Dissertatio medica inauguralis de asthmate periodico

발행: 1787년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE ASTHMATE PERIODICO. 1s

numerae eXtant, quarum singulae morbum ciere interdum sussiciunt. Hujusmodi sunt pulveres varii; fumus undequaque ortus ; Vapor inephioticus aere immixtus ; particulae odoratae, aliaeque plurimae. Vir a Culleno memoratur, cui exigua nitri quantitas, scienti vel inscio, ore vel ano administrata, impetum asthmaticum semper intulit ; et mulierem ipse vidi, quam portiuncula jalappae vel ipecacuantiae per auras diffusa, nemini alii

percepta, eodem modo affecit. Similia exempla in Medicis Commentariis videre est . Omnia, quotquot sunt, quae respirationem impediunt, asthma nonnunquam cient. Ventri

culi nimia distentio locum praecipuum hic sibi vindicat; nam in plurimis semper praecedit pa-roxysinum. Aliquando nimium cibi potusve, vel cibus coctu dissicilis ; aliquando cibi justa

quantitate sumpti, concoctio prava in vitio est. In utroque exemplo, ventriculus distentus deascensum diaphragmatis impediendo, respirationem turbat, et asthma frequenter infert.

Exercitatio violens similem edit effectum ;hinc plurimi, longo cursu, magna luctatione, vel

22쪽

M DE ASTHMATE PERIODICO.

vel diuturna clamatione defatigati, repentino paroxysmo corripiuntur. Eodem pertinet venus nimis culta, et studium altum. Denique, pathemata varia asthma interdum excitant. Eximium ob consensum inter corpus mentemque, quicquid assicit hanc, illud quoque assiciet, unde mens sit morborum fons foecundus. Pathemata excitantia alios, et alios sedantia, gignunt; sed asthma ab utrisque communiter oritur. Ira, pathematum excitantium princeps, paroxysmum multoties intulit, dum moeror ac moestitia idem haud raro praestant. Qui hypochrondiasi ac melancholia, iidem asthmate frequenter laborant. Si omnes morbos unde asthma subinde excitatur enumerare Vellem, totam familiam quae spasmodica nuncupatur percurrere oporteret. Si quis, exempli gratia, podagra atonica laborat, si qua hysteriae est obnoxia, utrique asthma est familiare, adeo ut quendam neXum inter eos morbos interesse, non colligCre non possimus. Exanthemata, uti variolae ac rubeolae, praesertim si subito decedant, profluviaque subito suppressa, inter asthmatis causas ab auctoribus numerantur. Talibus in exemplis, inter dy pnoeam

23쪽

DE ASTHMATE PERIODICO.

pnoeam a laenone pulmonum ortam, et asthma, discrimen non semper accurate fuit institutum; sed nostrum morbum exanthemata interdum sequi lubenter concedo. Consideratis igitur signis morbi, una cum causis eum frequentius excitantibus, quid pro causa proxima ponere audebimus t Huic quaestioni, certe quam maxime dissicili atque obscurae, tremula lingua respondebo ; nam paucae Observationes, quae mihi inter labores academicos et studia ab

hac re aliena occupato, Occurrere, menti meae

parum satisfaciunt, aliis certe minus satisfactu

Quicunque theoriam propriam effngere vult, is plerumque ab alienis diruendis incipere solet, Nil quidem facilius ; tot enim absurda ac ridicula, ab auctoribus imperitis, gloriolam vanam ambeuntibus, in medium fuere prolata, ut quisquis in id intentus, plurima refellenda, sit

prompte inventurus. Opinionum sutilium et insulsarum negligens, nullas, ostentationis ergo, nunc proferam di, sed Operae erit pretium paucas celebriores breviter expendere et Nemo enim aedificium, utcunque vile, struere potest, donec

rudum fundamentis instratum prius abstulerit. Hoc quodammodo praestare potero ; sed aliquid proprium,

24쪽

i6 DE ASTHMATE PERIODICO.

