장음표시 사용
191쪽
Si Profanae Civitatis quidquid ad charitatem mortales labefactare atque evertere C I 86 est animus ab omni pravas consuetudines resormandi rationamrsus abhorret Ea tamen omnia, quae vos iam nunc , dilectissimi in Christo Filii, et praeclare provisa , et sancte ac religiose instituta cernitis , a vero quidem , ut vos intelligere satis arbitror, Christianae charitatis studio prosecta sunt. Deus charitas est. Qui non manet in charitate, in. regno eius non manet, sed inter Babylonis Cives versatur . emini ergo vestrum mirari liceat
Deo igitur maximae a nobis habendae sunt gratiae . qui disiectis repente ac dissipatis ignorantiae atque e rorum tenebris ad veram sequendam colendamque vir
Nequaquam vos latet, Dilectissimi, illud , quo Deum
alterumque , quo moximos amare iubemur, praeceptum in quibus tota continetur, ac pendet Lex , non duo qui clem , sed unum revera esse mandatum. Non enim vere ,
quis Deum diligit, nisi eius mandata servet. In primis au 2m uua est quod proximos nos iubet diligere: Hoc mam tum habemus a Deo, ut qui diligit Deum. dialeat et semirem suum. I. Ioan. IV. III. Rursusque proximos nemo eo, quo Par est, amore prosequitur, nisi qui summum illis pre- cur bonum, quod est Deum diligere , eoque Dui. Quanam vero alia in re Dei amor vertitur, nisi in hoc, quod cupimus , ceteri eum omnes agnoscere , diligere atque adorare, eique veluti servos famulari Τ Nullus enim Dei amor est, ubi nullus proximorum est amor. Nullus Vero proximi amor est, ubi Dei nullus amor est . proxumorum namque amor in Dei amore continetur , qui illius principium , exemplar, ac finis est ι in proximorum vero more Dei quoque amor inest, a quo ille Consequitur , C .ras est quaedam veluti imago , certissimumque argumentum. Duplex istud mandatum, quod nobis, ut Deum ac proXLmos diligamus, praecipit, summa est omnium mandatorum, quaecumque vel divinitus , vel humanitus servare iussi sumus; hoc salutis verbum est; haec quasi compendiaria , et proxuma ad salutem via. Haec rudibus quoque, et imperitis homunibus accommodata Biblia sunt ; hic denique liber est, quemudom IIu,.qui inter ceteros doctrina , ac εapientiis praestant,
192쪽
gnitum ac perspectum habere possunt . Nihil enim in Dei lege aliud continetur, nihil in Sacris litteris iubetur aliua quam charitas . Ex eo , quod quidam olim legis Doctor, post datum a christo responsum Matth. XXII. 3. VII. Marc. Vll. n. s. dicere non dubitavit , charitatem unam holocaustis ac sacrificiis omnibus longe praestare, intellexisse eum aperte patet, Omnem illum , quem Iudaei in Deum conse rebant , externum cultum, nequaquam sufficere ad acceptam ab eodem Deo legem implendam . Quod enim Deo debemus, amor est. Quae olim sacrificia , atque holocausta offerre debebat Hebraeus populus , ab hoc amore proficisce bantur , ct erant quaedam veluti signa, quibus declarabant, sese Deum , ut par est, omnibus terrae bonis anteponere ;quae quidem bona per diversas, quas illi offerebant, hostias mirifice exprimebantur ; sed una quidem erat charitas , qua praediti possent Deo placere .
