Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

CAPUT IV.

Pe viciis Gentium erga alias.

. I. Principium generale.

H omo homini in primaevo Naturae statu debet quod ipse sibi nisi ossicium erga

alium cum ossicio erga se ipsum collida tur . Eadem regula Gentium ossicia inter se moderatur N. dimetitur, non enim quod homines in peculiares societates coierint ad felicitatem consequendam humanitatem exuisse dicendi sunt . Societates quidem diversae, idem tamen omnium obiectum, iidem homines sunt, atque adeo populus populo idem quod homo homini debet. Si quis Civium habendam esse rationem , eXternorum negaret. hic naturalem omnium hominum societatem dirimeret, N

beneficentiam , liberalitatem , bonitatem , iustitiam funditus everteret, quae VirtuteSad homines universos, non ad Cives tantum reseruntur.

92쪽

Cap. IV. De OF Genti erga alias. 89 Quod si Civilis foederis ea sit vis ut homines a totius generis humani societate quasi divulsi ita se Civitati devoveant ut omnia Civibus nihil ceteris hominibus se debere arbitrentur, sibi adversantes Leges constituisse Naturam dicendum est, quae re ad universalem heneia entiam , N. ad civilem homines impulit societatem, quod est absurdum t . Itaque si huc revocentur quae supra de ossiciis hominum erga alios, & de ossiciis Gentium erga se ipsas docuimus, quae etiam sint ossicia Gentium inter se manifeste patebit; quamvis enim genus humanum sit in diversas societates distinctum,

12 Praeclare Cicero De Offf. Lib. 3.

p. 6. Ergo unum debet esse omnibus propositum ut eadem sit utilitas uniuscuiunque re universorum; quam si ad se quisque

rapiat dissolvetur omnis humana Consortio.

Atque si etiam hoc Natura praescribit, ut homo homini quiscumque sit. ob eam ipsam causam , quod is homo sit, consultum velit, neceue est secundum eamdem Naturam omnium utilitatem esse communem.

93쪽

non ideo hominum natura immutata, atque adeo inter se eadem iura N obligationes ni si quatenus obligationes contractae naturales quandoque vincunt re in colIisione ossiciorum perfecte potius quam imperfecto debita praestantur . f. a. Consectaria .

r. Quia iisdem principiis ossicia Genistium innituntur quibus ossicia hominum inter se, sequitur ius ad ossiciorum eXigentiam esse imperfectum, praestanda enim re non neglectis erga se ossiciis, re si populus ea sine nobis consequi non possit, quae quidem iudicio eius a quo auXilium Postulatur permittenda sunt, qui per vim cogi nequit ut nostrum sequatur iudicium sine naturalis libertatis laetione . z. Si populus igitur populo neget opem, quam poscit, iniuriam non facit. iniuria enim iuris persecti laesionem lapis

ponit. 3. Cum hominum iura constituat ipsa Natura humana, non eorum fortuitae modificationes , qualitates, eXternaeque circumstantiae , ossicia humanitatis Gentibus uni

versis praestanda, nulla habita Religionis ,

94쪽

Cap. IV De Μ. Genti erga alias. 9 Legum, morum, institutorumque diversitatis ratione tr); quin re hostibus tὶ non si 2 Complarima inerri possent liberaliis ttatis et benescentiae exempla ex nosri temporis Hsoria deducta, unde lιquido consat Religionis diver 'tatem impedimento non fuisse ut alter populus alteri opem ferret. Dignus est quem Principes imitentur immortalis memoriae Pontifex Benedictus XIV. de quo haec narrantur a Uattelio Dr. des Gens Lib. 2. Cap. I. f. Is . .. Ce Prince BPPrenantqu'il se trou volt a Civita-Vecchia plusieursu aisseauκ Hollandois, que la crative des Corsei res Αlgeriens empochoit de metire en mer, ordonna auκ Fregates de l'Eglised 'escorter ces vaisseaux, & son Non ce a BruXelles requi ordre de declarer au Ministre des Elats Generaux, que S. S. se Distit uno Lot de proteger te commerce. Scde rendre Ies devotrs de l'humanitd sanss' arreter a la disserence de la Religion αγ Nee desunt eiusmodi magnanimitatis empla non tantum inter poEulos publico et iusto bello certantes, sed etiam inter legiti- mum Principem, subditosque rebelles. Ita in obsidione Parisorum fame pereuntibus Opem tulit Henricus Μagnus, et in praesenti Ame- ricano Bello a supremis Militiae Ducibus utrimque Praestim ea omnia humanitatis oss- '

95쪽

92 Iur. Pub. Univers. P. III. deneganda, iis tamen servatis Regulis , quas alibi ti) statuimus, g. 3. An liceat populo obtrudere beneficium. Cum ius ad Gentium beneficia tunc esse incipiat in populo cum aliena ope, indiget . nec ipse per se id quo indiget consequi potest . cum posita etiam Verde indigentiae conditione possit vi naturalis libertatis eκercitio iuris sui renunciare, nem est qui non petenti aut renuenti & invito per vim obtrudere possit beneficium. Conditionalis enim est in potentiori populo beneficium praestandi obligatio, di conditionis iudex ipse populus indigens, qui liber,

atque adeo a nemine cogendus ut beneficium accipiat, quo vel non indigeat, Vel saltem carere malit. Libertatem igitur Gentis laedit, qui invitae beneficium per Vim obtrudit. Id tamen saepe factum esse legimus, beneficentiae enim nomine avaritiam& ambitionem potentissimae Gentes non σia , quae necessarias belli calamitates miti res incere , nec tamen hosis vires augem

possunt .fi2 P. r. GP p. f. 3.