proprium, quod nec invidia carpet, nec tempus edax rerum consumet, absolvere, opus est, cui sum omnino impar. Nonnulli, a nimia sputi copia, bronchias infarciente, asthina deduxerunt; sed opinio, observationi contraria, nullis experimentis nititur. Cum enim pituita e pulmonibus nunquam nisi post paroxysmum rejicitur, pro ejus effectu, non causa, habenda est. Eam inter paroxysmum adesse, ne quidem unum signum indicat; et quomodo ante impetum tanta copia, quanta morbo ciendo sufficit, repente suppeditaretur, mihi non liquet. Praeterea, in vomica major puris quantitas, sine asthmate vel incommodo, interdum adest. Idem plenius illustratur ab eximio juvene Goodmin, qui parum nocuit animalibus, etsi in eorum bronchias, molem liquoris longe superantem quantitatem mUci, pro causa asthmatis positi, injecit. Denique, mucus vel pituitabronchias infarciens, si revera existeret, dysspnoeam solam, minime asthma, essicere valet ;quapropter hanc opinionem deserendam judico.Asthma sanguini in vasis pulmonum, ob debilitatem, accumulato alii tribuerunt. Hinc aeris ingressus dissicilis, sanguinis transitus impeditus, et suffocationis sensus explicantur ; sed

rogare

25쪽

DE ASTUMATE PERIODICO.

I rogare licet, cur pectus constrictum videtur cur respiratio cum strepitu perficitur Nambronchiarum rami minuti collapsi, sonum ejus modi edere nequeunt. Quomodo tanta debilitas tam subito, certa post intervalla, oritur At

eam oriri concedatur, quomodo tales effectus edit i Aliis in exemplis, ubi debilitas est extrema, ut in typho diuturno, qua Vires pulmonum et cordis et cerebri penitus absolvuntur, nullumas lima timendum. Cum tamen haemoptysis, quae congestionem in pulmone sequi solet, pa-roxysmum asthmaticum rarissime excipit, hanc causam quoque, fautorum Pace, rejicere cogor. Eronchias spasmo quodam constrictas, vel rigentes, asthmatis esse causam, plurimis hodie placet. Hinc sensus pectoris constricti, inspiratio dissicilis, et alia paroxysmi signa explicantur ab auctoribus maximi nominis, facundiae, et sa-mae ; quibus certe juvenem imperitum nil temere objicere oportCt. Omnia tam cra vero pos

habens, quod mihi videtur, id libere sed modes

iis ine proferam, bene memor, quam sacile cunctos post conatus, gens humana in crrorem illabat a T. Liceat hic obiter notare, constrictionem vel rigiditatem bronchiarum, omnia phaenomenaci asthma-

26쪽

18 DE ASTHMATE PERIODICO.

asthmatis explicare, minime esse accommodatam. Qubmodo respiratio cum strepitu exinde oriri possit, nemo adhuc monstraVit, et nemo, uti credo, unquam monstrabit. Praeterea constricistionem hujusmodi revera existere posse, vel argumentis aptis, vel experimentis certis, probare nemo necessarium duxit. Res ut stabilis et certa ab signis morbi colligitur, etsi multa no8, quominus eam inconsulte admittamus, admonent.

Nemo anatomicus fibras musculares in bron. chiis minoribus hactenus detexit, et sine fibris muscularibus, quantum novimus, nulla contractio fit. Si huic objectioni, utpote parum Validae, respondeatur, fibras musculares (quod in absorbentibus videre est) nemini anatomicorum detectas, existere posse, lubenter concedam ; sed contractionem negabo, in cujus fidem ad experimenta provocabo. Instituebantur coram amicis Andrea Fyla, Jacobo Shori, et aliis, quos adjutores peritos tunc habui, testes fidissimos semper

habebo.In votis erat, Utrum rami bronchiarum accellulae pulmonis semet contrahere possent, initio statuere.

Exper

27쪽

DE ASTHMATE PERIODICO.

Is Expertimentum I. Canibus duobus rite ligatis, costas alterius lateris a sterno disjunxi. Dein superficiem pulmonis puncto scalpelli asperrime irritavi ; at nulla contractio, nulla molestia animali illata, exinde percipi potuit. Compluribus bronchiarum ramis majoribus dissectione postea expositis, eos secui, et aliis modis irritavi; sed ne quidem unus semet contrahebat.

Ad hoc certius explorandum, duobus aliis canibus pulmones iterum iterumque inflavi, iis . que inflatis, et superficiei bronchiarum salem communem, quo nil fibram motricem essicacius stimulat, subinde adhibui. Exinde tamen nulla contractio percipi potuit.