Hoc in uno mandato , quodam Veluti centro , ubi co sistat , ac fonte, ex quo omnis effuat Christiana pietas, totam D. Paulus, quantumvis late pateat, positam esse legem docet. Plenittido legis dilectio ait ad Rom. XIII. io. Nec
vero tantum charitatem totius finem ac plenitudinem legis esse ostendit, sed praeterea hanc unam esse , ad quam suum veluti ad fontem ceterae omnes christianae virtutes reserantur. Lucri namque contemptus, humilitas, patientia, lenitas, atque humanitas, constantia; ceterae denique Omnes , quas in Evangelio sequi iubemur, virtutes nil aliud re ipsa sunt , nisi diversa charitatis opera , diversique eius generalis virtutis motus . At cum variis peculiarium virtutum officiis , in eum unice finem , ut Deo placeant , charitas sese applicet, variis idcirco patientiae, lenitatis. sortitudinis , temperantiae , ceterisque aliarum virtutum
nominibus appellatur. Charitas patiens est, benigna est etc. D. Paulus I. ad Corintios I 3. 4 Hanc D. Pauli doctrinam veluti regulam secutus Augustinus nullam prorsus , charitate sublata, virtutem es Seostendit , aut Singularum , ut rectius dicam , virtutum officia in eo unice verti , ut Deum maxime diligentes , ac caeteris omnibus posthabitis eum unum summum via delicet bonum inquiramus , nihilque tanti habeamus , quam assidue eiusdem honori gloriaeque inservire . quamquam et in ' ;Diuili do by CO dile
193쪽
et in hac vita virtus non est, nisi diligere, quod diligenudum est . Id eligere prudentia est. Nullis inde averti mois Iestiis , fortitudo est. Nullis illecebris, temperantia est ι niu. hi superhin iustitia est. 2 ιid autem eligamus, quod prae cipue diligamus, nisi qtio nihil melιus invenimus p me Mus est, cui si diligendo aliquid vel praeponimus , vetaequamus, nos ipsos diligere nescimus S. August. Epist. sa. δNihil enim aliud prudentia est, nisi vigilans quaedam, ac solers charitas, quae quid cuique faciendum , ut Deo quem diligit placere mereatur, quidque fugiendum sit, ne forte in Dei offensam incidat, recto adhibito iudicio , pervidet, a Gdignoscit. Quid vero est aliud iustitia, quam idem ille Dei
amor, quo nos aeternae inhaerentes iustitiae legibus omnipotenti Deo cum ceteris omnibus subiicimur ' Temperantia vero in hoc pariter amore possia est, qui sese totum atqu: ab omni prorsus labe integrum Deo servat, additque animo vires, ut . voluptatum obsistat illecebris, quibus verendum esset maxime, ne eius sanctitas atque integritas vitiaretur.
Ipsa demum fortitudo nihil est aliud , nisi eadem illa ch
Titas, qua erigimur, ac confirmamur ad perferendam fortiter malorum vim, quae nos hoc praesidio Carentes a Summo illo, cui perpetuum cupimus adhaerere, bono facile abalienare , atque avertere possent. Ideoque virtutes illae , quas falso ethnicis inesse putarunt quamplurimi , cum charitate prorsus vacent, peccatorum potius nomen habent quam Virtutum; nec prosecto nos, ubi idem ille Gentium Doctor ait Lib. I. de Doctr. Christi cap. XXII., vere nosmetipsos diligimus, ad eumque summum veluti bonum ducimur , a quo ea omnia, quae nobis insunt bona , quaeque ipsi tam valde amamus, prosecta sunt; amor enim, quo nosmetipsos, Proximosque prosequimur, ad ipsius Dei amorem individuum veluti punctum, quod omnes potissimum hominis cogitationes, ae studia spectare debeant, est nobis
Cum omnis sit igitur in charitate potissimum christi norum sita iustitia, iure quidem meritoque hoc erit nomini appellanda eorum Fidelium societas, qui istius virtutis studio incensi , atque inflammati, ut sese in diversis eiusdem officiis exerceant, sancto sub legitimis Pastoribus scedete
Atque ut id quaerere supersedeam , qua de causa p
tissimum veteres illi Con tegationum, Sodalitiorumque lasci
194쪽
tutores eorum praeter modum numerum auxerint, in eo sane Dei simul in nos providentiam , ac misericordiam debemus agnoscere, quod pientissimo principi eam mentem dedit, ut ea funditus tolleret, ac deleret. Qui vis enim prudens m do, nullaque animi perturbatione impeditus iudex facile consentiet, quam ea nullam non modo utilitatem , Red magnam quoque sine utilitate impensam afferrent. ne vel detrimento ea suisse dicam, fovendisque etiam familiarum disse gionibus atque discordiis inservisse . Quin vero gravi sima illa vobis commemorem, quae saepe sub falsa pietatis specie in sacris hisce conventiculis excitata in totam deinde Christianam Remp. fluxerunt incommoda , maximamque Religioni perniciem attulerunt, id tantum meminisse vos oportet, alias quoque eum , cuius in manu est Reipublicae gubernaculum, eiusdem bono ac tranquillitati consulendi studio ad haec tollenda convertisse animum Collegia ι sed quae tunc latae fuerunt leges, ceteraque vel sapienter instituta , seu temporum id pravitate , sive ex eo potius , quod nonnullae, quae Christianorum societati magno quidem usui futurae erant, constitutiones desiderarentur, quarum desectui aliquo modo occurrendi nemini adhuc cura fuerat, sive ex utraque simul causa acciderit, nullam protisus vim habuisse. Gravissimis autem muneribus populos edocendi, sacris mysteriis debitum honorem cultumque tribuendi Christianae adversus viventes charitatis, religiosaeque in desunctos Pietatis officia exercendi ; quibus muneribus aliqua ex partα
nonnullae earum, quae sublatae sunt, societatum multis olim
variisque modis diversis in regionibus fungebantur; meliori quidem , sanctaeque illi, quam profitemur , religionis magis
convenienti ratione per ea, quae nuper Provisa Sunt, per
que illud potissimum, quod sapientissimo institutum consilio charitatis Sodalitium vulgo dicitur, consultum est. Ab hoc vero excludendus est prorsus nemo . Non enim varia personarum genera atque habitus, non regionum longinquitas , non difficultas sermonum, non ipsa demum graduum, morumque distantia, legitimam, ut quis ab hac,
quae non minus, quam universus terrarum orbis patet, societate arceatur, afferre causam poterit.
