Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

EPISTOLARUM LIBER VI. - 269

vitae nostrae rationibus satis congruente ' Uno verbo: quae te mihi eripuit. Valemus tamen, cuteque sumus pinguiore: nescio an quoque mente . ex pedibus minus laboro. Non quod dolore penitus vacem I sed quod mitius doleam. Quod ad res domesticas attinet , est mihi ancilla Africana conscribillata fronte, colore subfusco, gracilens, exsucta facie, genis adductis, aetate vergente, addicta tantum culinae & rei pulmentariae, ac praesecta cacabis patinisque. Mulier Apiciana elegantia, & digna prose to lautiore penu. Sed tamen delectat me valde in mediocritate mundiuties. Mulier itidem alia cui commisia cura rei domesticae, nihilo liberaliore facie; sed haud indiligens, bene morata, verecunda , Ossiciique tenax. Ad haec, puella quaedam α ς', ultro citroque commeando, mandatisque perserendis. Denique adolescens quid im , qui mihi est in πά, . Nam lucubrationes nostras & exscribit, & scita satis elegantique forma. Nec enim Latine nescit. Idem a cyathis, a veste, a pedibus, ab epistolis. Quid quaerist Si quando moeror me invasit, musicis etiam in dulis ac concentibus animum nostrum exhilarat delinitque. Nam & fidibus didicit, & cantillat , & versiculos pangit. Haec est totius familiae nostrae summa. Nisi tu quoque e re esse existimas ut Catellam adjiciam, cui a colore rostri μελανόρυγχο nomen indidimus. Quod de domo qua ris, ea quidem opportunissimo mihi loco sita est. A sacra nimirum aede muro tantum interjecto dirempta. Boreae Eurique flatibus praecipue ob versa. Quo fit, ut ab aestu minus Iaboret, blandiente utroque spiritu. Itaque mihi magnopere invidetur ob aestivas commoditates. Ruod ad hyemem attinet, aci primam hirundinem iaciam te certiorem. Universa domus interior summam habet dignitatem. Pavimenta enim laterculis versicoloribus constrata sunt mira concinnitate varietateque : tecta leniter convexa ac nitidissimo tectorio obducta , in quorum umbilico sculpturae prominent auro renidentes. Cubiculum a viae strepitu semotum sepositumque, juxtaque aliud aristius servo Minervae eximius locus obtigit ; eo nitore atque elegantia , ut sacelli potius iaciem reserat quam Bibliothecae . Itaque contubernales nostri habitant basilice i Adjacet Mursio, , quasi dedita opera ad id exstructum exornatumque, ut κώ- reconderet adseruaretque. Itaque numismatibus ac reliquae vetustae

supellectili eum locum addiximus. Scalae demum, atrium , podia pensilia in viam projecta. pro dignitate omnia. In summa , habito laxe magnific que. Equidem tamen haec omnia nihili facerem , ipsique haec commoda omni interitu acerhiora ducerem, nisi ornatissimi doctissimique viri Phili pi Buli sonis amicitiam conjunetionemque mihi obtulisset sortuna. Quo uno benefieio injurias mihi omnes cumulatissime compensavit. Hie animum in hae librorum inopia ac literarum solitudine aegrescentem suavissimis a NIoquiis erigit atque sustentat. Quo eximio ae singulari in me studio id es- secit profecto, ut minus me vitae lucisque taederet. Una imus deambu-

392쪽

latum, eruditas serimus quaestiunculas, plenis saucibus potamus etiam. Nam Sepiuscule convenimus ad LFaei lacra. Sobrie in men, atque ut decet Minervae alumnos. Denique Visum est per hiber num hoc tempus statis noctibus convenire, non tam laxandi , quam erudiendi animi caussa. Unum hoc tibi persuadeas velim, Ajalami, secvadum te nihil esse mihi charius Buliphone. In quo uno meae Omnes copiae repositae sunt. In Plinio avunculo quicumque operam posuerit, nae ille eῆregie collocaverit. Quid enim liant ejus scripta nili naturae adyta' Utinam in e eerpendo gelii siet se consideratius , ut ne toties in Graecos scopulos imp gisset. In Chr3sostomo plena omnia sepientiae succo , & divina quadam eloquentiae vi mentis aciem praestringentia. Verborum aculeis . lantemtiarum gravitate, doctrinae pondere, turbinis instar vel torrentis animum corripit, secumque vehit. De vicarii nostri reditu impetritum est, addicunt aves, ratum faciunt ostines. Quare , si fides distiplinae nostrae augurali , de proximo ejus adventu non amplius ambigendum. Simulatque intellexero illum Parisiis disicessisse, temperius te monebo, ut hominem in visas meo nomine. Turre-cremata ineptissimis suis literis conficit me. Turre palma suarum exsipectatione. Utinam hic mutiret saltem; ille au tem ne mutiret quidem. Hujus odi silentium , illius garrulitatem. Tu vale , anime mi, & nos ama. Alonae , IV. Idus Octobreis . An

MDCCXVI. .

Salveat a me Langladius. Salutat te Bulipho.

A Ve, mi Manuel: honus, felix, prosper, faustusque sit tuus in istas, Limo in has etiam oras adventus. In mnium mihi videre videor, quod lubens. ita me Deus amet, amplector. Tene video , aut saltem, quando id minus sperabam, tecum ex Italia reduci colloquia miscere licet Ionge minus distantis Ut te ego lubens suspicio i ut caput istud tuum non secus, neque minus mihi charum, quam hocce meum i& id tango lies exosculori Sed haec tantisper mitto: longior enim ero, mi Manuel, si his adfectibus meis, quamquam alioqui veris atque sinceris, nimis im

Ergo literae tuae Alona missae prid. Id. Decembr. mihi redditae fiant

393쪽

vii. Kal. Ianuarias; hoc est in ipse Dominici natalis pervigilio: quo facile

adducor , ut credam, easdem tabellionum incuria , aut potius infausto meo quodam sidere retardatas, quo minus ad me citius redderentur. Et

quidem eodem ipso die rescripsi siem ad te , si is ille fuisset , in quo copia

daretur tabellarii ; quod tamen secus accissit: incidit enim hoc anno , ut bene nosti, pervigilium hoc , die Saturni; seu ut Christiano more atque ritu loquamur, Sabbati, quo quidem neutiquam publici hic Alonam literarum perlatores proficiscuntur. Sed ad te redeo, quem multis periculis perfunctam, undisque, ac foedis tempestatibus jactatum, incolumem tandem pervenisse magis gaudeo, quam ut verbis ullis complecti queam. Et quidni gaudeam 8 saepe enim mecum reputo , quam cum magno Deo per culosum certamen in iveris: cum Iove scilicet undosio, , τω s κνι τοι Φε ι atque ille quidem doctrinae ac prudentiae tuae nimium in sestus , dum te alium Ulystem credidit, i in petiit, affixitque, ac tantum non penitus absorpsit; & hoc intercapedine pelagi non ac modum longa: neque enim na vigabas .- - ε --τ ἁ μανυ αἰlοπηας, sed in hoe ipso mari, suo tu vehebaris, navigabat Ulysios, quem vexare, atque amigere placuit irato Neptuno, & quem idem absorbuisset , perdidissetque, nisi illum servasset propitia Minerva. Tu vero , mi Manuel,

cum jam jam dehiscente navi, peneque jam si acta , nihil operiebaris nisi foeda naufragia , quid cogitabast quid versiaris animo Z An non succurrebat illud Homericum , cum scilicet Achilles ingloriam & indignam moriatem existimabat absorberi a flumine , iussocarique aquis Z Sed bene est,

quod sanctiori muneri prudenter intentus periclitantium ἐξοριολογη Me &has quidem varias ac polyglorias excepisti ; quo festa consentaneum crede re est, maris resedita saevitiam, & tandem cum bono Deo faetum esse ut incolumis portum attingeres: qua de re, non tantum tibi, sed etiam mihi saepius ac saepius gratulor. Lepidam, & supra quam dici potera jucundam mihi rem narras, quod eleganti, & tuis prorsus dignum Musis opusculo Κi ζωαο, illam tuam astris atque coelo donaveris. Vix dicere queam, quam avide munus istud e speciem : quod sane ut citius atque gratius praestes, scito, me in eandem rem Epigramma lusisse, sorte non illepidum: sed de hoc tute melius cenia

si bis ; quod ut iacias, Epigramma ipsum non gravabor adscribere: sic enim habet:

Hexerat Europam fraterna per aequora pulchram Taurus amans: astris additus siti fuit.

coistaeis fulvum vellas devexit ab oris Argo

394쪽

L L EMNANUELIS MARTINI

Argo quae rutilans ivit ad astra ratis. Ingenii monumenta sacri Martinus in Area Terque quaterque mari si que reduxque tulit. Attica quae doctis opibus mutaret habenda; Romana Urbs emeret quae pretiosa suis. Improba nil petimus : fae, oro, Diespiter, inter Fulgeat aethereas Arcula dita faces. Sit bona quae patria peregre tutela profectis ,

Et terra, ac pelago Mus utri ae favens. Vereor multum, ne satis congruat Epigramma nostrum cum sublimi 1tque eleganti tua Apasterosi : scd tu sententiam seres sincerus iudex atque incorruptus; bc munus ipsum ad me curabis quantocuus perserendum. Interim tu , mi Manuel , hoc mihi dicito ; an licilicet ad manus tuas pervenerint exemplaria quaedam typis excussa, quibus feralis pompa Ludovi ei quondam Magni, tum oratione libera Hispana , tum etiam vermbus Latinis enarratur atque desicribitur: insuper & alia metrica, quibus Nucetae Martyris Aegyptii egregium prorsus, atque Christiano juvene dignum facinus, versibus Hendecasyllabis non omnino pessimis, exponitur. Haec enim omnia ad te transmittenda curavi per manus communis amici Buli sonis nostri; cui quidem , ut multam a me salutem impertias, non hie tibi verbis injungo; propterea quod ad eundem liter uias etiam miti re statui. Atque ipse quidem, nullus dubito, quin reserat ad te facti totius seriem : cujus eventum atque exitum scire, si aliud quidquam, in v ii, habeo. Uide si quid est quod mihi jubeas, aut a me exspectes , -- τελεσα η θυμος ἄνωγεν

Vale. Madridio, V. Kalend. Januar. Ann. MDCCXVIII. Epistola scripta erat ad hunc diem, & sere transcripta : sed incideruntreeulae, ob quas ad te mittere illo die non licuit : & sane jam novuς an ianus incoepit; quem tibi non solum, sed & lios plures, atque auspicati fimos exopto clutissime isspiti.

395쪽

Viro optimo a ι πολυμα , άris , bene rem gerere. Mantuam Carpetanorum.

CAesar Buliso, ocellus ac deliciae nostrae, 'Aπαςεριδεεωe exemplar ad me misit, qnam ille me invito, immo reluctante, in lucem edidit. in ipso statim libelli vestibulo, cum Ajalae nomen in oculos incurrisset hono auspicio ac liquido eas nugas in lucem prodiisse, ominatus sum. Cum autem caetera percurrerem; ac in elogium illud tuum, quo ingeniolum nostrum ornare libuit, curisque laudes incidissem; conscientia nostri adeo erubui, ut animus rubore fractus ad reliqua persequenda pene obtorpuis set. Buliphones fratres in has tricas me conjecerunt. Quid ego facerem λeharissimorum mihi capitum honesto desiderio refragareri Atqui occurrebat illud ex veteri Tragoedia: Φίλω ἄtξεκ, μὴ κνατων ωον Θέλει.

Itaque me eorum ossiciis circumveniri passus sum. Asserebam equidem, habendam esse rationem aliquam aetatis ac dignitatis nostrae. quas minime decerent iocosia illa ac juvenilia. Imo etiam opinionem fortasse de me praeceptam eluderent. Pervicerunt tamen. Nec jam s tendum est enim)ejus rei valde me Poenitet: cum propterea quod tam luculento testimonio immortale hoc amicitiae nostrae monumentum ad posteros transmittatur;

tum quod videam, te quod suspicatus fueram: tesseram hospitalem nondum fregisse. Quidni ego id disputarem, post hiennale silentium ' Tu autem, suavissime Ajala, mihi iam deficienti asiperssti aquam. Igitur, quando fiamam nostram tam diligenter accurasti, nec ab ossicio diseessisti; quod unum superest , ignaviam istam excute, nosque obrue familiaribus tuis jocis, salibus, leporibus, facetiis. Α Monfalconio nostro jam biennium nullas aecepi. Videtur ille amatus contagione tui. Bellos homines ac faceto lAn nescitis Amrelas tacendo periisse ' Etsi illa Gallicae fortasse luis utetur excusiatione. Tu vero quanam 8 Vicarius enim noster diligentissime tibi reddi curavit quas novissime ad te dedi. Ad quas tu ne γεδ quidem. Spero tamen, te in posterum istam inertiam s n m fastum non audeo dicere jsunditus abjecturum, nosque apud te in aliquo loco fore. Quod ego herese commodis sortunisque omnibus praesero. Vale a minus valente Nam

396쪽

EMMANUELI MARTINO

I Psa die Divino Paraeleto saera redditae mihi sunt literae tuae, exoptatae temper, atque mihi, ita me Divinus idem Paracletus amet, peris quam jucundae; sed quae suturae essent longe jucundiores . nisi tantisper assectam valetuὸinem tuam mole ita illa fluxione rheumatis nunclavissent. At spero ja in liberatum te hujusmodi pathemate, planeque incolumem va- Iere, quantum aveo. Atque ego quidem, quantum fert stetas, satis Com. moda utor valetudine, quantum, inquam, fert aetas; quippe probe nosti, me jam plane senem, ut qui jamjam excesserim is uod bonis avibus dictum set in annum quintum supra sexagesimum; ut proinde senem me appellare cuivis liceat majorem prorsius, quod dicimus, natu, tantumque non capulare si licernium. Atque haec quidem potissimum est ratio, cur his rec lis, literisque conscri Dillandis frequentius non indulgeam, non desidia illa, atque a te plurimum decantata socordia; multoque minus oblivio tui labsit amori, imo judicio meo, irrogari hane noxam in qua me, veluti malo quodam sidere amatum putavisti, aut suspicari te coegit, neque injuria ibiennale silentium. Quid vero dicturus esses, doetissime Martine, si tibi scire contigisset per id temporis editum esse, & luci commissiim publicae opusculum illuci meum, quod ab eruditis beneque erga veritatem adsediis utraque, quod ajunt, ulva exceptum est, contra Curionis nostri opinamentum ' Hoc vero tibi per Vicarium tuum transmittendum curo, simul enixe rogans, ut postquam illud perlegeris sperleges enim, ut ego ex tua erga me benevolentia conjecto non malus stru exὶ ingenue, uti soles, se tentiam tuam mihi patefacias; quam si fautricem nactus fuero, ne quidem iaciam triobolares Aristarchos. Adjungitur etiam eidem Opustulo Curionis Epistola, qua in re sibi non satis explorata quod viri prudentis ac sapientis est non erubuit cantare palinodiam. Jam cum primum didici ex Caesare Bulisone habere se in mandatis a fratre optimo atque doctissimo, ut elegantem ALIAΣTEPΩΣlN tuam, nonnullis aliis adjectis, curaret excudere, nil gratius me. di - fidius, nil jucundius habui. Itaque lubenti prorsus animo occasionem arripui, ut tantae rei, quantumlibet mole exiguae in publicum apparandae symbolum meum utcumque conserrem: quod uberius fortassis extitisset, nisi me idem Caesar Buliso commonuisset, ut res nonnullas reticerem, de quibus ille vellet

397쪽

vellet esse opportunior atque commodior proloquutor. Sed bene est quod tu exile quantumlibet elogium verecundus acceptor probasti, atque officium erga te meum aequi bonique consuluisti. De Mont-falconici moleste sero, pene dixeram, conqueror, quod nullas ad te literas dederit. & scis, me, tuo hortatu, aut saltem beneplacito, literas ad illum misisse, qui mutuas ab illo accepturus jam spero nullas. Atque haec m lixe rerum praesentia fuerint satis. Tu, quod ad rem attinet valetudinem tuam cura

SEARCH

MENU NAVIGATION