장음표시 사용
291쪽
II. Quid electio sit III. & IU. Electio summi Pontificis. V. Romani Pontifices initio Episcopos constituebant. VI. Quomodo deinceps electi nes delatae ad Synodos Provinciales , ad Metropolitas, ad Clerum. ad Canonicos VII. & UIlI. Vetus Episcopo rum eligendorum ratio. IX. & X. Episcoporum electiones Sedi Apostolicae iustis do
mente U, a Benedicto XII. a Regulis CaneeIIarte .XlI. Concordata. XIII. Electiones Praelatorum in
XIV. XU. & XUI. Qui eligere,& qui eligi possit t. XVII. Intra quod tempus Episcopi electio facienda sit XVIII. & XlX. Electio per scru
tinium. XX. Per compromissum. XXI. Per quasi inspirationem a XXII. Electionis confirmatio. XXIII. & XXIV. Vis confirmationis, atque ejus concedendae modus.
Flectio est idonaee personae ad ecclesiasticum Ma
gistratum, aut Dignitatem vacantem canonice facta Vocatio. Ea proprie pertinet ad majores Ecclesiae Dignitates, ad Summum Pontificem, ad Episcopos, ad Praelatos Sive saeculares, live regulares, qui aliis praeficiuntur. g. ΙΙΙ. Romanum Pontificem ab antiquis temporibus eligunt Cardinales, de quo multae sunt editae Constitutiones i , quas servare oportet diligenter , ut res tanti momenti rite, recteque expediatur . In hac electione praecipua sunt, quod post soluta justa laneri desuncti Pontificis per dies novem , Carrinales die decima conclave ingrediuntur, posteaquam Missa Spiritus s. solemniter ω- Iebrata est. Postero autem die inchoatur electio, neque Cardinales, qui in conclavi sunt, absent
292쪽
expectare coguntur, neque absentibus licet sum,gium suum alteri committere. i in De electione Summi Pontiscis celebres In animis
sunt constitutiones Alexandri III. in eap. 6 de elect. Gregorii X. in Concilio Lugdunensi eap. 3 de Elect . in GClementis V. Clement. a de election. , praetcrea missis reteris quae multae sunt, duae Gregorii XU. Constitutiones quarum altera est Constitutio Decet Romanum Pontificem VI pag. y tom. par. ς altera Constitutio AEterni I p. ootom. s par. 4 Bullar. ed eis. , in quibus Pontisicis electio accurate describit .. Omnes autem antiquiores de Summi Pontificis electione constitutiones confirmavit Clemens XII. in Constit. Apostolatus 76 p. 3 oa t. I VBullarii ed. cit. subi plura de conclavis regimine, ac de rebus gerendis, Sede Apostolica vacante, decreta sunt . De jure autem Cardinalium in eligendo Summo Pontifice videndus inprimis Mamachius ad Auctor. opust. Quid est Papa repist. 7 num. I est' seq. pag. 96 π seq. tom. 2.
f. IV. Cum electio fit per scrutinium c nam
fieri potest etiam per compromissum, & quasi in- Spirationem , quos singulos eligendi modos Paulo . Post explicabimus non tantum scrutinium, Sed etiam accessus adhibetur. Nimirum cum publicato Scrutinio, nemo electus deprehenditur a duabus ex tribus eligentium partibus, quas postulat electio Summi Pontificis 1), novum in accessu Sus fragium ferre possunt Cardinales, & ita conficere justum numerum suffragiorum, quo Opus eSt, ut Canonice electio absolvatur. Omnes, qui praesentes sunt, Cardinales, exceptis iis, qui in sacris constituti non sunt a , jus habent serendi suffragii , neque repelli quis potest, quod excommuni Catus sit, suspensus, interdictus o . si p. 6 de Elea.
293쪽
3) Clement. a do Elea. , Pius IV. ia eit. Confrit. In eligendis g. 29. Sed praecipua , quae ad Romani Pontificis electionem pertinent, accurate descripta sunt in laudatis Constitutionibus Gregorii XU, atque in libello, cui titulus Caremoniaiae electionis Romani Ponti is , ubi etiam habentur eonstitutiones, quas Cardinales initio co clavis sese diligenter servaturos iurati promittunt.
f. V. Episcopos in illis Ecclesiae primordiis
Apostoli ipsi constituerunt, in primis autem Peritrus caput, & Princeps omnium, a quo praesertim Occidentales Ecclesiae originem repetunt I). Verum ampla illa, quae in Apostolis inerat, pote. stas regiminis , aut jurisdictionis cum ipsis Apostolis expiravit, non ad eorum in Episeopatu successores translata est; tantum Petri potestas, cui ceteri suberant, ordinaria suit, atque ad ejus su Cessores deferri debuit. Itaque vita lanctis Apostolis tantum Petri Successores Romani Pontifices, Episcopos Constituere potuerunt eodem jure, quo Petrus ipse Constituerat; atque haec sane fuit ve
tustissima Ecclesiae disciplina ca).
1) Celebre est illud, quod repugnante nemIne te status est Innocentius I. M. 2s ad Decent. Eugubin. apud Coustantium col. 8s6 prasertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam, Insulasque adjacentes nullum instituisse Ecclesias, nisi eos, quos venerabilis Petrus, aut ejus
Fuccessores constituerunt Sacerdotes.
et Confer quae scripsimus est. 3 seor. I S. XVIII.
l. VI. Lapsu temporis constitutis Episcopa tibus , & ampliatis eorum regionibus, factaque provinciarum divisione, ut res omnis Commodius expediretur , Episcoporum electio Metropolitis, ac Syoodis provincialibus commissa est. Verum s
294쪽
sterior laaec disciplina nihil detrahere potuit de jure Summi Pontificis, ad quem initio pertinebat
Episcopos constituere. Itaque Romani Pontifices etiam cum a Metropolitis, Synodisque Provincialibus Episcoporum electio perficiebatur, ea in re
sui jura Primatus exercuerunt, constitutis legibus, quas temporum, ac locorum ratio postulabat I .
Atque his quidem legibus factae semper sunt Episcoporum electiones, & vero factae ab iis, quibus hoc negocium Summi Pontifices commiserunt ca) . Itaque si ea, quae in Episcopis eligendis a Sede
Apostolica immutata, sancitaque Sunt, perperam,& injuria gesta dicamus, legitimam cum Prote: stantibus Episcoporum successionem tollemus; at si catholici esse volumus, ct legitimam hanc su cessionem agnoscere, prosccto recte omnia , & jure facta habeamus necesse eSt. i in Conser S riclum Ep. 4 ad Avs. apud Counan
tium col. 642 U' Ep. 6 ad divers. Disc. c p. I. rol. 6s9, Innocentium I. v. 1 ad Vinrici cap. I eol. 748; crEp. 3 ad Synod. Tol. col. 764, 2r seq., ZOSimum Ep. 7 ad Patroci. Areletan. col. 96I , U' Ep. II ad Cleric. ordis. Or Presb. Massilien. col. 973, Leonem M. D. Ioad uisc. Provine. Viennen. eap. 4 opp. tom. I col. 636or seq., D. 13 ad Episci Metropol. sistric. cap. 3 colles . 