Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

78 Iur. Pub. Unimer. P. III.

temporis spatium domicilium, atque Bde ius indigenatus , ut aiunt, pariat. Cuique tamen Genti suae sunt Leges circa advenas & indigenas, quarum ratio praecipue

habenda cum de statu hominis quaestio suboritur IJ. s. De Amore patriae.

Si amor re benevolentia erga omnes praecepta, si in praestatione ossiciorum Praeferendi qui praecipuis nos devinxerunt beneficiis, vix ambigendum puto Patriam prae ceteris omnibus Gentibus diligendam, iisque praeferendam in collisione ossiciorum, tum quod ei praesidia sere omnia vitae fortunaeque nostrae debemus, tum quod nemo possit esse beatus si Patria oppressare misera sit. Cum igitur amor nil aliud si quam alienae selicitatis desiderium, caeco quodam impetu in Patriae dilectionem rapiaris oportet, quandoquidem cum tua ipsa beatitudine Patriae felicitas tam arcto vinculo coniungitur.

12 Vid. De Real. Droit des Gens cap. 7. sa. L. Pog. s 7, O seqq.

82쪽

cap. III. De Gent. prop. ubi de Par. 7's. 4. Quis modus esse debeat in diligenda

Parria . Cavendum tamen est ne patriae amor in furorem quodammodo convertatur, re ita Civium animos pervadat, ut Omnia in ceteros homines licita Iὶ arbitrentur , quae Patriae gloriam, opes . Potentiam augere Possunt ; non enim Patriae tantum sed hominum omnium causa generatos esse homines constat, ut mutuis ossiciis communem omnium conciliationem colant, servent,

tueantur.

Optimum Civem dixeris, qui ita se

Patriae suae devovet , ut in ossicio tum collisione eam perpetuo praediligat, in ceteris non tantum Patriae, sed totius humani generis propositam habeat felicitatem, quo enim latius patet beneficentia hominis eo maiori virtute sulget, eamque praeclaram N pene divinam diκeris, quae non ad Ci-

i) sunt enim quaedam tam foeda , inquit Cicero De Μ. Lib. t. Cap. 4s. ut ea ne conservandae quidem Patriae causa sapiens facturus sit .

83쪽

go Iur. Pub. Univers. P. m. ves tantum, sed ad universum extenditungenus humanum. q. s. De Emigratione At quamvis Patria officiis omnibus praestet, quaesitum tamen est an Civi iussit e Civitate in perpetuum discedere venia a Sociis, sive a Summo Imperante non impetrata, aliamque sibi adsciscere Patriam. Nos id licere dicimus iisdem innixi princi-Piis, quae supra ij de eadem re disserenistes statuimus , dummodo societatis non inintersit ; nam quamvis ad indefinitum tempus civilis contracta fuerit societas, attamen in id consensisse praesumuntur omnes a nemine singulatim, ceterisque invitis dirimendam . si eκ ea discessione societas detrimentum

patiatur a) : si secus, cuique libera est de

i9 P. 2. Iur. nostr. Cap- I s. g. 6. n. g. O 9. Concorae L. 12. g. 9. L. S. L. 36. F. De Captiν. O Postlim. Argum. L. III. s. a. F. De Cond. demonstr.

portune Grotius Lib. 2. GP. S. g. 29. n. E. Interest autem Societatis civilis non abire civem si magnum contractum sit aes alienum

84쪽

Cap. III. De Gent. prop. tibi de Pal. 8 Isua Civitate statuendi facultas ti , dc sui quemque iuris & retinendi di dimittendi

esse dominum libertatis fundamentum merito dictum est a , nisi tamen iundamen in talibus legibus in ipso sociali contractu vel postea latis vetitum fit inconsulto dc invito Imperante Patriam deserere 33. m. III. . Fnum, nisi paratus sit Civis in praesens partem suam exsolvere: item si fiducia multitudinis bellum sit susceptum, praesertim si obsidio immineat, nisi paratus sit civis ille

alium aeque idoneum substituere , qui Rempublicam defendat Σα Viae De Real. Dr. Des Gen. Cap. 7. Sec . r. f. I 3. Uicquesori in Lib. eui titulus L'Ambasiad. N tes lanct. Lib. I. Sect. 3I. pag. III. αα C'est a quoi Ies Elats de Hollande ont regardd, quandiis ont ordon nε que les habitans de la pro

32 Apud multas Gentes vetita emigratio, ut apud Sinenses , Iamnenses O olim livssos. Viae laud. De Real. I. c. f. 9. Facultaἔ

85쪽

81 Iur. Pube Univers. P. III.

Si tamen sociale pactum erga aliquem socium vel sociorum partem violaverint reliqui , quin licita sit eorum a Patria discessio nulla etiam habita aut legum , aut detrimenti ratione vix dubitandum; qui enim primus datam fidem non servat alterum a contracta liberat obligatione. Si igitur albcui in Civitate aut vitae servandae, aut se perficiendi ratio non suppetit, si nullum est adversus iniuriam praesidium, si Reipublicae discedendi a Cisitate refricta a Sabaudiae Duce Coae Victor. anni I72I. Lib. g. OP. 3. Art. I. O a. O a Carolo G. Caesare quod ad Boiamiae Regnum Edici. ann. I 32.

Quin multi discessionem a Patria quasi δε-

. Iicium gravissimis poenis coercendum censuerunt . Eiusmodi exempla tam vetera quam recentiora videnda apud Bodinum De Rep. Lib. I. Cap. 6. Nuper nos docet Philipp. Frisius Dissertat. De Imper. O Iuri dici. Cap. a. f. I 2. pag. sq. in Ducatu Mediolanensi severas poenas tum municipali Lege, tum Principum Rescriptis in emigrantes consitutas esse. Apud Gallos non, multis ab hinc annis emigrantes publicatione bonorum detem

86쪽

Cap. III. De Genti prop. tibi de Pal. 83 forma immutatur, si civilis libertas sublata. uno verbo si sociale foedus infractum jam dissoluta & extincta societas , & cuique ius est alio emigrandi i) .

