Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

38 Iur. Pub. Univers. P. III.

conclusa Sinus nuncupatur. Generali tamen nomine aquae omnes inter se communicantes , Terraeque universae circumsulae dicuntur Mare.

His politis, si quaeritur an mare qua sub generali nominis significatione intelligitur, dominio subiici possit, re in ius

proprium alicuius Gentis abire, negamus; aquarum enim vastitate N. mobilitate, reinvisibilis intractabilisque profunditate alvei adeo humanam eludit industriam, ut nullo labore a primaevo Naturae statu illud submovere quis possit, quod tamen necessariu in ad inducendam proprietatem diximus. Quapropter neminem adhuc, quod sciam, universi maris dominium N Imperium affectasse legitur. Quaestio igitur potius excitata inter Gentes de parte aliqua maris, an scilicet privato dominio re Imperio subiici possit. Et quidem si pars maris longo intervallo a terra distet, in altum porrigatur, Occ pari non posse dicimus, tum quod humana non possit industria naturalis status faciem immutare, tum quod ratio desit cur a communione primaeva removeatur; vasta

62쪽

cap. II. De Dom. et Imp. Gentis syenim aquarum congregatio longe a littoribus dissita usum praebet universis Gentihus inexhaustum quod ad navigationem Npiscationem, Ec cetera eiusmodi emolumenta , quae quidem utpote inexhausta incommune Natura posuisse intelligitur; a

Communione enim recessum ob id tantum

probavit, ut industriae tuae fructus potissimum tui essent, non ut Naturae ipsius humano generi opes susticientes in proprietatem abirent. Nee a securitatis conserva. tione argumenta deducenda sunt, tua enim

interesse non potuit, ut quis longe a terra vel naviget, vel piscationi incumbat. At si maris partem longe etiam a terra dissitam Gens classe teneat, di quasi com plectatur,non ambigendum quin omnes alios ab eius aquae usu iure arcere possit, ergo aliqua pars etiam vasti maris dominii capax est. Respondeo usum maris in ea parte occupatum , non dominium , dc finito usu

aquam ad primaevam redire communionem; dominium enim non tantum usum, fructumque actualem domino debitum signifieat, sed etiam utendi fruendique, dc, quod maxime notandum est, possidendi ius, quod

63쪽

6o Iur. Pub. Univers. P. III. amissa etiam actuali N. phylica possessione

non amittitur, Ec in alium transferri potest. Ridiculum autem me, quod Bliquam maris partem forte diu classe tenuerim, ita occupasse, ut omnes alios etiam postquam ab ea discesserim a navigatione N. Piscatione eXcludere possim, cum vix indicare ceteris facultas sit quam maris partem a

Primaeva communione removerim, domi

niumque affectem in iis aquis, quae momento temporis fortasse immutatae sunt,

nullisque terminis contineri potuerint . Qui igitur partem maris navigio vel retibus occupat ab iis non differt populis, qui in vacuae terrae sylvas pecudes ad pascua Pgunt, qui tamdiu ceteros ab usu sylva-Tum Brcent, quamdiu pecudes sylvas reprata depascunt; classe enim aut retibus ab uoda maris amotis, mare ipsum id. est, quod primitus a Natura proditum fuit, atque adeo nullum humanae industriae vestigium aut indicium praeseserens ad primaevam Communionem redit. Nec mare igitur universum, nec magna pars maris

vasti a terris dissita dominii capaκ est, atque adeo regulae supra positae, quae

64쪽

Cap. II. De Domin. et Imp. Gentis 6 Irerum communium usum moderantur, eaedem maris usum regunt.

Hactenus de vasto mari sub generali nominis significatione diximus. Si autem

quReritur an aIiqua pars maris, quae littoribus meis circumfunditur, aut quam territorium meum undequaque ambiat dominio

Imperio meo subiici possit, id fieri

posse concedimus ; habita enim partium ratione ea omnia sere argumenta, quae contra universi maris dominium adduximus, corruunt omnino. Nam quae pars maris territorio meo includitur, ut sinus. aut fretum, ita iactis molibus munimentis saepiri , re humana coerceri industria potest, ut eius non ambigua vestigia praeseserat, rea communione sublatam manifeste appareat. Huc accedit quod eiusmodi partis non ineκhaustus usus quod praecipue ad pisca-itionem adtinet, nec innoXia multoties pereas aquas, quae unde quaque territorio meo continentur, aut illud alluunt, ceterarum Gentium navigatio : quapropter has maris

partes dominio dc Imperio subiici posse non ambigendum tum utilitatis, tum securitatis gratia, tum quod humano labore si