679, Ep. I ad Anastas. Thessalon. cap. ycol. 688, Or Ep. 167 ad Rustic. Narbon. Inqu. I. col. I 2o edit. Ballerin. Venet. I 13 , Gregorium M. Iib. I Ep. 77 opp. tom. II eol. 16I ed. Maurin. Paris. Sane Romani Pontifices certo generi personarum Episcopos eligendi. aut nominandi potestatem concesserunt, Hederuntque etiam leges, quibus electiones fieri deberent. Quin leges semper observatae fuerunt; atque ita profecto Capitula Ecclesiarum Cathedralium eligendi facultatem, ita Principes per indulta, aut pacta conventa jus nominandi obtinuerunt. Quisquis in dubium revocat Sedis Apostolicae poteStatem, is in idem quoque diserimen revocet
295쪽
Recesse est electiones 'Capitulorum , aut nomInationes Principum, quae Omnes ex illo sonte procedunt . Non igitur in Ecclesia cat ica legitimam Episcoporum Sucineessionem habebimus: qui Protestantium error est . Te statur Petrus de Marca de Concord. Sacerd. Imper. Iib. 8 cap. 8 num. 6 idque certissimis ostendit monumentis quod Pontificum Romanorum decretιs elevtio persona eollata est in arbitrium Clerἰ, Or Populi, etiam
absque Synodi Episcopalis prasentia , cr num. 7 hujus , inquit, nova forma origo tribuenda est Siricio Papa, cti' sequentibus 'uti cibus πe. Quomodo hae electiones ratae firmae haberi potuissent, nisi illi legitimam eligendi potestatem habuissentὸ Quomodo vero legitima fuisset, haec potestas, nisi eam Summi Pontifices suo jure concessissent 3 -
, Vide Cl. Card. Gerdilium Confutaetione di duo
f. VII. Iam vero ad clerum delatis Episcoporum electionibus, is porro eligebat, seu potius aliquem designabat, praesente, ac testimonium diis cente populo i , ne Episcopus daretur invitis, atque in omnibus essent Comperti mores ejus, qui eligebatur sa). Praecipuae tamen erant in electione partes Metropolitae , & Episcoporum provinciae
3 , proprie eligebant Episcopum, ct qui suo
Iubitu rejiciebant postulatum, aut nominatum, ubi minus idoneus videretur. i Populum in Episcoporum electionibus unum dedisse testimonium ostendunt Bellarminus de Cieris. lib. IC p. 6 pag. 218 tom. I ed. Venet. Sixtus Senensis lib. 1 Biblioth. adnot. II 8 pag. 62s edit. Neap. 1762, Petrus
rap. I Or seq. Quod testimonium initio dabatur a populo universo, deinceps, ut procul essent dissidia, & confasio multitudinis, ab Honoratis, Or Primatibus Civitatis dari coepit . Si alias umquam populus in eleetionibus partes habuit, id factum est per abusum , & contra canonum disciplinam .
296쪽
1 Episcopus, Inquit Cyprianus 67 pag. 189
ed. Amstelod. i oo, deligatur piabe prasente, qua singu-uxum vitam plenissime novit, uniuscujusque actum de ejus conversatione prospexit. Et paulo antea pag. 288 sacerdotales ordines fieri ait, ut plebe praesente vel deto-gantur malorum erimina, vel bonorum merita pradi-κentur, π sit ordinatio justa, legitima, qua omnium suffragio, Or judicio fuerit examinata . Saepe tamen hoc populi testimonium , atque petitio despiciebatur ;qubniam ut inquit Coelestinus I. Ep. 3 ad Episcop. Apul. r Calabr. apud Coustantium col. Io 7 , docendus est populus , non sequendus s nosque, si uesciunt, eos quid liceat, quidve non liceat, commonere, nou bis consensum prabere debemus. 1) Concit. Nicaenum Can. 4 tom. 1 col. 72 collec .Labbai ed. Venet.
