Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ελ p UT VII.

Delanetorum paroeciae exequiis pro virili parte omnes. adesse curabunt fratres; eorum vero, qui ad eos exportandos humando sue fuerint destinati, munus suum linquere, nisi gravi detineantur impedimento, nemini omnino liceat; imitandum est namque illis exemplar Tobiae, quem ne ipse quidem temporalium malotum metus ab hoc tam sancto mortuos sepeliendi instituto avertere , aut deterrere umquam Potuit. Singulis autem primis cuiusque mensis Dominicis diebus, omnes una simulque Fratres ceteris Fidelibus vespertinum ossicium , ac Noctnrnum pro Defunctis recitantibus , et parocho Missam pro iisdem celebranti, quod postridie mane fiet, operam suam daturi adstabunt.

De quaestoribuI . Cum ad proximorum non modo corpus , verum animas quoque nostra debeat pertinere charitas, duplex idcircoeeleemosyna est, corporalis scilicet, ac spiti tualis . Quorum altera in edocendis, Daterno amore corrigendis, nostroque exemplo excitandis ad virtutem proximis Versatur ι altera autem in eo unica vertitur, ut iisdem ea suppeditemus . quibus vita salusque corporis continetur . In iis vero Christianae charitatis operibus Datres , qui destinatum id sibin parocho munus acceperint, utraque se ratione volum ull

exercere.

Ad eos pertinebit pauperum necessitates, eorumque Praecipue, qui cum maximis premantur angustiis, pudore tamen retenti stipem emendicare nequaquam audent, ParOchum docere. Praeter eam Vero , quae in sacris ponetur aedibus, singuli quoque eleemosynarii singulas habebunt capsulas, in quas collectas a sese eleemosynas condent, earumque capsi

larum claves asservabit parochus Atque

Dii li

202쪽

Atque ut parochis universa christianae adversus D punctos pietatis ossicia grati S erunt capescenda, Sic quoque Quaestores a defunctorum propinquis, si tamen de iis agatur , qui locupletes sunt, nulla mercedis spe ducti petere debebunt, ut aliquid sibi erogent in capsulam Paroeciae immittendum. Ex plurimorum vero , eorumque nobilium hominum exemplo, qui ut haberent, unde largius pauperibus erogarent, in iis quoque , quae manuum labore conficiunt, operam suum ponere non recusarunt, satis etiam pastremis hisce temporibus patet, quam solertes homines emciat charitas; ex quo illud sperare nobis licet, eos, quibus id demandatum fuerit, fratres Omne studium omnemque diligentiam adhibituros, ut munus suum optime ac selic Iter expleant.

De eleemosynis distribuendis

collectas vero singulis in paroeciis eleemosynas in eo Iraecipue collocari, atque insumi volumus, ut boni quamatissime disseminentur libri; ut iis, qui artem aliquam profitentur, nec habent, in quo se se exerceant, aliquod saltem opus comparetur; ut earum rerum , a quibus optim Puerorum institutio pendet, egentibus copia fiat ; ut aliquis ad separandas maribus feminas paretur lectus , ac peritae artis obstetrici , quae rure praesertim parientibus adsit, iisque gratis opem adserat , stipendium assignetur .

Parochus insuper una cum suis adiutori bias, et Quae. storibus , ceterisque honestis ac bonis viris, qui veras Fidelium paroeciae necessitates probe norint, quod cuique ferendum subsidium sit, decernet , consultoque ac sciente semper Episcopo eleemosynas vel per alios una secum animarum curam gerentes pauperibus distribuet. Singuli autem exhortandi eruat Fideles, ut cum ea, quae sibi ad honestum vitae cultum necessaria sunt, detraxerint , cetera , quae supersunt, in capsulam pauperum paroeciae immittant ; ita namque melior eleemosynarum dis

203쪽

occasio, ac minus quoque ei it periculi, ne ;psi suismet bo.

nis operibus glorientur.

De iis, qui studiose curabunt, ut pueri ad christiana ni institiationem accc dant. uatuor id fratribus , totidemqite sororibus munus da bitur , quibus invigilandum erit, ut pueri , ac puellae Christianae religionis officia edocendae ad suam quisque Ecclesiam statuto tempore diligenter Sese conferant . . Illud etiam efficiendum curabunt, ut dum in Eccissi a manent, pueri a puellis segregati eam, quam par est, modc-stiam ac reverentiam loci, in quo sunt, prae se ferant quod si dum aut veniunt, aut redeunt, non suos quisque propinquos comites , ac duces habeant , eo S dem aut per se comitabuntur , aut alicui saltem honesto viro id negotii dabunt. Ad eos demum pertinebit, dum illa, quae singulis Sinentibus annis tribuenda erunt praemia, pro Suo Sempe 1

munere adesse .