65쪽

6r Iur. Pub. Univers. P. III. non qua aqua marina, saltem qua sinus , aut fretum, vel qua aqua territorio meo inclusa a primaeva quodammodo communione subtrahitur, ut de fluminibus N. lacubus territorio meo inclusis diximus i . Eo pacto facile Scriptorum concilian tur sententiae, & sub generali significatione commune omnium hominum mare dici mus , sub speciali autem sub Imperio de dominio esse posse, ut apud multos populos revera eli nemine contradicente, ut ecce, Hellespontus, Propontis, Bosphorus Thracicus , Fretum Sundicum, & olim 12 Vid. Pusend. Lib. q. Cap. s. g. 8.'.

Io. Grol. Lib. 2. GP. 1. 6 2. 3. et I 3. At. non defuerunt qui Romani Iuris regulas ad Ius Gentium traducentes asseruerunt nec exiguam maris partem nec littora ipsa occupari posse. SVra monuimus quam a vero aberraverint circa Dominii naturam, et quam incongrua sit apud eos rerum diviso, quae omnia huc revocare inutile. Minde tamen patet in quos labantur errores qui arbitranis

iur se posse ex instabili et turbida Romanorum doctrina regulas ducere, quibus dominia, possessiones, et alia Gentium iura dimetiantur. .

66쪽

cap. II. De Domin. et Imp. Gentis 63Mare nigrum , sive Pontus Euxinus , Bosphorus Cimmerius, Palus Maeotis I ;quamvis enim nonnulli sinus vastas com-Plectantur aquas, quarum usus fortasse ineXhaustus, attamen facto ipso privata fiunt maria illius Gentis, cuius territorium Per littus omne excurrit cum ad ossicia humanitatis, non ad absolutas obligationes pertineat Imperantis, transitum innoxium per territorium impertiri. Nulla igitur unquam fuisset inter viros clarissimos de dominio Ec imperio maris controversia si ab ipsa maris Ec dominii definitione ordiri voluissent. & veritatis investigandae amore.

non partium studio χὶ correpti scripsissent. 1 In publico enim Cainargiano foedere

inter potentissimas Gentes Russos, et Turcas prope Silistriam percusso Io. Iul. I Tq. Tartari , qui Bosphorum , paludem , et

pontum accolunt a Turcarum Imperio divulsi sunt, et autonomi liberique declarati,iarces vero Κerci, et Iennical ε , quae Bosphoro dominantur, Russorum ditioni et Imperio subiectae . Vid. Art. 2. et I9.

12 Primus Hugo Grotius Romanorum doctrinis sors omnino inhaerans de Maris

67쪽

64 Iur. Pub. Uniνers. P. III. Quatenus tamen Imperium & dominium Gentis circa littus in mare Porriga- libertate ex professo egit in suo peculiari Tractatu, cui titulus Marc liberum, seu de iure quod Batavis competit ad commercia ann. I 6o9. occasionem νiro clariffssimo seriabendi dedit ius dominii, quod sibι proprium arrogabant praecapue Lusitani, in mare quo

ad Indos navigatur , a cuius aquis ceteras omnes Gentes arcere satagebant. Liberum

mare , libera populorum omnium inter se commercia asseruit , O quamvis dominis subiici posse O diverticula maris , O freta, O snus alicubi innuat, non tamen ru adeo clare O perspicue docet , ut populis qui mare accolunt omnino placuerit. Sibi igitur quisque metuit de dominio O imperio sui maris solicitus . Inde immensa Scriptorum

turba vel Patriae amore , νel Ineundae Principum gratiae , vel lucri captandi studio

de dominio maris prolixas edidere tracta

tiones ; hoc enim solemne es plerisque Iurisconsultis ut sanciae professionis auctoritatem non ad rationes O leges , sed ad gratiam conferant potentiorum. Suos igitur omnes maris accolae habuerunt defensores , I. USITANI Seraph. De Freitas De Ius. Imperi Lusitan. Asiae. advers. Grol. Μare liber. BATAVI memoratum Grotium . M. Zuer. Boxhornium Apolog. pro Navigat. Martia. SchOO-

68쪽

Cap. II. De Dem. et Imp. Gentis 6stur & pateat diversae sunt Iurisconsultorum sententiae I). Nobis visum est singulas Tom. III. ESchookium Ius O Imper. Maritim. BRITANNIIoann. Seldenum Mar. claus. O in Vindici maris clausi contra GrasWinkelium. Corn. Van Bynkershoek De Domin. Maris . Guil. Vel oodum De Domin. Maris . Iohn Bo- Tougs Souverat gnity of the hritish seas. VENETI Paulum Sarpium Dei Domin. delMar. Adriat. Franci Q. de Ingenuis Eri de Iurisdiet. Reip. Venet. in Mare Adriati Ioann. Palatium Leo Μaritim. SuEFI Ioann- vegetin De Domin. mr. Suevici. LIGURES Petr. Baptist. Burgum De Domin. Reipub.

Genuens in Mar. Ligust. ut ceteros Omn Praeteream Scriptores minoris notae qui νel Grotio , vel Seldeno adhaeserunt. Ii tamen Omnes , quos supra memoravi, non Veritatem

inquirunt, sea causae inserviunt opportunitati futilia multoties , O puerilia argumenta Proferentes quandoque a S. Bibliis eruta,

quandoque etiam a fabulosa hisoria deducta,

quos tamen postquam attento animo perlegeris

quid tibi de tanta controνersa statuendum sit vix intelliges .

Bartol. in Traefat. De Tiberiad. statuisistra centum millia pastium patere iurisdi- Aionem eius qui Littorius imperat Bodinus

69쪽

66 Iur. Pub. Univers. P. III.

Gentes eam maris partem circa littus su utri occupare polla, cuius usus necesi Arius., quamque tuendis littoribus 8c territorio necessariam arbitrantur iuxta ea quae diximus Cap. 2. I. I. Coroll. 4. At cum dissicile sit actualem maris usum , N. utendi necessitatem longe a littore eκteris Gentibus certis signis indicare,

fere inter omnes convenit GenteS, ut mare circa littus eatenus occupatum intelligatur, quatenus ad littus accedentes tormentis helis

licis ad oras maris positis arcere Gens possit. f. 9. Consectaria .

I. Quae igitur Gens maris vasti , nec littoribus suis proximi , nec terris suis vel infusi vel conclusi usu ceteros eXpelleret De Rep. Lib. I. cap. Io. iurisdictionem coarctat ad sexaginta millia passium .. Iure ,

quodammodo Principum omnium maris accolarum communi receptum est , ut sexaginta milliaribus a Littore Princeps legem ad littus accedentibus dicere possit, atque id iudicatum est in causa Ducis Allobrogum .. Vid. Paul. Sarpium Domin. deI Mare Λdriat. Script. 3. Iom. 4. hera

70쪽

Cap. II. De Dom. et I Gentis 6 iniuria ageret , dc iustam belli causam

praeberet.

2. Quapropter nemo est qui nostris temporibus asserat iustum olim sibi arrogasse dominium maris vel Venetos IJ, quod ad Adriaticum Sinum, vel Lusitanos quod ad Indiarum maria; quamvis satem, dum sit Venetos haud immerito olim retributa nonnulla imposuisse, re legem dixisse iis, qui per Adriaticum .mare navigare vellent, quandoquidem soli sumptuo-sssima & potentissima classe a piratarum

inhursione eius maris aquas tunc temporis tuebantur. Nullum tamen eκinde privatum

dominium, nam quamvis sinus aliquis do.

minio privato re Imperio subiici possit,

i) Praeter supra memoratos Scriptorvi , qui de Venetorum dominio in Mare Adriaticum scripsere Mid. Joann. Bapr. ValenZolam , Laurentium Motinum , Sel denum Mar. claus. Cap. I 6. Lib. I. ceterosq. quos citat tam Sarpius, quam Franc. De Ingenuis

Il. cc. Vid. Allegat. Corn. Frangi panis inter opera Sarpit Tom. Iv. Giannone Histor. Regn. Neanolit. Lib. I 3. Cap. I. in Additisa. de Dom. Maris Adriat. b. I. O a.

SEARCH

MENU NAVIGATION