VIII. In Ecclesiis compluribus, potissimum si quod erat periculum , ne qua in electione dissidia essent futura, Metropolita ad viduatam Κ cIesiain mittebat Episcopum Uisitatorem , Cujus erat edocere populum, quid esset de eligendis Epuscopis a Canonibus Constitutum, & motus componere animorum, qui Contrariis studiis raperentuae . . Ita Clerici, Monachi, laici cum Episcopo Vi itatorem certum hominem laudabant, atque inde decretum conficiebatut . Re perlata ad Metropolitam, is, ac citis provinciae Episcopis, aut eum, de quo Canonicum decretum factum fuerat, Epis pum Couse crabat, aut si quid ei ossicere, & obstare animadverteret, alium Episcopum eligebat i . Sa culo tamen XΙΙ jus eligendi Episcopos ad solos viduatae EccIesiae canonicos migravit, quod jus est De
i) Episcopi Visitatoris crebra mentio est In epistolis Gregorii M., praesertim lib. I Ep. 78 col. 162, Ep. 4 ITOm. L. n
297쪽
Operae pretium est verba ipsa describere ipsius Gregorii eit. D. I 3 lib. I9, ut pateat, quod munus euet Episcopi Visitatoris, & quas in Episcoporum electionibus partes clerus, & populus haberent . Ideo Diliatio tua, inquit Gregorius, ad praedictam Ecclesiam ire properabit, erassiduis adhortationibus clerum, plebemque ejusdem Ecclesia admonere festinet, ut remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi definiendum expectac Sacerdotem, qui, π tanto ministerio dignus valeat reperiri, est' a venerandis eanonibus nullatenus respuatur . Qui dum fuerit postulatus' cum solemnitate decreti omnium sub scriptionibus roborati, Or Dilectionis tua testimonio literarum ad nos saerandus occurrat. Iisdem verbis conCeptae sunt reliquae Gregorii epistolae, quibus Visitator constituitur. Ex his autem intelligimus, clerum, & populum tantum laudasse, aut postulasse Epis pum, sed veram , propriamque electionem ad eum pertinuisse cujus erat postulationem reiicere , aut approbare , & Epiacopum consecrare. In multis quidem Ecclesiis, cum de eligendo Episcopo agebatur, a Metropolita Visitatore mitti consuevisse constat; sed non idem in omnibus generatim Ecclesiis factum videtur , quamquam ubique praecipuae fuerint Metropolitae partes in Episcoporum electionibus. Plures autem formulae decreti, quCd a clero, & populo fiebat, extant apud Balutium Formul. antiq. promot. Episca
1) Consule titulum Decretalium de Electione.
f. IX. Tandem post Clementem U, Benedi
ctum XII. ceterosque Pontifices Episcoporum electiones Sedi Apostolicae reservatae sunt. AFertenda nimirum erant mala complurima, quae in ipsis electionibus ex ambitione hominum , ex dissensio ne, studiisque partium oriebantur. Quibus rebus cum temedium adhibere oporteret Romanos Pontifices , factum est, ut ipsi servarent sibi Episcoporum electiones , ut Ecclesiae consulerent, ut dis siuia tollerent, ut favorem, & gratiam arcerent, ut ratio haberetur una meritorum I .
298쪽
quae in electionibus oricba amr. Leo X. in Constit. Primitive g. 6 tom. 3 par. 3 pag. 34 Bullar quae complectitur concordata Galliae, ex his causis repetit Episto- Patuum reservationes, & apposite Innocentius apud Thomassinum tom. 2 lib. 2 cap. 33 num. s in fin.; inquit,
ne sa denuo restitueremus vobis licentiam eligendi, denuo Apostolica licentia abutentes Rhemensem scinderetis
ecclesiam . Atque haec quidem dissidia, & ha turbae, uti ostendit Thomassinus loco mox indicato, ex populi factionibus oriebantur, & interdum etiam in caedes erumpebant , ud ut in Ecclesiis quibusdam Episcoporum. electiones intermittere oportuerit, quod in riclesiis Bituricensi, Lugdunensi, Burdegalensi, Carnotensi evenisse constat . Rem hanc testatiss mam facit can. I Concilii Bituricensis annis I 276 col. s 74 tom. 4 collecf. Labbai, cui prefuit Legatus Pontificius , a quo anathema Is poena
indicta est adversus tantorum se inorum auctores: Mult
tudine populi per iniquitatis sitos concita in electores
impetum faciente, electiones ipse in nonnullis ecclesiis Hediuntur totaliter m. Alias quoque poenas constituit haec Synodus contra eorum criminum reos, quae poenae in Concilio Auseensi armi I 279 renovatae sunt col. 6o2 t. I
g. X. Neque vero summi Ponti ξces aliquid de
alieno jure usurparunt, uti jactant homines in Sedem Apostliticam male animati, sed potius repetiere jus suum, quod Ecclesiae soli Citudo, ac ratio temporum repetere cogebat . Nam initio jusconstituendi Episcopos, uti demonstratum supra est, proprium erat Pontificum Romanorum, qui deinceps eligendi potestatem concesserunt Synodis
Provincialibus, Clero, Metropolitis, Capitulis Ca
nonicorum. Cum hi omnes concessa sibi potestate abuterentur , Cum leges in electionibus observanis das despicerent, cum in iis ambitio, simonia, studia partium , cetera hujuscemodi dominarentur , consequens erat, ut creatio Episcoporum ad eum
299쪽
292 rediret, in quo jus hoc semper haeserat, & quo potestas omnium in inferiores derivata fuerat 1χIta jure devolutionis a , justissimisque de causis integrata est vetus disciplina, Per quam Summus Pontifex suo jure Episcopos Constituebat.