96쪽

p. m. De OF Gent. erga alias. 93sne bonorum omnium eXsecratione multo. ties praeteXuerunt.

f. 4. De aequilibrio Gentium Europae. Illud tamen animadvertendum est raro admodum fieri posse ut Gens ita opibus viribusque abundet, ut ceterarum Gentium felicitatem , gloriam, potentiam valido iuvet auxilio sine felicitatis & securitatis propriae detrimento, eo magis quod ita beneficia

temperet oportet, ne populus alieno bene.

ficio potentior factus ex benignitate supe hiam sumat, di ingratus esse possit impune. Periculosum enim est alienae fidere honitatire iustitiae, ni per vim etiam ad iustitiam colendam cogere possis reluctantem, di nulla securitas adversus Gentem , quae impune iniusta esse possit. Exinde origo aequilibrii potentiae inter Europae Populos , cuius custodia licet ad Artem Politicam pertineat, tamen Zc apud

nos, qui Ius Naturae tantum eX ponimus,

non improbanda; cum enim cuique Gentitus sit non tantum iniuriam, sed etiam impendentis iniuriae periculum praecavendi, si quis populus contra aliorum libertatem

quid moliatur, ti dominationis inexplebi'

97쪽

94 Iur. Pub. Univers. P. III. lam cupiditatem manifestis indiciis ostendat. iam publicus hostis habetur, & omnia in eum licita sunt, quibus ad modestiam redigatur. Quod si ea populi ambitio ab enorismi potentia oriatur non ambigendum partem roboris minuendam quasi succi di sanguinis superfluitatem, qua in furorem convertitur. Nunquam igitur satis laudanda Europaea rum Gentium cura, quae in publicis foederibus nil antiquius habent quam ut potentiae aequilibrium servent, universi enim

generis humani securitati & tranquillitati consulunt, quo quidem nihil esse potest magis secundum Naturam, nam quidquid aut iuvandis aut conservandis Gentibus prodest & iustum est re decorum . Hoc casu igitur officia humanitatis omnia dc suspendi, & denegari possunt de debent, donec populus insolentior factus ambitionem ponat & ad modestiam redigatur .

f. s. De Principis Iiberalitate. Quae de beneficentia diximus recte procedunt si de Gente ad Gentem sermo sit. Si vero Gens summum alicui commisit Imperium, re publicorum reddituum admini-

98쪽

Cap. IV De v. Gent. erga alias systrationem , is nunquam licite de Gentis opibus disponet, nisi quatenus publicae utilitati expedire videbitur. Quae virtus in privato homine, in summo Imperante quandoque eκecrabile vitium est; ille enim suis utitur opibus eκ sententia, hic alienas administrat, atque adeo earum dispendium illicitum nisi ad Civitatis finem consequendum. Quapropter licet privato homini inpedidum sine maximi vitii nota largitionibus uti, nec adamussim perpendere cui vel ob quam causam largiatur, Principi vero nefas Omnino; Iargitiones enim frequentes, quae fiunt ex redditibus publicis fontem ipsum quodammodo benignitatis exhauriunt, Echenignitate benignitas tollitur, qua quo in plures usus sit Princeps, eo minus in multos uti potest.

Huc accedit quod saepissime largitiones

sequuntur rapinae, cum enim dando quis egere coeperit alienis bonis manus afferre cogitur. Ita cum benevolentiae comparandae causa beneficus esse velit non tanta

studia si assequitur eorum quibus dedit's12 Illud his Dei usurpari posset quo.

99쪽

96 Iur. Pub. Univers. P. III.

quanta odia eorum quibus ademit. Aeque tamen avaritia vitanda, qua nullum deterius vitium est in Principibus Rempublicani gubernantibus; habere enim quaestui Rempublicam non modo turpe est, sed resceleratum N nefarium. Uno verbo liba

ralitas in Principe virtus est si ad usum Civitatis pertineat, re publicarum opum dispendium laudabile si aut necesse sit, aut

utile. f. 6. Gentes non laedendae,

Quamvis aliquis modus praescriptus sit humanitatis ossiciis, eaque sint eκ utraque parte Conditionalia, atque adeo ius tantum imperfectum pariant, absoluta tamen sunt ossicia Gentium de non laedendis aliis, quod quidem eodem argumento ostenditur, quo supra refert Cicero De Osse. Lib. 2. Cap. I s. de Philippo Macedone ad Alexandrum situm, qui largitionibus beneνolentiam Macadonum confectabatur , ad quem scripsisse ait m Quit, malum, in litam spem induXit, ut eos tim fideles putares fore, quos pecunia corrupisses ' An tu id agis ut Macedones non te Regem suum , sed ministrum Ec praebi torem sperent fore l

100쪽

Cap. IV. De Μ. Genti erga alias 97

supra IJ iniurias omnes vetitas esse inter homines demonstravim tas , Genter, enim ha- heri posse diximus tamquam Personas morales in naturali statu viventes. Non idem iniuriarum Obiectum inter Gentes ac inter homines singulos , cum non iisdem perfectio Gentis constet elementis; eaedem tamen regulae N. Leges Naturae

supra eXpositae prohibent ne quid a populo admittatur , quod alterius populi perfectionem , quam iam definivimus, vel minuat, vel corrumpat, vel impedimento sit quo minus ea bona , quibus perfectionem Gentis constare diximus adipiscatur . I. 7. consectaria.

Huc revocentur Oportet ea omnia,

quae supra diximus de ossiciis hominum erga alios, N. de non laedendis vel contemnendis aliis, qui enim in Civitatem

Coierunt, ut iam monuimus, non humanitatem exuisse dicendi sunt, atque adeo

iisdem legibus obligantur Civitates, quibus Tom. III. G i P. I. Tom. I. COP. I. g. 4,

SEARCH

MENU NAVIGATION