferre , atque ita Ρlau. tinos eum adoptasse lepores dum sese ad scribendum appulit, elegantiamque calluisse Terentii , ut pene incertus sis utrum res comicas ipsi exhibuerint melius, an ipse potius uberius expresserit. Haud aliter ab eo judicabis fuisse praestitum , qui Tul
48쪽
llaniam scribendi morem dum quaesitum iret, oc los ad Plautum, Terentiumque identidem retorquebat. Nec minus accurate seriptionem ille suam multa prius litura coercitam vel a minutulis barbarie imaCulis tuebatur, quam qui pretiosis ornati vestibus via lutulenta coguntur incedere. Sapiebat ille quidem pleno pectore . Crede meo periculo ψ atque haec quum scribo recentioribus Giacomellii prologis in caelum elatis ne putes me Parvipendere quae alii scripserint ex veteribus, quos quanti quisque facto . Venio ad propositum. Neque ab re facturum me judico si versiculos ad te mittam, quibus populo edi- mim de Andriae, Adelphorum , & Phormionis fabulis agendis. Eos leges, opinor, Perlibenter , quos magnifice . solideque homo Latinae linguae probe gnarus , ac de re litteraria cum Graeca, tum Latina meritus ut cum maxime absque ullis verborum ostentatiunculis aetate adhuc florente conscripserat. Fidelibus videbis subjectum oculis doctiorum hominum quidquid Romae peractum dum populus ad spectandas invitaretur hujusmodi fabulas , quae utilitatem
redolent summam singulari cum elegantia Conjunctam. Age Vero inter Comicos veteres quam pauci utiles ut Terentius , & elegantes t Ego non invitus com cesserim vel inter tragicos cum Graecos, tum Latianos Terentianam desiderari persaepe moderationem , quae utilitatis, & elegantiae plena quum sit instruit simul homines, & delectat. Te enim non latet alios multa indomito quodam fervore criminari laudibus e Xornanda, haud pauca vero alios, misera Certe ductos ambitiuncula, seu mavis irrequieto animi impetu verbis efferre, quae nonnisi improbanda doceret quispiam. Anne vides, ut ex multis exemplum Con-
49쪽
geram singulare, penes Graecos in more fuisse positum ut eorum nonnulli modo foeminas singularibus ornarent Commendationibus, modo verbis , scriptis ve proscinderent maledicentissimis, atque ab eis ita
abhorrerent, eo ut nomine caeterorum infamia Graecorum sicile conflagraverint 3 Non ita Terentius , Giacomellius non ita. Sed rem, uti est, ipse vides. Eam tenes ; gaudeo , & volupe est mihi. Haec tamen nunc persequi, tametsi paucis , placuit ; ita nimirum ut non distincta singularum rerum enumeratio videretur habita , sed delectus. Ad animadversiones quod attinet a me exaratas magnam sinerem , dicerem etiam audacem , sum aggrestiis , ad
quam timide me fateor accessisse . Tuum ergo erit veniam dare mihi si quod in exploranda vel Terentii , vel Giacomellii mente peccatum admiserint; humani namque nihil a me alienum puto, plane conscius calamo fuisse opus magis callido , magis diserto, ingenioque ad majora prorsus idoneo . Id vero per me ideo praestitum vides, ne data detrectarem ab amicis consilia, neu ipsi renuenti mihi socordiae alicujus inurerent notam . Nec plura. Quid enim ere visum est ingenue aperui . Vtinam operam nostram , quantulacumque futura sit, tu saltem, mi Strangi, aequo animo accipias, qui noveris scilicet me ne tantillum
quidem laudis quaerere, mea si forte non displicue rint ; omnem itidem gloriolam iis relinquere , qui putidiusculo, pusilloque animo quum sint, exsiliunt
gaudio, ambitione inflantur , popularem quotiescumque auram aucupentur impensius . Hem l Tu vero hunc si probabis laborem , meam nusquam locatam melius arbitrabor industriam . Ego etenim venditarias quasdam odi semper , ineptasque eruditae vani
50쪽
tatis fallacias. Vnde meum non improbabis consilium,l ac si male consultum quidpiam videbitur haud iniquo: animo feres, & veniam dabis. Quod quidem per te j sperare licet, propterea quod arctillimo jungimur vini culo antiquae benevolentiae, quam multo reddit arctiorem Anglicana sapientum societas , cuius in al- hum relati naturalia fovere studia non praetermittimus . Sit nostrum, vel dum humaniores litteras co-j limus, scriptisque deluctamur elegantioribus , ipsami quotidie magis qua observationibus, qua experimen-: tis interrogare naturam, aliquam allidue ejus vocem j elicere, sensum interpretari prudenter , atque illius j concelebrare sapientiam in dies . Vt enim nonnisi es tundendo extundas ignem e silice , ita ex abditis quibusdam ejusdem thesauris nonnisi res illas , quas si-il nu veluti studiose celat , vehementi licet Conatu ,
in haurire possis . Et quoniam nil tam dissicile quinti quaerendo investigetur , tu planis vides, quippe quiis totus fere es in observationibus perficiendis, qui fieri possit ut insperata magis accidant saepe , quam quae si speres. Dictum sapienti sat est. Tu interim , amico-j rum optime, tota de re quid sentias velim me Com-j monefacias, & si me amas labores ama , & studia . Cura ut valeas. De quibusdam a me institutis experimentis, quibus naturalis historiae augeatur utilitas , t scribendi occasio dabitur litteris proximis , ac Caete-: ra, quae sumus polliciti, propediem expectabis. Paul culas certe alservo quaestiones in Commentarios re-j latas, de quibus te faciam certiorem , ut si quid for-: te profecerim perquam accurate explores , rutque Per-j Pendas . Compluria forsitan introspexissem si mihil divitiarum Dillet assatim. Eo namque sum ab invi-- da fortuna detrusus , ardens ut illa philosophiae na