i) Consule Benedictum XIV. Const. In postremo 6 S. Is ejus Bullar. tom. 4 pag. 3ον ed. Venet. 17 8. αὶ Ius devolutionis secundum receptam ubique dO- et Inam declarat Thomassinus Respous. ad not. Scripti AEnonymi pramiss. ram. I oper. de Reter. π nov. Eccles. disciplin. Ubi jus, inquit, ab inferiori ad Superiorem devolvitur , verbi gratia a Capitulo ad Episcopum, Ab Episcopo ad Metropolitanum, a Metropolitano ad Primatem , non accipit ab inferiori, non usurpat in inferiorem Superior , non facit injuriam inferiori Superior , non repetere potest i a Superiori, inferior tio porro ista potiunda potestatis alicujus oppida magnificcntissima est . Solemne est enim, jura omnia ad Superiores ab inferioribus devolvi , π omnium prorsus spiritualium Potestatum jura ad Summum Pontificem devolvi posse , quia summus Mnium vertex
est . Nec flocci ergo facias jus devolutionis , quo splendidius aliud vix singi potest. Si autem hae jura a Conciliis provincialibus ad Romanum Pontificam devolvuntur, quia summus omnium vertex est; Eerperam ergo inde infertur, quod ea ex sese non habeat, quod ea usurpet, quod contrario usu possit ammittere . Sobpserat autem paulo Supra δ non ergo eam potestatem a Conciliis provincialibus vel accepit, vel extorsit Romanus Pontifex; sed quam semper habuerat, semper ali- bi exercuerat, eam supersedenribus Conciliis pro υHeialibus coepit tibique terrarum solus exercere.
f. XI. Initio Clemens V Sedi Apostolicae reis servavit Ecclesias, quarum Episcopi in Romana Curia decedunt I). Benedictus XII, praeter Epi
scopatus in Curia vacantes, alias etiam fecit reis
servationes a . Denique post editas Regulas Canis cellariae generatim Summo Pontineti servata est
300쪽
esectio, & collatio omnium Cathedralium Eccleis
r) Extram. Etsi in temporalium de Pruem inst.
ij Extro. Ad regimen eod. tit.
f. XII. Ob hanc rem turbae in Ecclesia Disctae sunt, quas sustulerunt concordata, hoc est pacta conventa inter Sedem Apostolicam, & poten tissimos Europae Principes. Nicolaus V ita cum natione Germanica rem Composuit, ut in Germania Episcopi a Canonicis eligantur , servata Sum ino Pontifici eorum confirmatione ci . Leo X. abrogata pragmatim sanctione, quam ediderat pse dinconcilium Basileense adversus Pontificias reser vationes, Galliarum Regi permisit nominationem idonei viri, qui tamen a summo Pontifice in Conisgistorio Creandus esset Epigmpus Ecclesiae, ad quam fuerat nominatus ca). Denique alia etiam inita sunt pacta, sive concessa indulta, & privi- Iegia Regibus Hispaniarum, Lusitaniae , Pannoniae, aliisque Principibus, qui nunc ad cathedrales Ecclesias ditionum suarum vel nominationem habent, vel praesentationem, vel supplicationem, ut Pragismatici loquuntur, pro viris idoneis, 2 Episcopa
1 Coneordata Germaniae a Nicolao U. probata fue runt in Bulla Ad sacrament. I tom. 3 par. 3 p g. 6IBullar. 1 Vide Leonis X. Bullam Pastor attemus 2I eom. 3pur. 3 pag. 43o, er seq. Bult rii ed. rit., qua abrogatur Pragmatica sanctio, & Bullam Primitiva pag. 433 , qua Omprehenduntur pacta conventa inter Leonem X. & Fra eiscum I. Galliarum Regem.