Forsan operae Crit pretium Obiter notare, pulmones antea lividos vel nigros, quamprimum inflarentur, rubrum floridumque colorem denuo ostendisse, atque cor, antea quietum, motus tuos, donec nempe pulmones iterum liverent,

renovasse.

Duorum insuper canum, fortiter adhuc respirantium, tracheam exiguo foramine trajeci, et instrumentum, Anglice probe nominattam, per foramen immissum Usque ad magnam divisionem tracheae, imo longius, trusi. Nulla tussis, nulla

28쪽

DE ASTHMATE PERIODICO.

nulla contractio, nulla d spnoea, nec Ulla molestia, quantum ex motibus animalis colligi potuit, inde oriebatur. In pulmoneS alius canis, cujus trachea antea trajecta fuit, plus uncia hydrargyri injeci. Inter injiciendum, respiratio mechanice impedita est; sed nil incommodi pos ICA Oriebatur, etsi animal vixerit sex horas post injectionem, et hydrargyrum in pulmonibus

mortui esset inventum.

Haec experimenta probare videntUr, pUlmonum cellas ac bronchiarum, in sano statu, parum sentire, et se viX omnino contrahere posse. Inter CXperimenta peragenda, notavi bron. chiarum tubos, infra majores raclicae divitiones, substantia membrano-cartilaginosa, quam fibrae musculosae, si revcra adessent, as icere minime

valerent, esse ex toto circumdatos. r. IJ. Trachea complurium CZIIIam nudata, CAVUm ejuS expiratione ampliatum (aliquando magnopere) ct inspiratione diminutum observavi. Hoc in exemplo annuli invicem recedere, in illo appropinquare videbantUr, et Utrumque pro motus muscularis indicio primo intuitu forsan habebitur. Attamen, qui rem paulo altius examinabit, is eam aliter explicare poterit. Scilicet, inter inspirationem, pars tracheae

29쪽

DE ASTHMATE PERIODICO. ar

ctaeae inferior, ob nempe dilatationem bronchiarum, in cavum thoracis semper retrahitur, et omne animal aerem fortiter expirans, glottidem contrahendo, annulos tracheae necessario dila

tato

Posteriorem tracticae partem, cui fibrae musculares haud dubie adsunt, sale et aliis ejusmodi irritavi ; sed, contra expectationem, nulla contractio percipi potuit. Instrumenti Anglice probe per foramen exiguum introducti similis erat effectus. In his cunctis animalibus, latera tracheae magnopere comprimi potuerunt (longe ultra gradum quem natura unquam attingit) citra dyspnoeam ; eX omnibus quibus, fibras tracheae musculares semet contrahere posse multo minus, quam a priore, credidissemus, et earum maximam Contractionem, asthmati inferendo esse ineptam, colligere fas est. Quin tamen tumores tracheam comprimenteS, asthina nonnunquam intulerint, non ibo inficias; nam exemplum hujusmodi ipse vidi, et alia in auctoribus fide dignis reperi. Sin asthmatis causa proxima, nec in tracheae, nec in bronchiarum contractione constat, ubi eam quaerere oportebit Asthma ab laryngis

30쪽

DT ASTHMATE PERIODICO.

spasmo pendere, jampridem suspicatus fui, quam suspicionem plurimae observationes, et quaedam experimenta, graviter confirmant.

Quilibet certo conatu, musculos laryngis ita assicere potest, ut asthma temporarium sequatur, et etiam introitus aeri omnino intercludatur; et nil dubito quin idem conatus, si modo sat diuturnuS, parOXysmum asthmaticum absolutum ederet. Hoc modo, nempe laryngem Extrinsecus irritando, dum nulla interni affectus suspicio subeii, bruta paroxysmo corripiuntur. Doctor Monro, quo nemo ObserVantior ullus, caniculi meminit, qui, jugulo leviter presso, inas lima incidebat. Simile eXemplum amicus fidissimus Jacobus I Oners mecum commianicavit ; idemque in gallis toties ipse observavi, ut rem experimento refellere Vel confirmare decre

verim.

Exper. III. Larynge duorum canum nudata, variis modis utramque irritavimus, sed sine contractione permanente. Autem, cartilaginibus digito pressis, expiratio dissicilis, anhela, et inspiratione productior, semper evadebat, quo, Utpote insperato, valde perculsus, eXperimentum uvidissime renoVaVi. . ItaqUe

SEARCH

MENU NAVIGATION