Ex Iudaeis olim quam plurimi eos tantum proximi nomine intelligendos esse existimabant, qui suae nationis forent eamdemque colerent religionem ἱ ceteros namque populo
195쪽
Isopulos exteras gentes esse, nullaque stibi meietate conlunera arbitrabantur; sed post novam constitutam a christo levem, datumque simul Doctori , qui cum audisset illius infelicis
hominis parabolam, quem semianimum latrones reliquerant, Samaritani charitatem magnopere commendavit, ab eodem Christo responsum : Et tu fac similiter; hoc proximi nomen universos homines complectitur. Unum namque omnes agnoscimus Creatorem, unam eamque maximam, cuius ipse pater Deus est, familiam constituimus. Omnis praeterea in nostris impressam animis ipsius Dei imaginem ac quoddam veluti signum gerimus, quod cum ab aeterna, Summaque sit ratione profectum illiusque participes nos effecerit, eam inter nos constituit societatem , quam sane tollere ac disrumpere nefas sit. Una eademque omnes felicitas manet; unus idemque nos redemit, ac suum pro nobis Omnibus sanguinem Christus effudit; at sicuti neminem unum , dum in terris vivit ab eorum , qui per Christum redempti unt, numero exceptum habere possumus , Sic quoque nemini denegare nostrum amorem nobis licet. Cum tamen homines multis obstringantur inter se vinculis , nullo quidem sanetius aut firmius coniunguntur, quam una eademquo
christi religione ; ergo eum ad huius regulam ordinata Sit
ipsa charitas, tum nemo neget maiores, minoresve esse pro tempore, locorumque ratione societatis hominum gradus , quibus ut quisque propius nos attingit, ita in eum beneficiorum plurimum conferamus oportet; quod tamen ita accipiendum est, ut charitas nullo umquam intermissa tempore
universos homines complecti intelligatur. In hunc unice Mnem Charitatis instituitur a nobis sodalitium , quod in uni-Versa quidem Dioecesi. ac late sumpta una tantum haberi poterit , etsi in diversis eiusdem Di oecos eos partibus Pro priis quibusdam , ac praecipuis distinguatur muneribus , a singulis paroeciarum pastoribus decernendis iuxta ea, quae
a PRINcIPR NosTRO S. XXXI. edicti de pistoriensibus,
ac pratensibus paroeciis XII. Kal. Aug. I 8 . num. XX. alterius , quod XI. Kal. Aug. eiusdem anni datum est, Servanda praecipiuntur. Cum igitur de hac re certum firmumque aliquid statuere velimus, iis etiam , quae Per nonnullos sui muneris explendi studiosos Parochos edocti fuimus , opportune utentes, ea, quae sequuntur , mandamus atque praecipimus. cΟΝ
196쪽
coNSTITUTIONES IN CHARITATIS SODALITIO
idelium sancto foedere iunctorum , ut sese mutuo ad opera Christianae pietatis excitent, conventus nullo non tempore Dei Ecclesia plurimum commendavit. Militares quaedam, quae vulgo Gildonie, aut Gildie dicuntur Societa tes , quaeque post eversum barbarorum incursione imperium in eum praecipue finem institutae fuerant . ut tuendae urbi Praesto essent, piis incensisque Charitatis studio Fidelibus ut in unum idemque corpus ad ineundum adversus communem hostem certamen convenirent, maximo fuisse incitamento videri possunt. Ac sicuti ipsis quoque ethnicorum populis suae omnibus societates, aut collegia erant, in quihus Sacra peracturi conveniebant, ita a IX. usque Ecclesiae
saeculo quaedam Sodalitia passim occurrunt ob id praecipue condita , ut in sublevando ex Divini ipsius Magistri , et Capitis nostri mandato piis, ac benignis operibus proxu
Sed eum nihil sit ab hominibus tam pie sancteque institutum, in quod aliquid vitii aliquando non irrepat, quo perturbatum as illo, quem unice spectare deberet, scopo deflectat prorsus atque aberret; ideo necesse fuit veteres ominnes societates, ac sodalitia tollere, eosque , qui singulis in Paroeciis instituuntur, coniunctorum uno charitatis studio Fidelium conventus reformare nonnullis statutis regulis, quubus instructi, seseque omnes unum veluti corpus habentes ad exercenda Christianae pietatis opera ea, qua decet, mente studioque accedant. Sacer autem iste conventus ab ipsa Charitate nomen sumet; cum enim ceterarum omnium virtutum una sit laniadamentum charitas , ab eaque omnes sua veluti radice proficiscantur , per eam denique nostra a reliquis distinguatur religio , ea sane, quae exercenda praescribimus, pietatis officia, eadem suadente potissimum, et duce virtute , perfici debent. cum vero charitatem, aut Dei amorem nulla prorusus ratione integrum servare possimus , nisi per bonaopura quae quidem omnia ab ea profluunt, per eamque
potissimum perficiuntur, singulis idcirco Batribus , ut in libro vitae , quam nemini nisi per Charitatem assequi
197쪽
seet, adseribi mereantur , hoe nnice solvendum Veemgal erit , ut sese eo , quo veros Christi fideles 'omnia agere par est, Christianae pietatis studio, atque ad normam eorum , quae Sequentibus regulis praescribuntur, in iisdem illis operibus eXeroeant.
De sodalitia Praeside ac Moderatore . Hoc vero sodalitium, quo ad universam Dioecesim alinet, uni suberit Episcopo, eumque principem, et caput agnoscet; in singulis autem paroeciis singuli Pastores eidem Praeerunt; ad eos pertinebit universa charitatis ossicia Pr scribere , suisque parochis, aut honestis aliis , ac bonis viri in consilium adhibitis decernete , quod cuique munus e X Plendum erit, sic tam an moderato, ut rea cuiusque postu Iaro videbitur. Ea vero osscia tabellae inscripta proponantur, quam Singulis annis renovari aliquando, foribusque Ecclesiae affigi manu mus. Ut vero Fratrum ad ea exequenda munera, quae cui quo eorum imposita fuerint, magis magisque in dies incendant animi, parochis, aut parochorum adiutoribus danda erit opera,
ut et ipsi quoad fieri possit, invisendis praecipue iis, qu
carceribus detinentur, serendisque aegrotis ad publica fio Pilia, quo eos Semper comitabuntur , una cum iisdem Fr tribus ad laborent. Episcopi autem munus erit omni studio , ac diligentia eo praeeipue incumbere , ut Christianae spiritus Charitatis in omnium animis insit, ac vigeat.
De Fratrum delectu ac numero. Quamvis autem a Christianae charitatis actibus exemem dis nullus umquam prohibendus sit Fidelis , tamen ad ea omnia tollenda, quae perturbationis aliquid asserre valeant, CaVendumque, ne desit, ubi necesse fuerit, qui ad eosdem operam suam conserat, parochus una cum addictis suas paroeciae presbyteris, aut si eorum nulli sint, honestis saltem , ac bonis eiusdem Paroeciae viris consultis tot ad illud by Coosli
198쪽
Ist sodalitium sorores, Datresque deliget, quot divertis eiusdem
implendis muneribus sufficiant. Eorum Vero, ex quibus universum constabit Sodalitium , nullus erit certus statusque numerus, sed maior minorve praescribi debebit, prout cuiusque paroeciae amplitudo postulare videbitur. Illud tamen ubique lare servari volumus, ne aut pauciores, quam quadraginta sint, aut plures , quam centum . Ut vero in Fratrum numerum eligi quis possit, illud necessario requiretur , ut quintum Supra vigesimum viri, mulieres vero quadragesimum aetatis suae annum attigerint. Uecturi autem illos parochi non quem quisque gradum obtineat, quam facultatibus opibusque polleat, quo loco ortus sit, sed quam bene audiat, quam Vera pietate praestet, quam bonis sit moribus , quamque dignis , ad quorum exemplum suos ceteri conformare studeant, unice Spectabunt . Nec Vero sorores, Datresque delecti illud efficient, ut ceteris ex populo in hac sanctorum Operum societate minime partem habere liceat; quin potius eos omnes parochi hortabuntur, ut sese in iis, quae Christianae sunt charitatis , ac praesertim comitandis presbyteris sacrum
Christi corpus larentibus , aegrotis ad publica hospitia , defunctisque ad sopulchrum deserendis exere eant. Ut vero quis saepius, magisque in iis actibus atque in hoc veluti tirocinio versatus fuerit, sic dignior habebitur, qui fratrum