Attamen cum aliquando Princeps vi adhibita emigrationi impedimentum afferro

posset nonnulli bi ius emigrandi Legibus fundamentalibus est constitutum publicisque firmatum foederibus χ). Si alicubi haec constituta non sunt ius emigrandi a conces.sone Principis pendet, quod si vetet, nulla intercedente iusta causa , iniuria agit. f. 6. De exulibus, proscriptis, O relegatis.

Ex ipsa emigrationis causa & indole i 2 Vid. Huiche n. A Sistem of morat

Phil. Lib. 3. Cap. II. n. 3. Art. Certatuchanges of poli ty hee iacti as dissent.

2ὶ Vid. Art. s. l. 33. O seqq. Pacis

nabr. Cocc. ad Grol. Lib. 2. Cap. s. f. 24. Uattet Dr. des Gens Lib. I. Cap. 9. pag. 88. Hamburgi evique emigrare licet dummodo decimam bonorum partem mssratui solvar. Neocomi ius emigrandi es Legibus fundamentalibus consitutum. Idem sancitum es apud Anglos art. 51. eius fundamentalis Legis, τιain Magnam Chartam pocant.

87쪽

84 Iur. Pub. Univers. P. III.

sequitur ius civitatis amittere emigrantes, qui & exules voluntarii merito nuncupari possunt, in quos nullum est amplius ius Imperaniis statim ac recepti sunt in eXilium, hoc est in aliam civitatem i ; exilium enim non semper cum infamiae nota Coniungi tur, quae non aliunde quam a delicto naturaliter ortum ducit, & nomen ipsum mulis toties potius est calamitatis, quam turpitudinis .

Exules autem legitimi ii sunt, qui in poenam admissi criminis a civitate eiiciuntur vel in perpetuum, vel ad certum tem Pus, quorum si bona publicantur dicuntur proscripti. Differunt autem ab exulibus legitimis relegati, quod illi a Territori, Gentis expulsi sint, illis vero vel certus locus interdicitur, vel Insula adsignatur, Nut certa provincia, ut eo quasi vinculo - 12 Litterae . quas dicunt avocatorias,

Cives peregrinantes aut alaba commorantes

respiciunt, non eos qui sabile alibi posuerunt domicilium, quique adeo ad Civitatem amplius non pertinent.

88쪽

cap. III. De Gent. propa ubi de Pari 2 sincludantur damnati: exules igitur ius Civitatis amittunt saltem quod ad eos actus, qui Civis, non hominis sunt, relegati vero

ad C ivitatem pertinent quippe qui ab universali societate , quae proprie dicta civitas est non eiiciuntur I .

ε. 7. De exulibus metu poenae Quamvis autem per se voluntarium exilium nec supplicium sit, nec cum infamia coniunctum, sed quandoque calamitatis re infortunii perfugium , attamen siquis solum vertat ut poenam admissi cri minis subterfugiat, re vincula, neces, ignominiasque, quae sunt Legibus constitutae. vitaturus in exilium quasi ad aram migret, non omnis in. eum. ius Gentis suae eXtinis

nter dist. O relegat. L. 27. E. Ad municie. O de inco . Vid. Anton. Matth. ad Lib. 68. Digess. Tit. IX. n. Io. Disserebant inter se rure Romano. interdicti, relegati, deportati . Primi interdicebantur ahqua urbe vel provincia , alteris assignabatur certus locus, deportatis autem assisnabatur quidem certus

locus sed cum civitatis O bonorum amissione.

89쪽

86 Iur. Pub. Univers. P. I II. guitur, de qua re dicturi sumus eum de

Peregrinis agemus: f. 8. De receptu exulum. Quaesitum est an exules vel voluntarios , vel legitimos Gens recipere possit sine eius populi, a quo migrare volunt, iniuria, di visum est licite posse; humanitatis enim ossicium est sedibus suis expuliis receptum non denegare, & ab usu urbis

Peregrinos eXtorres non prohibere, nam

licet exules legitimi sint, di in poenam criminis in exilium acti, attamen misericor diam merentur, tum quod ius illis est alicubi sedem dc habitationem ponere, tum quod ipsum peccare quadam modo inso runium sit , tum quod denique reus in alieno territorio non habetur qui apud aliam Gentem crimen admisit si .

f. 9. De Iure exulum ad receptum. Cum tamen emigrantes benigne recta

pere humanitatis ossicium sit, novas sedas 12 Vid. Grol. Lib. 2. Cap. 2. g. 16. O Lib. 3. Cap. 2 o. g. 41 . et ibi Not. 1. Pufend. Lib. 3. CAEP. 3. 3. IO.

90쪽

cap. III. De gent. prop. ubi de Pal. 1 quaerentibus poterit Gens, si iusta sit causa si id expedire publicae saluti censuerit, eas denegare; nam quamvis exulibus re peregrinis alicubi commorandi, stabilemque etiam ponendi sedem sit ius

Persectum, non tamen hanc vel illam ter-Tae partem occupatam , violato communi

hominum iure , sibi vindicare possunt. Receptus igitur ab ipsis petendus, si denegetur quaerendus alibi, nec vis adhibenda nisi extrema urgeat necessitas, qua una privata hominum dominia, Zc inde deri vantia iura suspenduntur ij.

12 Vid. Coce. ad eis. f. I6. Grol. ubi plurima affert exempla Gentrum, quae rec-ptae Rempublicam perturbarunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION