De lege Julia et Papia Poppaea, partes selectae [microform] : I De origine legis, II De poenis caelibatus et orbitatis : Dissertatio inauguralis quam...

발행: 1855년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Anno igitur a. v. c. DCCXLI quinquennio finito lex illa de maritandis ordinibus vim exercere coepit et eo inde tempore ius ratumque erat sine ulla interpellatione ad annum usque a. u. c. DCCLXII, quo equites eam tollendi rogationem secerunt ouo lactum est, ut Caesar

Augustus petentibus nihil sere aliud, nisi legem, quam

Papiam et Poppaeam nominamus, concederet, qua plurimas legis Iuliae regulas amplexus est. De qua re

quamur igitur narrationem Dionis Cassii optimi ac fidissimi illius elatis scriptoris. cs. lib. V initio. Anno a. u. c. DCCLXII uinto Camerino et C. Sabino coss. Tiberius victor triumphansque bello Pannonico eliciter Mo cos. Sueton Tiber cap. 17 Romam rediit. niua 4 bonorem ludi celebres eduntur, quibus et omnium

Mirui extularati sun et Augustus imprimis maximo assec ius es gaudio. Itaque equites tempus idoneum ad Ieges removendas rati, a Caesare Augusto etiam atque etiam peti runt, ut legem Iuliam perquam molestam tolleret. Quos autem equites, quorum requentia ingens suit, Caesar Augustus quum divisisset in duas partes et caelibum et nupturum, clarissimas habuit orationes cs. Dio Cassius lib. LVI c. 2 sq. Primum seorsum alloquitur nuplos maximisque effert laudibus donalque eis, quippe qui Iegibus suis becuti essent, magna praemia tum illos quoque seorsum, quorum numerus, tametsi leges amplius iam XX annis vigebant, tam longe maximus ult eomis. pellit atque gravissimis verbis unumquemque increpat, ita ti niti admiratione dignius, quam summa caesaris Augusti in Romanos potestas. έΚαl ora itεν τοιαυτα scribit in lib. XI. c. 10

enarratis duabus Augusti orationibus ἀμφοτέρως -τοῖο

22쪽

τιον, γενεσθαι προςεπῆδωκε s Postquam ad hunc modum cum utrisque esset locutus, liberos habentibus praemia auxit, et mulcta maritos a caelibibus secrevit, annuo amplius spatio concesso, intra quod, qui eius iussis parere coepisset, culpa vacaret.)μ dem Dio tum Papiae Pappaeae legis exponit rigenem :

lex Papia Poppaea a M. Papi Mutilo et Q. Poppaeo

Secundo lata est; qui parte eius anni consules, uterque neque liberos neque uxorem habebant quo ipso deprehendi potuit, quam ea lex necessaria fuisset.' Quae argumenta, quum satis qua ratione lex orta sit, probent, etiam alia enumerare libentius supersederem, nisi perae pretium esset historiam legis persectam quantum possim reddere. Itaque huc reser Taciti annales lib. III c. 25. ἡRelatum deinde de moderanda Papia Pappaea quam senior Augustus post Iulias rogationes incitandis caelibum poenis et augendo aerario sanxerat.'

nec non Isidori lib. V. rigg. c. 15: sub Octavio Caesare suffecti consules Papius et Poppaeus legem vialerunt quae a nominibus eorum appellatur Papia et Poppaea, continen parentum praemia pro suscipiendis liberis.' Stat igitur sententia ann a. u. c. DCCLXII legem Papiam Poppaeam, complectentem legem de maritandis

23쪽

ordinibus Iuliam, quae nunc coniunctim dicuntur lex Iulia et Papia Poppaea, latam Sse. Saepe etiam ex singularibus partibus singularias regulas continentes, vocatur lex nostra vel caducaria vel decimaria etc. f. Gaius comment lib. II. g. 111 144, 286. Ulpianus fragm. it. XXVIII. I. T in sine. Utraque vero appellantur, ni fallor, propter magnam gravitatem,leges' κατ'ἐξοχον cf. Princ instit de nuptiis 1. 103.

lex 17 Dig. 23, 4. Si igitur quae de legis aetate a me disputata sunt,

breviter complector, quae ex iisdem sequuntur, sere haec sunt: Anno a. u. c. DCCXXV Augusto et M. Agrippa coss. primum lex Iulia ab imperatore rogatur quidem, neque ero persertur. Anno a. u. c. DCCXXXVI Cn. et P. Lentulo coss.lex perfertur quidem, sed vacatio trium annorum, denique duorum conceditur. Anno a. u. c. DCCXLI ex vim exercere incipit non

Anno a u. c. DCCLXII prorsus dissolvitur ac convertitur in Papiam Poppaeam, ita quidem, ut coniunetim nomine Iuliae et Papiae Poppaeae accepto permaneret. Omissa nunc legis aetate ad ea recognoscenda transeamus, utrum hae leges in comitiis tributis an centuriatis rogatae sint, quod non liquet. Quare de hac re pauca modo referre mihi liceat Patet Caesarem Augustum semper Iegi perserendae maximam navasse operam comitia centuriata a consule, tributa autem a tribunis esse convocata, quIsque non ignorat. Duae ex ipsa re haud dubie, ut opinor,' deduci possint Videamus:

AE . Gitae disput de lege Iul. et Pap. opp. cap. I S. .l

24쪽

Non dubito, quin Augustus legein in iis comitiis N a- Verit, quae On ocare suum erat. Anno autem DCCXXVI consulatu functus est, eamque ob causam in comitiis centuriatis tulit. ui, quum in eis non vinceret ad veritatem propius ccedit, eum iterum rogationem in comitis tributis scisse; et reapse anno DCCXXXVI dignitate tribuni plebis affectus est, quum iam antea, si Dionem cassium in lib. III. c. 32 sequimur auctorem, a senatu appellat est tribunus perpetuus. Legem vero Papiam oppaeam a M. Papio Mutilo et C. Poppaeo Secundo centuriatim esse latam sine ulla dubitatione confirmaverim. JI Ad haec adde Dio Cass. l. c. et Isidor orig. lib. IV c. 15.

25쪽

De eaelibatus orbitatisqlle postllis.

g. 3. Introductio. Caelibatus et orbitatis poenas questionis meae quum summum caput ess velim, liceat mihi, pauca praesari do illis rebus, quae praeter hominum multitudinem bellis minutam legislatores, ut caelibes orbosque punirent, haud dubie coegerint Romanos praecipue ultimis reipublicae temporibus matrimonii contrahendi liberorumque procreationis magnum odium ceperat. Cuius rei causae , quas

melius e legibus liberas rei publicae temporibus ad illud

removundum datis paulo inserius cognoscemus, suerunt mullae. Sub finem rei publicae etiam romanas matronas non extra culpam fuisse credo , ut viri matrimonium cum eis contrahendum vererentur. Quum igitur Romanorum

arma praecipue in Asia in dies inruferrentur, divitiae in gehisis fedibant ex regionibus pulentis in urbem et ad ite luxuries paullatim antiquam removebat morum yed hi βque simplicitatem, et omnium, et praecipue mulierum . . in animu celeriter evirus iactationi indulsit virorum, auctoritato potestateque contemptu De hac re

26쪽

niagnopere questi sunt scriptores veteres, maximeque

Plautus Miles gloriosus acl. IIl. c. 1 v. 1 sq. et Iuvenalis sat VI eadem de re egregie scripta, qua v. 28 Optime Romanorum opinio de matrimoni explicatur: is Certe Sanus eras Uxorem Osthum ducis ΤηItaque Romani talium nuptiarum cum seminis effrenatis sumptuosisque ineundarum desiderio non capiebantur

neque mirandum est, quod concubinas amore amplectebantur, quas ex arbitrio tractabant, id quod in matrimonio legitimo saepe non factum esse Scimus. Deinde reapse certa commoda caelibatum Orbitatemque sequebantur. Nam propter hereditatem orbi ab amicis, sociis amnibusque honorabantur ac blanditiis affecti officio quoque ruebantur cultuque. s. lautius iles gloriosus acl. III. c. 1 v. 111 sq. talique modo vitam maritorum curis liberam, ab amicis studiosissimis et admiratoribus circumdati degebant. Praeter id, quod haec amicitiae officia non ipsorum sed hereditatis causa fiebant, talis vita haud dubie apparuit iucundissima. Ad honores quoque, quum nemo hereditatem relictu-Vis suffragium denegaret, facilis fuit aditus cs Tacit. annal lib. XV. c. 19. Vel in iure publico contra orbum non semper iuris et iudiciorum aequitas fuit incorrupta, sed saepe eis autum est. s. Tacit annal. lib. XIII.

' Inter ausas Romanorum odii in nuptias Bela eius in conmaenti ad leges Iul.et Pap. Popp. lib. I, c. 2, 12. in fine, hayo Roqui

enumerat, suisse quosdam, qui amore philosophiae sapientiaequo et studio vitae altioris matrimonium inire noluerint sed quii causam nuptiarum fugiendarum prolessi sunt, eorum hun-rum admodum parvum suisse nemo negat. Rei publi.,o mi ab eis certe in periculum non vocata est, neque quidquam in

27쪽

0uum vero et inulta nuptiis ac procreationi liberorum repugnarent, et magno liberorum numer ad rem publicam servandam atque augendam opus esset, huic amplificandae consulendum sui simulque cavendum nerariores fierent nuptiae. Alterum consequi voluerunt legislatores praemiis πολυτεκνιας alterum Vero poenis orbitatis caelibatusqne propositis.

I. se poenis eaelibarus orbitatisqde liberae rei ablieae temporibus.

Certissima , quamvis perquam rara argumenta sunt, liberae rei publicae tempore orbitatem caelibatumque vi luperatione et etiam poenis dignum ideoque detrimento affectum esse Augustus in oratione sua in ordinem equestrem, de qua iam in prima parte diximus, ita dicit:

ante me cuiquam permissum erat coniugium et sobolem negligere quum ab initio statim sub primam rei publicae constitutionem de ea re legibus diligenter sit cautum, multaque deinde de eadem senatus populusque Statuerit, quae

eos severas illas leges, quibus caelibatus et orbitas rei amiliaria damno puniebatur, valuisse credere licet. Qui enim sapientiam causam neque vero praetextum, quare matrimonio uti noluerit, proponit, non facile rebus lamiliaribus amissis ad nuptias Oges.

28쪽

recensere supervacuum esset. Di Cassius lib. LVI. c.

16. - Sed valde dolendum, quod legum et senatus

consultorum quae Augustus in ratione commemorat, ni hil ud nos pervenit. Praecipue liberorum procreationi consulere caeli alumque defendere, censorum erat, iis que cura poenarum, quae sequeb3ntur caelibatum erat tradita. Inde insignis illa censorum quaestio: ἡEx animi tui sententia, tu uxorem habes 'μC . Gellius: 'octes attic. lib. IV. c. 20. Cicero, De

Oratore lib. II. c. 4 et o legibus c. 3, 4, iacia censorum ex XII tabulis enumerans: -Caelibes esse prohibento. μIdom Iutarchus M. Por Cato c. 16 , OUr γαρ γαμον,

censores autem his legibus plane suffecisse, plures veterum loci testantur. Prini hac in re censores memο- rati M. Furius Camillus et M. Posthumus Regillensis anno a. u. c. CCCLI. de quibus Valerius Maximus I. ib. IX. 1. tradit: ,,Camillus et Posthumus censores aera poenae nomiheeos qui ad senectutem caelibes pervenerunt, in aerarium deserre iusserunt iterum puniri dignos, si quo modo de tam iusta constitutione quaeri sunt ausi quuii in

hunc modum increparentur natura vobis, quemadmodum

nascendi ita gignendi legem scribit parentesque vos alendo, nepotum nutriendorum debito si quis est pudor)auigaverunt. Accedit his, quod etiam oriuna Iongam praestandi huiusce muneris advocationem estis assecuti quum interim consultipli sint anni vestri et mariti et patris no-

29쪽

mine vacui. Ite igitur et nodosain exsolvite stipem utilem posteritati numersae.*De eadem re etiam Plutarchus loquitur in vila Ca

milli . 2:

ἡμνημονευεται δ' υτου οντος καλον μεν εργον τοτους ἀγαμους, λογοις ε πειθοντα, καὶ ἰζημια γαπειλουντα, συγκαταζευξαι ταῖ χορευουσαι γυναίζί

Huius recensetur unum ex eo in magistratu eximium factum, quod caelibes partim blandae appellando partim denuntiando mulcta, viduis copulaverit.)φΡraecipue autem Q. Caecilius Metellus Censor Νumidicus teste Gellio . . Macedonicus Livio epit. 593 contra caelibatum egisse videtur. Is enim ad populum non ad senatum, ut apparet e fragmento orationis nobis a Gellio. Noctes attic. I. 6 servat, ), in quo appellat auditores uirites, non autem patres conscriptOS verba Dei de hac re tam praeclara, ut Augustus, legem Iuliam de maritandis ordinibus rogans, ea putaret digna, quae a se repeterentur CL Livius de hac re epit. 9:ἡ0. Metellus censor censuit, ut omnes cogerentur ducere uxores liberorum creandorum causa. Exstat oratio eius, quam Augustus Caesar num de maritandis IIo fragmento ita legitur:

.si in uxore possemus viretes esse, omnes est molestiae rerems, sed quoniam natura ita tradidit, ut ne ciun illis sari ommode, nee sine illis ullo modo vivi possit perpetuae potius, quam brevi voluptati consciendum Illo igitur tempore semina malum quasi necessarium putabatur, neque solum Romanis, sed etiam Graecis commune; l. m-nander p. 190. -κνάγκη γὰρ γυναῖκ' εναι, κακον, ἀλλ' Drviat sc ἐσθ' μεΤριώTατον λαβών.

30쪽

ordinibus ageret venit in haec teinpora scriptain in senatu recitavit. Quales autem suerint poenae, quibus eaelibes assicerentur, constat, iis inter alia mulctam quandam fuisse solvendam, quae aes aeorium appellatur. s. Festus . v. Uxorium: ἡUxorium pependisse dicitur, qui quod uxorem non habuerit, aes populo dedit. Quantae hae mulctae fuerint, certe doceri nequit; credere licet illas non semper easdem fuisse, sed potius prout graviora vel mitiora facta vel puniendae personae culpa eas alternaSSe. Haec sunt, quae cognita habeo, de caelibalus et orbitatis poenis, quales fuerint liberae reipublicae temporibus.

Relinquamus itaque uridam hanc inris Romani arcana investigatur provinciam et progrediamur demum ad studium nimis gravium legis Iuliae et Papiae Poppaeae

Mas poenas eaelibatui et orbitati inogavit lex Ialia et Papia Poppaea.

Quamvis poenae legis nostrae caelibibus orbisque impositae eodem consili eundemquo ad finem excogitatae sint et veri quam simillime eodem capite tractatae esse videantur, tamen melius ut perspiciantur ac clarius explicentur, in eis, quae investigare incepimus, secern

' CL Sueten in octav. e. 9.

SEARCH

MENU NAVIGATION