in numerum reseratur ; quod tamen ad tollendam omnem serturbandi rerum ordinis occasionem , sciente ac probant semper parocho, fieri debere inteIligendum est. ob eamdem hanc rem . Datrum numero excludentur alienae parOec iacthomines; ubi vero quis Datrum in regionem alienae Paro ciae subiectam ibidem habitaturus transiverit, in ilia quidem Paroecia , ex qua egressus fuerit, omnibus absistet muneribus . in ea vero , in quam sese transtulerit, illius statim
sodalitii , quod ibi erit, eum fiatrem esse, atque haberi
199쪽
De SS. Sacramenti Custodi pus. Cum in instituendo praecipue sanctissimo Eucliaristiae Sacramento immpnsus sese erga nos Dei amor ostenderit, illius sane cultui praecipua quadam pietatis ac studii significatione devovere nosmetipsos debemus. Quana ob rem ex numero fratrum istius Sodalitii viginti quatuor eligi mandimus , qui Sacramenti custodes appellabuntur , quorumque munus erit sacerdotibus, dum venerabile Christi Corpus aut Portabunt aegioris, aut per vias publice circumferent, comitandis praesto esse. Festis vero diebus parocho, dum illud aut in Missa celebranda fidelibus ministrabit, aut sacra inclusum pixide colendum populis exponet, quod post recitatum vespertinum ossicium fiet , adesse debebunt .
De iis, qlii taegrotos inυisent. Quatuor autem Fratribus , totidemque Sororibus id
praecipue munus destinetur , ut Paroeciae aegrotos sui quisque sexus invisant, iisdem operam suam daturi assideant, quid singuli eorum necesse habeant, et qua cuique ratio nonpitulari oporteat, exquirant, ac de una quaque re cum Parocho conferant. Extremae vero Unctionis Sacramentum ministrante illis Parocho aliquis eorum Fratrum adesto , quasque Ritualis Liber praescribit , preces una cum eo recitato . Eodemque modo dum aegrotae mulieres ad publica hospitia ducendae, ieiunctarum vel cadavera ad ea , quae inhumatis adhuc mortuorum corporibus adservandis addicta sunt loca , perferenda tradentur, eas sorores , quibus ex officio incubuerit Begrotas mulieres invisere, utique adesse volumus ac man
Diia' praetcrea honestas bona oue seminas, aut viduas, aut matrimonio iunctiis Parochus eligito , quae parientibus adsint , iisque necessariam opem asserant. Cum Vero quis ex Paroecia aliquo morbo assectus inlius pi-- Diuiliasu by Coosl
200쪽
νς ho pitiis versabitur , fratres, ac sorores , qui biis id negotii cla mundatum fuerit, ad eum invitendum sestis praesertim ciebus se conferant, deque eorum calamitate ac morbo se praebeant valde sollicitos. Illud etiam utrisque faciendum praecipimus, ut aegrotorum propinquos consolari Studeant, et rerum inopiam suminum. que moerorem ac luctum , in quo iis praesertim tempori. bus versari solent , aliquo pacto sublevare .
De iis, qui carceribus detentos invisent . Duo ad id munus eligentur Fratres, quorum erit d .
tentos carceribus homines consolari, eisdem auxilio et monitis adesse , ac domesticis eorum necessitatibus occum
Id praeterea sibi maxime curae esse ostendent, ut quam citissime vinculis solvantur, per supplices libellos una cum lyarocho Principem humiliter exorantes, ut sontibus ignoscat, aut aliquid saltem de eorum poenae severitate remitatat , nullis laboribus , nullis parcentes incommodis , ut voti cum potes fiant.
De iis, qui aegrotos ad nos omia, mortuosque ad 'sepulchriam deferent . Hos vero rure saltem duodecim , in urbe autem qu tuor, et viginti esse volumus . Dorum omne munus in eo praecipue versabitur , ut aegrotos ad nosOcomium, mortuosisque ad sepulchre tum deferant, prout iis horis, quibus id vel minimo rerum suarum incommodo facere possint, pulsatis Paroeciae campanis signum dabitur. Omnibus insuper, quaecumque intra Paroeciae fines casu accident, mortuis que prius ad Ecclesiam deinde vero ad sepulchre tum des rendis praesto esse debebunt.
