Dissertatio medica inauguralis de asthmate periodico

발행: 1787년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

DE ASTHMATE PERIODICO. as

In paroxysmo asthmatico omnia sunt contraria. Vah quantus est dolor, quam horrendus sonitus t misero, quem morbus angit, qui brachia huc jactat et illuc, mors tam certo imminere videtur, ut adstantes imperiti eum tanquam moriturum tunc lugeant, cum paroxysmus est jam solvendus. Interdum tamen paroXysmus lethalis fuit, sed perpaucis ; multo saepius morbus per longum annorum decursum itque reditque frequens, donec aeger incursibus ejus confectus, vel alii morbo, vel paroxysmo severiori, demum

cedat.

Si morbus junioribus, quibus nulla labis haereditariae suspicio subest, scorbia , lue

venerea, arthritide, vel alia causa ejusmodi fuerit illatus, causa sublata morbum iri sublatum, est cur speremus. Ne quidem hic tamen, prognosis fausta est audacter proferenda ; nam aliquando morbus, causae unde primo oriebatur diu manet superstes. Aliis in exemplis prognostis semper infausta est. Malum levare interdum medicina valet, id funditus tollere nunquam valuit. Uti hoc salutiferae artis opprobrium cito auferatur, eis nixe exopto. Interea quid ad malum levandum possumus, expendere Oportet.

ERATIO

42쪽

si DE ASTHMATE PERIODICO.

RATIO MEDENDI.

Duo praecipua amplectitur consilia,

I. Paroxysmum quamprimum ad finem perducere ;II. Ne redeat caVere. De quibus singulatim pauca disseram.

Praeprimis igitur circumspiciendum est, ne excitantia aliqua, agere perstent, durantibus quibus remedia incassum adhibentur. Si aersit inv rus, nimis calidus vel frigidus, si1 corporis positus sit ineptus, si vestimenta nimis arcta, haec omnia celerrime sunt corrigenda . Sed omni causa excitante, quantum fieri potest, sublata, morbus adhuc perstat diuque saepe

perstabit. Quid inde

Eoacuantia sunt adhibenda. Horum praecipuum est venaesectio, ad quam fere omnes conis fugiunt. Si aeger sit juvenis, robustus, plenus, si praeterea apoplexia periclitetur, (quod a vultu turgido, capite dolente et aliis ejusmodi colligitur), venam secare oportebit, atque jugularia Optime conveniet. Hoc modo forsan paroxys

43쪽

mus unus vel alter solvetur, sed quo saepius sanguis detrahitur, eo minus proderit, donec spem nostram demum omnino fallit. Plethois ram minuit paulisper, eam postea certissime auctura, nisi tantum sanguinis detrahatur, quanis tum frangit corporis vires, quae morbo ipsi nimis certe cedunt. Sanguinem igitur nunquam

nisii cautissime detrahendum judico. In paroxysmo diuturno, cum omnibus frustra tentatis, aeger suffocatione periclitari videtur, Un Uamne tracheam secare licebit Emetica, diversissimas ob causas, ab auctoribus fuere quam maxime laudata, qui hoc modo de iis locuti sunt. Ventriculi inflatio et alia dyspepsiae indicia, asthmatis impetum saepe praecedunt ac essiciunt. Vomitio proinde frequens est excitanda, ut dyspepsia nempe praecaVeatur. At certe vomitio repetita, adeo ventriculum non roborat, Ut eum plurimum debilitet, coctaque dyspepsiae signa cito inducat. Nihilominus, emetica asthmaticis saepe prodesse, impetumque instantem nonnunquam averis tere, experientia testatur, quia scilicet, ut mihi videtur, corpus universum ita stimulant atque concutiunt, ut contractiones abnormes potenter

arceant.

Malo

44쪽

s6 DE ASTHMATE PERIODICO.

Malo itaque ingruente, emeticum, ad plenum vomitum ciendum, exhibetor. Ipecacuantia, Utpote tutissima ac mitissima, aliis emeticis est anteferenda, ni idiosyncrassia vetat. Alios parum assicit, aliis odor est ingratissimus, in exemplis cujusmodi ad alia emetica, quorum plurima praesto sunt, confugiendum est. Expectorantia huc quoque pertinent; nil enim expectorationem aeque ac emetica Promovent. Quanquam antiquitus recentioreS, multa

de stupendis eorum effectibus loquebantur, fere omnium vis et natura sunt incertae. Plurima omnino inutilia sunt, reliqua ad dyspnoeam magis quam asthma accommodantur. Cathartica, utpote magnopere eXhauriunt vires, et respirationem haud directe assiciunt, vix unquam praecipienda sunt; et assentior Isso manno, qui ait, purgantia acriora, nec non emetica drastica, cane prius et angue, in hoc affectu fugienda sunt; quippe quae genUS DCrvosum magis ad spasmos disponunt. ' At cum alvi durities, aegro semper nociVa, morbum frequenter adauget, emollientibus et enematibus repetitis eam sedulo evitari oportet. Epis pastica et fonticuli auctoribus plurimum laudata, ad malum praecaVendum aut arcen

45쪽

DE ASTHMATE PERIODICO. 3

dum, haud bene accommodata esse videntur.

Epispastica, quoniam paroxysmus, priusquam inciperent agere, sua sponte plerumque solvitur ;fonticuli plethoram solatii dirimere possunt, quod morbus ipse mox satis superque essiciet. Utrumque igitur est inutile, et cum ambo sunt

plerisque ingrata, ea rejicienda judico. Si epis.

pastica tamen placent, gutturi eXterno quamproxime laryngem nempe, applicentur. Remedia antis modica sunt certe utilia, quomodocunque agere existimentur ; disputationibus autem inutilibus relictis, experientiam solam sequar. Cum corpus insigniter stimulent,

junioribus, praesertim si diathesis phlogistica adsit, fusior eorum usus non absque periculo erit; alioquin tuta et commoda sunt. Eorum ingens caterva ab auctoribus recensetur. At, caeteris omissis, pauca celebriora sola memorabo. mphora ut remedium essicax contra spa

mos, et praecipue asthma, jampridem fuit celebrata. Sed caute adhibenda est ; namque nimia copia pulsum augere et delirium inducere valet; at, parvis et repetitis dossibus, effectus anodynus absque nocivis facile obtinetur. Liquor aethereus, ob celeritatem qua spasmos omnigenos solvit, et flatum dispergit, prae omnibus

46쪽

s8 DE ASTHMATE PERIODICO.

nibus eminet insignis. Effectus quidem sunt

fugaces, sed aegro anhelo avide aerem captanti auxilium celerrimum optimum, ct nil alicui gratius quam asthmaticis aether. Dosin ab initio magnam, identidem repetere Oportet, donec pa-roxysmus non modo levetur, sed tollatur. Temeritas empyriea hic medicos prudentiores docuit, et insontiain ejus ad S sis. vel 3 i. aquae frigidae cyatho commixtam, demonstravit. Aetherem eundem, faucibus externis per lintea applicatum, optimo cum fructu vidi. Idem circumforaneus qui aetherem quantitate majore praecepit, scintillam ictumque electriacum quoque adhibuit, unde, uti fertur, complures a thmatici eximium perceperunt subsidium.

Assa elida quotidie in usu est ; sed quousque

prodest, sum prorsus incertus. An mercurius proderit Nullum antispasinodicum cum Opio comparari potest, cujus vires et praestantia adeo sunt familiares, ut laudes supervacuas hic judicem. Vel non omnino vel libere adhibendum est ;namque ubi magna irritatio adest, major quantitas ad eundem perficiendum effectum semper desideratur. Paroxysmo

47쪽

DE ASTHMATE PERIODICO. 3y

Paroxysmo soluto, proximum est, ut ejus reditum prohibeamUS. Si quis paroxysmo periclitatus debilis sit, remediis roborantibus utatur. Cortice Peruviano, natura benigna aut ars solertissima nil melius suppeditavit. Eo igitur aegrotus maxime sidat ; sed, tali in morbo, non mirandum est saepe fallere. Ad debilitatem et laxitatem corrigendum, nil lavationi frigidae praestat, quare, cum fieri potest, adhibeatur. At non omnibus convenit. in eaque praescribenda cura et attentione est o

Quandoquidem Vita ignava, Otiosa, mobilitatem augendo, asthmaticis plurimo detrimento est, qui paroXysmum Praecavere Vel arcere volent, exercitatio justa, Praecipue sub coelo aperto, iis utilisuma invenietur. Semei valde exercere, aut etiam ambulare, aeger, impetu durante, plerumque nequit; at variis modis,

prout res fiat, circumvehi potest. Nil prae stantius est equitatione, quae aegrotis, ultra quod credibile est, nonnullis profuit, ita ut imiser qui initio sellae viN haerere potuit, paulo post sanus, vegetus, hilarisque evasit. Cum equitatio non convenit, tune curriculo

48쪽

do DE ASTUMATE PERIODICO.

nave melius perficeretur. Qui semet rite exercere possunt, nec regiminis nec remediorum multum indigebunt. Itaque pauperes, qui corpora quotidie fortiter exercere coguntur, assthmate interdum laborant, sed raro prae diviti-hus, otio ac luxui deditis et Unde quam nece saria sit exercitatio, planius constat. Exercitatio mentis quam corporis non minus est necessaria. Hinc eximium peregrinationis commodum ; dum enim corpus sub aere benigno lente agitatur, noVitate reriam quae oculos

undique aliciunt mens gratissime delectatur, et queruli moestique, placidi ac hilares evadunt. Virum novi qui domi habitans asthmati fere sin gulis hebdomadibus erat obnoxius. Idem per varias regioneS errabundus, seu rusticaretur, sive magnis in oppidis hospitaretur, ubi scilicet spectacula nova perpetua suppeditarentur, morbi vixit immuniS. Affectus animi, ut ira, tristitia, gaudium, laetitia, morbos varios inferre Vel depellere valent; cujus infantes pertustr laborantes notissianum exhibent exemplum. Dum mens tenera ludis nugisque occupatur, malum per horas dies vedistinetur ; at, siquando ira vel moeror animum turbat, tussis subito ingruit. Idem asthmaticis evenit,

49쪽

DE ASTHMATE PERIODICO.

Ievenit, ac omnibus aliis; et forsan ludi, ac joci, et amoenitates, quibus loca quorsu in plurimi deveniunt semper abundant, majori sunt aegrotantibus emolumento, quam aquae celcherrim affibi haustae, vel remedia, maXima cum pompa, praescripta. Hinc quoque insigne auxilium, ab infirmis, ex mutatione coeli, expertum, est explicandum ; atqui fusius hanc rem cognovisse cupit, optime ac facundissime a Gregorio doctissimo illustratam, in dissertatione inaugurali, inveniet. Negimen idoneum nunquam non est observandum. Diaeta tenuis junioribus plerumqUe convenit ; sed victus lautior, senibus, morbo provectiore confectis, aptior est. Utrisque cibus durus, concoctu dissicilis, et flatulentus semper nocebit. Ebrietas omnibus est exitiosa, cyathos autem modicos vini generosi haurire licet atque

decet. Theae ac Cosseae, praesertim calidae, usus immodicus minime permittendus, adeo enim solida laxant, ut viros hodiernos magis enerves ac debiles foeminis ipsis interdum redis

dant.

Denique, secum quisque reputet, quid antea paroxysmum intulerit, idque summa cum cura

b effugiat.

50쪽

aa DE ASTUMATE PERIODICO.

effugiat. Omnes causas excitantes numerare, nemo prudens conabitur, nam innumerae sunt sed singuli, si in id animum intendunt, eas quibus ipsi objiciuntur, invenire, ac plerumque evitare poterunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION