De lege Julia et Papia Poppaea, partes selectae [microform] : I De origine legis, II De poenis caelibatus et orbitatis : Dissertatio inauguralis quam...

발행: 1855년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

inus; et prima huc in quaestione de caelibum, in altera de orborum poenis disputatio mea sutura est.

Si igitur de poenis, quas ex Iulia et Papia Poppaea

in caelibes constituerit, disserere in animo est, ante de finire placet, quale sit hominum genus, quibus lege nostra nomen caelibum inditum csse videatur. Caelibes omnes dicuntur et viri et mulieres innupti innuptaeve, neque solum qui nunquam nuptiis iuncti suerant, sed etiam qui vel morte, vel divortio amiserant coniugem. Sic Martialis ib. IV. p. 69. quendam caelibem lacium osse ε dicitc Claudius Sucton in laud. c. XXVI. as firmat, quatenus sibi matrimonia male cederent permansurum Se in caelibatu. Etiam de imperatore Galba prodidit idem Suetonius in vita Galbae . . , Verum amiSSa uxore Lepida remansit in caelibatu. Aliud argumentum mattimonio divortio solutos iii caelibum numero habitos, hoc si iisdem poenis assecti sunt ac illi quum alterum matrimonium non inirent. Et si ex supra dictis populi Romani status non perspicuus fieret, tempus illud, quo divorti separatis usque ad alterum nuptiale coniungendum rui licebat, sane ridiculum propter brevitatem apparerit. Itaque Ulpianus fragmtit. XIII. :, Feminis lege Iuli a morte viri anni tribuit vacationem a divortio sex mensium Lex autem Papia morte viri biennii, a repudio anni et se mensium.

Quo loco Ulpianus non nisi de semina loquitur; quod Ver ad viros attinet, eis nulla sui vacatio quae res a Culacio lib. I. Obss. c. T. eam ob causam sucta esse

32쪽

animadversit , feminas plerumque legibus benignoribus lenioribusque usi solere. uae causa non ita se habere mihi videtur, nam etsi haec legum clementia plerumque etiam de seminis contendi posse videatur qua viri caruerint, tamen quod legem Papiam et Poppaeam attinet, a firmari nullo modo poteSt. Feminis enim detrimentum quoddamodo maius quam viris listum esse, eadem lege certo patet. Eius igitur vocationis causa non nisi metus fuit, ne partus, si quises4et, SiY modo separatae sive morte viro orbatae et

denuo nupturae seminae perturbaretur.

Itaque ut demonstravimus caelibes ei dicuntur et habentur qui viri carebant uxore et seminae carentes marito. Caelibum notione e legis sententia desinita, revorta mur ad poenas, quas in eo Statuerit lea. . Ad has multi veterum scriptorum loci respiciunt. cf. Tacitus Annal. lib. III. c. 25.:,Relatum deinde de moderanda Papia Poppaea, quam senior Augustus, post Iulias rogationis incitandes caelibum pbeni et augendo aerario sanxerat.WDio Cassius lib. IV. c. 16. de Augusto dicit:

Et in lege 1 Cod. 8. 58 loqnitur Constantinus de eaeli bibus his verbis:

ἡ Imminebantur legum terroribus. uales igitur 1 rint hae poenae, quae hunc in modum terrores ex in ratoris dicto enicere potuerint, hic Ob Oculos ponatur.

0uaenam igitur legis Iuliae et Papiae Poppaeae praecepta hac de re tuerint, si ex sontibus egnosci libet, haec suisse facile ut credam inducar

CL eius ius . e. lib. II, e. 36.

33쪽

Caelibes nisi intra centum dies isgi paruerim neque hereditatem neque legatum Ex testament nisi proximorum genere capiunto.μ0uibus igitur veterum scriptorum testimoniis haec sententia sustineatur, in iudicium vocari liceat. Ante omnia illud ingeniose Plutarchi dictum, non sine acerbis facetiis πιρι φιλοστοργιας conmemoratu dignum esse videtur

manorum plerique uxores ducunt et liberos procreant non ut heredes habeant, sed ut heredes ipsi esse possint.μ Tertullianus: De monog. c. 16 scribit: -Αliud est si et apud Christum legibus Iuliis agi credunt et existia mant caelibes et orbos ex testamento Dei solidum non

Lex veteribus erat Romanis, quae eos, qui intra annum aetatis XXV. nondum inierant natrimonium, inter alia γζdquam ex aliorum testamentis capere prohibebat, nisi essent cognatione proximi.' Ulpianus it. VII de Caducis idem confirmat, quippe quum significationem vocabuli caduci etiam gravis praecepti legis nostrae contineat: ἡ0uod quis sibi testamento relictum, ita ut iure civile capere possit, aliqua ex causa non ceperit, caducum p-pellatur, velati cecidit ab eo verbi gratia si caelibi, vel Latino laniano legatum uerit, nec intra dies centum vel caelebs legi paruerit vel Latinus ius uiritium consecu-

34쪽

tus sit aut si ex parte heres scriptus vel legatarius ante apertas tabulas decesserit, vel pereger factus sit. μEtiam Gaius qui huius praecepti idem leStatur, memoratu dignissimus est, comm. I g 111 a. hcaelibes quoque qui lege Iulia hereditatem legataque capere Vetantur φ . .

et tum I g 144 . . . . aut propter caelibatum ex lege Iulia summotus fuerit ab hereditate, denique I I 288:ἡcaelibes quoque qui per legem Iuliam hereditates legataque capere prohibentur μ0uum tot tantisque testibus sententiam Supra commemoratam veram Sse argumentati simus, neque ex aliis alia rationes quaeramus oporteat, eam in partes dividi atque examinari singula lubsti. - . A caelibes , ut videmus, nisi intra centum dies logi paruerint )Ad illum Ulpiani supra laudatum locum alter prorsus ad rem perspicuus est. Iit. XXII gra: ἡLatinus Iunianus, siquidem mortis testatoris tempore vel intra diem cretionis '' civi Romanus sit, fie-

DLeo parere nihil aliud quam coniugium inire signiscat itaque liberabantur caelibes a periculo hereditatem amitendi si intra centum dies nupti erant: Hunc esse centesimum docet Ulpianus h. t. S. T: Cretio, ait, est reriorum dierum spatium, quod datur instituto heredi ad deliberandum, utrum expediat ei diro hereditatem nec nervelut Titius heres esto, cernitoque in diebus centum proximis, quibus scieris poterisve nisi ita creveris, exheres esto. μ

35쪽

res esse' potest ...... Idem iuris est in persona

caelibis, propter ιegem Iuliam. Ex is igitur verbis patet, non esse hereditatem datam detractamque Statim post mortem testatoris, sed post centum demum dies tabulis apertis. s. ex . . . L id. 6. 51 . Id vero si diligenter legis regulas consideramus cognose posse videtur, Augustum usum suisse clementia admodum magna, quae re vera ad nuptias augendas minus valeret, quum plurimi illa laeti nuptias ineundi occasionem sine detrimento mitterent eaque de causa, quod silex testamento illis hereditas delatu esset, Omni modo

centum dies erant, ut coniugium sacerent. Attamen sine hac clementia, qua populus ruitus est, leX Omnino perlata non esset itaque Augustum etiam hac in lege pra cepto quodam contentum esse portuit, quod eis, quae lege enicienda erant, contrarium fuit. Simulque secutusest exemplum praetoris, qui soleret, cretionem concedere

extraneis vel deliberaturis de hereditate adeunda lex sq. Dig. 28 8 iisque etiam qui agnoscere cupiebant bonorum possessionem lex sq. Dig. 38. 3.E . Prima capitis parte illustrata transeamus ad alteram ἡCaelibes neque hereditatem neque legatum ex testamento capiunto. - uod praeceptum verum esse ex iis locis, quos supra exposuimus D satis puto intellectum, qua de Mausa ad eos reverti supersedeam.

Ulpian ut XVII. Gaius II SS. 111 144, 286.

36쪽

Hoc ipsum praecepturi sui impediuiento, qui lex disti cillime perferretur. uod si in accuratiorem inquisitionem vocamus id durum sane graveque quum omni Romano tum maxime divitioribus ordinibus fuisse videtur, quos quantopere legislator Offenderit, iam praediare annotat Plinius in Paneg: Loeupletes ad tollendos liberos ini qua praemia et pares poenae cohortantur pauperibus educandis una ratio est. bonus princeps. Romanorum vita vitiis flagitiis que omnibus dedita, non solum divites, sed etiam pauperrimos penitus corripuerat, ita ut A gustus huic pernicie ingravescendi offerret impedimentum

quodque necesse esset. laque quae excogitavit, ea non

nisi divitibus erant impedimento, quid enim pauperibus causse, nuptias iungendi fuit, si caelibes detrimenti nihil caperent ex hac lege, nisi iacturam hereditatis, quam aut nunquam adipisci poterant, aut si quid rei familiaris spei esset, haud d ibi perquam levis suit Pauper igitur poena non amiciebatur eo inagis autem Offendebatur dives inde eius pertinax legis oppositio, inde ille o natus rationesque eam refutandi, de quibus infra inde denique omnis vitae integritatis honestalis que odium, quas iis lex vi quadam imponere videbatur. Recte igitur dixisse nobis videmur, Romanos omnes legi fraudem aciendi atque illudendi rationes conatos esse. Eam ob causam non solum hereditates, simulque, si Pauli legem 38 Dig. d. V. S. sequimur, bonorum possessio, Sed legatum quoque iis sumebatur. Ad ea etiam fideicommius esse numeranda a veteribus auctoribus, Ramos de Manetano Reliquatio XXXIII. 5 et Hetneccio l. c. lib. II c. 21. 2 confisi Pauli dictor,et fideicommissum et mortis causa donatio adpellatione iugali continentur probari tentatum est. ua vero hi coniecerunt, eorum Gaius nuper reperius, testis Optimus,

37쪽

omnia, in aliam convertit sententiam. Ex eius fenim

comm libero I g 286 cognoscim t.Caelibes quoque, pii per legem Iuliam hereditates

capere prohibentur, olim deicommissa videbantur capere posse. Cuius rei si quaeras causam, qua haec xcepta sint, eam intelligas velim, fideicommissa ad Augustiis que tempora ab oneratis praestari non necesse suisse Augustus statuit quidem ultimam testantis volun tatem etiam sub fideicommissi sorma esse observandam; quod vero praeceptum ut posterius in lucem, quam ex nostra venerit, fieri potuit. Ideo magnus patebat campus, poena caelibatus effugiendi legati loco, ab eo inde to npore omnia bona captibibus fideicommissa scribebaniatur. Quae res omnem modum transiisse videtur, postero enim tempore, quo legis nostrae regulae potius mitigatas

quam incitatae nobis occurrunt, aliter prorsus res se

habuit. s. Gaius II S M. Sed postea . to Pegavisiano h caelibes perinde fideicommissa quoque auramgatum hereditatesque capere posse prohibili sunt.WAd altera, quae Romanis, ut caelibum poenas eph gerent, usitata suerint, aggredi iam laeet Lex illa Iulia de maritandis ordinibus in caelibum numero non

retulerat, sponsos itaque sponsalibus ut poenae vitarentur, fieri potuit. uare Romani quoquB Occasion utebantur, ut sibi desponderent consulto puellas, quarum aetas non matura erat nuptiis, quas inire eis saepissime in animo non erat. Tali modo et hac mente vitam caelibem degere eis licuit, res legi nostrae prorsu contraria. In qu re quatenus Romani iam Augusti tempore trο-

S. C. Pegasianum latum est Vespasiani imperatoris temporibus reus et Pusione coss. S. 3. Insui. 2. 23.

38쪽

gressi sint ex lege Papia Poppaea ab Augusto anno a. u. c. DCCLXII etiam eo consilio lata, ne fieret fraus eidem per cives, intelligi potest. s. Dio Cassius, cuius n/rratio qpiosissima in libal haec St.

Atque ita intelligendum est id Dionis Sponsalia

illa, quae fiebant cum puellis decem annos natis, Sola liberabant poena coelibatus, neque vero, si puella minor vir despondebatur, quod eri potuit. Ultimum sententiae partem ex . α erui posse cuicque persuasum Sse non posset, quum legamus ita Augustum statuisse nulla sponsalia firma esse, quae biennio exacto nuptiae non sequerentur, hoc est, ut omni decennem despondere opus esset; at haec verba ad commoda tantum sponsionis reseras, velim. Sponsionem puellarum minusquam decem annos natarum fieri posse, probat Augustus ipse. cs. Cornelius Nepos vita Attic. cap. XIX:,Nata est autem Attico neptis ex Agrippa cui virginem filiam collocaverat. Hanc Caesar vix anniculam Tib. Claudio Neroni, DrusitIa nato, privigno suo, deSpondit. Eodem sensu proeceptum illud explicandum est, ita ut biennio exacto sponsionem Sequerentur nuptiae. Sponsio igitur permanebat, pro emiis modo carebant sponsi. η)' Quod nuptias attinet similiter res se habebat, ut infra exponemus

39쪽

cs lex 17 Di 23. 1.): ἡSaepe iustae a necessariae causae, non solum annum vel biennium, sed etiam triennium vel quadriennium et ulterius trahunt spon

salia . . . .

- : Tali modo, quem diximus, Romani legem negligere non poterant, quum aut ad nuptias ineundas cogerentur, aut lege destinatas poenas errent, ut iam Supra memoravimus Caelibes nisi intra centum dies legi paruerint,ninuo hereditatem ex testamento, neque legatum capi

Unum estu ut pauca de legis proecepto quo ex testamento proximorum hereditates capiebantur, dicamus. uinam fuerunt hi, cognatione proximi, de quibus dicit Sogomenos: Caelibes nihil ex testamentis cepisse aliorum, nisi essent cognatione prorimi. - aec cognatio proxima imprimis omnes ad sextum gradum cognatos continet. Ulpianus, quo loco de hereditate viri

et uxoris, quibus liberi deerant loquitur sit XV gΙ.):

virum et uxorem inter se solidum capere posse Sicognati inter se coierint usque ad sextum gradum, docet. 0uatenus de ad sextum usque gradum cognati erat extensa, alter alterius heres evadere potuit, e quo Sequitur, ut proeceptum quoddam uerit, quod nomine proximorum cognatos ad Sextum gradum contine , Re-libibus, cognati heredes esse, conceSSerit. Praeter cognatos usque ad sextum gradum erant excepti ex septimo sobrino, sobrinave nati, de quibus

Vatic fragm. 216 nos docent: .Excipiuntur autem dege quidem Iulia cognatorum

40쪽

Sex gradus et ex septimo sobrino sobrinave natus sed ut rata per interpretationem, item qui in horum si siste Sunt, quaeve in matrimonio, vel ii qui supra scrip tarum personarum hoc gradu nos contingentium nariti sunt item eorum, qui in potestate nostra cognati contingentes eos ea cognitione, quae septimum gradum non

Amnes quoque eximebantur ri. I 21S: Lege autem Papia hi amnes excipiuntur, qui

vir et uxor et gener et nurus et socer et Socrus nunquam suerunt. 219. Et vitricus et noverca et privignus et privigna vel ipsorum vel eorum, qui in eorum potestate suerunt.

Sed exposito de caelibum poenis capite, a quo anno Romanorum Romanurumque fuerit, ut lege inirent nu tius, dicendum est. - is quae supra a Dion Cassio tradita sunt: Puellis enim duodecimus annus plenus ad nuptias definita aetas censetur Romanas caelibatus poenae vitandae causa iam duodecim anno aetatis nup-las esse portuisse satis ostenditur; at de Romanis viris dictu non tam facile est, quo aetatis anno seminam in

matrimonium ducere debuerint. Illo supra laudato loco Sozomeni his Eccles L. I. cap. 9. legimus quidem ita:,lex erat Romanis, quae eos, qui intra XXV annum nondum inierant matrimonium, inter aliorum quidquam ex aliorum testamentis capere prohibebat. Id igitur Romano vnnum vicessimum quintum degentes nuptias inire bligatos suisse Sozomenos agnoscit, cui tamen fides non est habenda, cum, ut plurimis

SEARCH

MENU NAVIGATION