De Paci catoribus. Ad componendas vero dissidentes familias , tollendasque Iropinquorum simultates, atque odia, universos deniqua ideles firmissimo Chri Stianae pacis vinculo consociandos quatuor spectatae probitatis , az prudentiae viri deligentur . qui una Cum parocho Omne Studium , curamque Suam e potissimum conferant, ut represso , ac restincto omnis discordiae semine in omnium Fidelium animis , in suo velti iregno, charitas dominetur.

De Aedituis. Duo insuper Fratres erunt, qui ad id praecipue curant Suam intendent, ut in Templis, ne sacra supellectile niun. litie. Semper, cultusque reniteat, cuius servalidi Stiιdiosi,

204쪽

niaxime se praestabunt, ut Ecclesiastica officia ea , qua

par est , dignitate celebrentur . Illud etiam, rure praesertim, iis fratrihus Cordi esse volumus , ut optima quidem illa viros a feminis segregandi consuetudo ubique Serve tu . Sacrarium praeterea , o in nem que sit pellectilem invisent, ut ca , si opus sit, reficiatur. Ac duabus quoque sororibus id officii destinabit parochus , Mi sacra lintea , ceterasque vestes asservandas curent.

De aliis fratrum muneribus . totiescumque alitem publicae in paroecia supplicatio nes fient, istius Sodalitii Fratres ceteris assiduitate , sum anaque in Deum reverentia, . et cultu adeo antecellere cur bunt , ut universis fidelibus exemplo sint. Ubi vero quem Fratrum ad aliquod munus destinatum desiderari contigerit, tunc parochi, aut capellani esto, cuinam illius explendi vices sint, decernere; singuli autem Fratres operae pretium aestimabunt impositum sibi munus exequi, illud considerantes , veram charitatem non uno aliquo vel praecipuo humanitatis ae religionis officio contineri, sed ad omnia prorsus illa othcia extendi oportere

De Sodalitii insignibus , et υeste a fratribus Restanda. Hoc vero Sodalitium nullo quidem alio utetur insigni, quam quo paroecia, idque Sequentes eo, quo parochus , aut Parochi adiutor, aut si uterque eorum desideretur, quo fratrum senior iusserit, ordine bini fratres procedant.

Dum vero iis fungentur muneribus, qriae capite III. VI. et VII. praeescribuntur , longam atque unicolorem vestem , cui pei Sonae species nulla sit, tamen a sing Iis parochis non fratribus tantum , sed ceteris quoque e Tpopulo in iis charitatis officiis sese exercere cupientibus praebendam gestabunt.

205쪽

De. Sodalitii famulo. Unum parochus Fratrem deligito , qui sodalitio simul

temploqiae inserviat. Illius autem munus erit non modo ad templum ab omni labe integrum servandum diligenter in cumbere , Sed quotiescumque ad exercendos Christianae charitatis actus, aegrotosque . aut carceribus detentos homines invisendos convenire opus fuerit , singulis quoque fratribus R. gnum dare, iisdemque dum ad N Oso comia aegrotos , mortuosque ad Sepulchre tum deserent , semper

Iidem illi se retrum , longas vestes, ac ceteram Sodalutio necessariam supelle etilem custodiendam , argenteumque Signum , cui sit , Paroeciae N. N. Charitatis Sodalitiin , inscriptum , in pallio , vel in veste gestandum tradi

volumus .

Cuin vero humilitas, elegantia , comitas eae sint virtutes, Per quas potissimum, quam vere quis proximos diligati, apparere. debet, iis idcirco virtutibus exeellere maxime eum fratrem oportet, qui Sodalitii famuli nomine fuerit insignitus. Qui . sane famulus ingentem quidem a Domino mercedem e Pectet, necesse est: Sed iustum praeterea stipendium ei. dem singulis annis a Patrimonio Ecclesiastico , praesertim vero si de eo agatur, qui quotidianis oparibus victum quaeritet , pro laborum ratione solvendum Parochus deser

net .

cap UT XII.

De fatrum privilegiis. ηAd eam vero , quae ad animas singulorum pertinet quamque ingentem Sane percepturi sunt utilitatem, illud etiam accedet, quod uti quis Fratrum rerum inopia laborahit, aliquo cum ipse, tum eius familia prae ceteris quoque subsidio levabitur; quod si in maximis versentur angustiis, eorum necessitates Episcopo parochus cxponet, ut aliqua pecuniae vi a patrimonio Ecclesiastico eroganda meis Lus, atque uberius iuventur. llaec

206쪽

llae sunt dilectiss; mi in Christo filii, quae nos huius

da lilii fratribus servanda praecipimus. Udinam plo huic ,1anctoque Instituto tam felix faustusque sit Deus optimus max. , illudque caelestibus donis adaugeat, ut magis maei que ine ensis Christianae pietatis Studio omnium nostrum ani mis , Divini charitatem Magistri imitemur. Ideo namque ille suam pro nobis animam posuit, ut nos doceret nostras pro fratribus ponere. in hoc cognouimus charitatem Dei, quoianiam ille animam suam pro nobis posuit. Et nos debemus pro fatribus animas ponere . S. Ioan . Ep. I. cap. m. I 6. - Vos autem Dominus multiplicet his enim concludam is pauli verbis in et abundare faciat' charitatem vestram Inis invicem , et in omnes , quemadmodum et nos in vobis: n ad confirmanda corda vestra sine querela in Sanctitate antore Deum , et patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesuis Christi cum omnibus sanctis eius. Amen S. Paulus I. ad

in Thessalonicenses 3. II. I 3. .

Dat. pistori ab Episcop. aedibus Nonis Septembris i 784. iScIPIo ΡIsTURIENsIS ET PRATENsIs EpIScopus N. XLIV. Episcopi ad Vicarios Foraneos de Sodalitiis maritatis

epistola.

IJum tibi utiqua Constitutioniam in Charitatis Sodalitio

servandarum exempla mitto , ut ea tui Vicariatus parochis distribuas, meum esse arbitror eorum tua opera exhortari studium, ne meae curae, ne religiosi principis nostri consilia irrita prorsus fiant. Deletae omnino habeantur Sodalitates quaelibet, Congregationes, . centuriae etc. quarum loco unum instituitur sub charitatis titulo Sodalitium. Omnes itaque parochos , quos veluti carissimos fratres colo ae diligo , oro atque obtestor, ut legere et accommodatis popul rum captui verbis explicare, tum meam pastoralem Epistolam, tum laudatas Constitutiones velint, ita ut charitatis qua omnes inflammari maxime cupio , vim rationemque universi percipiant. Cum easdem REGIA CELSIT uno probare pleni si me

207쪽

sime dignata sit, rem prospere succus uram confido, et tum de vero augendo bono parochos, tum de eodem amplecten. 'clo sequendoque populos lare apprime sollicitos . Complura earumdem constitutionum exempla mitto, ut iis e populo distribuantur, qui maiorem indo capere utilitatem poS-

sunt.

cum vero debitus Iesu Christo cultus, unus licet ac necessarius, omnium maxime fortasse negligatur , quodvis aliud peculiare atque insolens festum, vetans et quamcumque revocans concessam antea facultatem, parochos omnes oro atque exhortor, ut propositam et pro recens institutis in Urbe Plato Paroeciis praescriptam rationem amplectantur, ia in non sine populorum solatio ac hono in complures Dioecesis

Ecclesias invectam; eiusque rei gratia eos tibi , in quibua illa descripta legitur, quosque edendos curavi libellos mitto, ut eidem quam maxime potes insistas. Illud etiam mihi

magnopere in Votis est, ut sublatis ceterorum altarium mensis omnique si decens sit ornatu relicto , unum supersit in Omni

hus Ecclesiis altare, quemadmodum in multis paroeciis fictum videmus, iis maXime probantibus, qui iure meritoque profluentia inde incommoda et abusiones dolebant. Sed haec omnia consilia adiuvandi faciliusque perficiendi causa , pastoralem Archiepiscopi Salisburgensis epistolam

per me superiore anno editam iterum legatis oro, neque eximia vobis deerunt ad edocendum populum argumenta. A Deo interim enixe postulans ut communes nostros prosperare labores velit, tui me reverenter esse profiteor Prati prid. Id. Septembr. I 84. Servum Fratremque amantissimum,

208쪽

, N. XLV.

Datae ab Discopo ad omnes Dioecesis Parochos literae,' quibus Regia de collectis per Charitatis Sodalitium

pauperum subsidiis maudiata significantur . .

Alagrius Etruriae Dux clementissimus noster Dominus,

cui verum populorum bonum, ma ime vcro pauperum subsidium cordi est, suam mihi per haec nova mandata mentem

significare his verbis dignatus est. - Ut Fidelium pietas in singulis Paro iis Charitatis Sodalitici fidentius ea subsidia tradat , quae in pauperes

erogare quisque velit, cum meritis optime hominibus aliquo pacto sitis fieri aequissimum sit, Parochorum erit post cuiusque mensis exitum suae Ecclesiae laribus album a ius e-re , in quo accurate descripta sint: - I. Subsidiorum summa, quae elapso iam mense tum ex pecunia tum ex aliis rebus per Charitatis Sodalitium conlecta fuerint, M praeterea quidquid in capsula ex subsidiis superiori mense comparatis est reliquum, - II. Quantum ex iisdem collectis subsidiis eo mense

Sit erogatum in pauperes tum quantum pecuniae datum, ad quotidianas necessitates, quantum ud vestes, lecto S, PhammaCa , aliasque res comparandas impensum; quae quidem omnia separatim in eodem albo notanda Sunt.

- III. Quot sint numero pauperes, in quos ea fuerint distributa subsidia, quin tamen quantum datum fuerit singulis explicare necesse sit; id enim fieri nequaquam poSSet.. IV. Quid demum in alios usus, praeterquam in pauperum subsidium collatum rectis sude sit; quinam huiusmodi usus fuerint, quantum impensum in singulos. Aliis tamen usibus, praeter quam sublevandis paupetibus huiusmodi subsidiorum p. artem attribuere nequaquam Iicebit, tametsi de maiori missarum numero sestis diebus comparando aliisque necessitatibus commoditatibusque populi ageretur , nisi Regiam ea de re facultatem prius obtinuerint ; quae facultas cessuq debet , ubi p. inruin

209쪽

2o alia ratione populi necesSitati et commoditati, cuius un cegratia data fuerat, consultum sit. νε Quae mandata ut diligenter perficias dum te hortor a Cmoneo, ea etiam tibi commemorare iuvat, quae scriptis a me ad omnes Parochos litteris, et nominatim iis, quas XI. Kal. Februar. An. I 8 . dedi, in eum finem alias admonui, ut quam plura colligerentur subsidia paroeciae pauperibus aequissima charitatis lege distribuenda. Nec praetermittas

modo hoc , modo illud Sodalitii Charitatis constitutionum

caput, quae in Dioeces eon Pistoriensis et pratensis usum magno probante Duce editae typis sunt, iterum atque iterum coram populo legere ; ea vero Servare tibi potissimum curae sit, quae VII l. et lx. capite praescribuntur, subsidia distribuendo adhibitis in consilium iis, quorum est illa colligere, et omnia in librum accurate reserendo in pa-roeciae tabulario Servandum , singulis rationibus , quolibet exacto i mense, tua illorumque subscriptione firmatis. Novum hoc Regiae humanitatis argumentum opportunam praebere tibi poterit occasionem de officio illo gravissimo populum admonendi quo divinum ipsi et Regiae eius familiae opem implorare universi tenentur ι quo praeterea PO

tiori iure ob praecipua collata ab illo in hane Dioecesin beneficia grati animi ergo id praestare nos debea

mus , OS tendes. Tui me reverenter esse profiteor

prati V. Kal. Iun. I 86. Servum Fratremque amantinimum , ScIPIO PISTORIE A. et PRATEN sIS EPIscoplis

210쪽

Datae ad Vicarium Generalem ab Episcopo literae de Paroeciae paupertim subsidiis ec.

C um noris mandatis fuerit iam constitutum , quibus finibus

Hebeat contineri quaelibet ex octo illis paroeciis , quae solae deinceps in urbe erunt et iam universa sui ministerii munia Parochi exercere coeperint praescripta ratione , rmcentibus etiam Magni Ducis mandatis et per litteras V. Kalendas Aprilis datas acceptis consentanea; significare iisdem poteris concreditam deinceps ipsis fore spiritualem quoque Coenobiorum curam . quae in ipsorum paroeciae finibus posita sunt, licet in parte illa versentur , quae Sacerdotum illorum adhuc procurationi subest, quorum delendae Paroeciae erunt. Igitur Moniales illas, tamquam ad sui gregis partem Spectantes vel ipsi per se vel eorum Coadiutores semel adeant inquavis hebdomade , eo ad id constituto die, qui tum ipsis, iam Monialibus commodior erit. Eodemque tempore per accuratam Christianae doctrinae explanationem Religionis officia doceantur. Quam operam cum gratis praestare debeant,iluidquid stipendii ordinariis , ut aiunt, et extraordinariis poenitentiae Ministris et Concionatoribu& Moniales solve bant , paroeciae pauperibus attribui et in eorum Capsula

reponi poterit. parochi ergo ro cum Quaestoribus communicata , a Monialibus eorumque Procuratoribus petent, ut non illud stipendium, tantum, sed quidquid in festis sacri M sue rebus peragendis antea insumebatur, in eadem capsula pro pauperibus reponatur . Cum denique ea sit Moni I um Regulariumque charitas , ut complures familias quotidi lini victus reliquiis alant, tum hos, tum illas meo nominenc deinde etiam per Parochos Quaestoresque adhorteris velis, ut huiusmodi reliquias iis Paroeciae familiis dispensent,

quae per chartulam parochi Quaestorumque subscriptio nofirmatam aliqua significentur. uae sane consuetudo iam in Coenobia invecta tantae utilitatis est, ut et ordinatae charitatis vi , et Coenobiorum tranquillitatis studio mihi magno pere optandum sit eam tandem ubique recipi . Oro interim te, ut meas hasce literas octo Urbis paro.

SEARCH

MENU NAVIGATION