Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Viro insegerrimo, eidemque docti O,

So P. Mantuam carpetanorum.

LIterae tuae pergratae mihi fuerunt, quibus longiores reponere visum erat. Sed temporis angustiis presib, ut id in opportuniorem occasionem differam, peto a te, modestus exactor ignoscas. Quoniam vero illud abs te mihi in literis mandatum habeo, ut scilicet exemplar aliud carminis illius seis de quo loquar, & vero , quae tua est humanitas , csuescis meas esse aliquid putare nugas in ad te quaatocyus transmittendum curem, in hoc tibi aeque gratus, ae lubens obsiequor, futurus alias tuae in me, meaque benignissimae eensuraene dicam, aci laudis e uberiorum gratiarum astor. Interim ut jam propinquantia iseruissimi Nataliis festa s pure enim hie, quam Latine dicere,quidcii malime ν tibi quam felicissime contingant Deum immortalem veneratus simul atque iterum precor. Vale. Salma tim. Postrid. Eid. Dec. MDCCuX.

UL EMMANUEL MARTINUS IOANNI INTERI AN Ο ΛΙΛLΛΕ

S. D. M auricam.

ET amor egregius in te meus , & praeclara tua mutuo in me merita, jure optimo tolemne hujusce temporis ossicium a me reposcunt. Scin qualet Deum immortalem multa venerari, ut haec sacra aeterni Serv. toris nostri laeta tibi contingant atque hilara , ut nihil tibi eveniat nisi optatisiunum. Denique lutar ςnnianisi uti Deus te sectiter superst reique. Quod omnibus votis exposco. Dummodo enim nobis suvis esse liceat, & otiolo hoe literario quali quali frui; caetera pedibus trahantur, pluma haud interest. Cura igitur utrumque:& ut prospere valeas, & lateas honeste. Hygeta atque Minerva propitiis. Haveto. Mantuae ninuae in Carpetanis, ipsis Opalibus, M. MDCCVIII. 'Diqiligod by Corale

362쪽

De Carmine ad me misso, multum te amo. Borrullio plurimam a me salutem imperti. Felix quoque Palatinus si modo isthie versatur Homini Graeco Graeca salutatio.

εων Θεολογουμέν- , Hebraicaeque Linguae professori, viro flvulari. S. D. Salmamicam.

AMabo te, mi Iane, perge hac scribendi pangendique alacritate, animumque nostrum selici ubereque illa tua vena perfunde. Α iee vero eas nugas de Orbilii serula, dc aesine , pene dixi: ineptiarum. Sia enim habeto. tanti apud me esse tua carmina, ut vel nomen nostrum in iis inseri, in loco maximi beneficii deseram. Auguror enim si quid video in non defore illis apud posteros suam dignitatem : dummodo excutias insigne illud exstribendi fastidium , in quo te esse ajunt mortalium omnium is me unum excipias Ionge ignavissimum. Quo enim illae tuaesthedulae 8 quae lituris ac maculis Vel Dionysi tyranni animum superarent, quem vocat Plutarchus βαλέον παλιμ- ν. η

Igitur non dici potest quam flagrem desiderio proximarum literarum. Quod

ad Epistolarum nostrarum editionem attinet, idipsium tu mones, quod in animo semper habui. Interstrere nempe interdum aliena nostris. Habet enim nescio quid blanditiarum ac Venultatis ea παρεμcολ- . dum varietate diistionis, perpetuus ille similis structurae ac characteris tenor abrumpitur. Quare, si me amas, non tantum a te peto fleve enim est hoc verbum sed flagito, ut institutum hoc nostrum pro viribus adiuves, operisque nutori, ornamento , dignitati, aliquo amicitiae nostrae monumento cons

Ias. Nihil est enim quod ego malim. Quod jure tamen optimo abs te postulo, quando

vitorem te mihi, amicum, amatorem puto.

uae admones de nummis adulterinis , Veriora quidem sunt etῶν ἐπὶ Σα- γρα. Nulla enim est provincia , in qua magis gratatae fuerint, eumque majore Iiterarum pernicie veteratoriae artes. In quibus eraecipue excelluit, nobilissimus ille Patavinus πα α χαρακαηe Joannes Cavinus. Sed heus tu , credin imponere nobis posse eas offucias ' Haud quidem aliter , ac sirintermisceas piperi musterdas. Sed nolo tibi amplius obstrepere , Musam que

363쪽

que tuam sui veteres loquebantur acerare. Itaque modum faciam, antequam mihi illud Alexidis impingas:

VIII. FR. IOANNES IN TER I AN DE A Y ALAEMMANUELI MARTINO μν,

De no Alanosi , Viro ornati ο eidem με doctissimo

S. P. Mantuam carpetanoruminandoquidem a me multum, diuque literas Latinas emagitas; imo

vero, quod meae erga te observantiae verbum magis congruit, j

. bes, atque imperas; en illas. Sed cave, obsecro , ne futilia, &levidensia haec cum tuis solidis iisque excultissimis, atque elaboratissmis operibus conseras. Quamquam enim non admodum acuta mentis acie, subrustoque judicio opus sit, ad utraque discernenda, aera scilicet a lupinis, sive ut tuo sestivissimo verbo utar, piper a musterdis ; tamen hoc ipsum mihi, vel timorem ingerit, vel pudorem auget, quod nempe ea ad te transmittere ausim, quae non tantum politissimae limae tuae censurain non

subeant, sed ne conspectum quidem serant. At in iis serio dijudicandis, atque ad amussim tuam oppido rectissimam exigendis, ubi pleraque omenderis a prisca illa di stionis elegantia, ac serinonis euritate longius abeuntia; memineris, Vir admirande, nos eos esse, qui primum tricis, & am umentationibus, quandoque etiam & cavillationibus philosophicis, ataue heologicis excutiendis aetatem contrivimus; eos deinde , quibus his demum in partibus , atque hoc saeculo nasci contigit, queis Gothissare, &tertio quoque , quod aiunt, Verbo rusticum quid , atque allium , & stivam olens oggannire jam dudum in deliciis est: non eos autem, quales tu, & , si qui sunt, similes tui, quos fortasse διὰ τὴν παλινωνε-i redivivos Hortensios, ac Cicerones nomino. Sed de his alias: nolo enim demissioris quam par sit, atque abjectioris animi squod pessimum Tom. I. H h me

364쪽

me judice jactantiae genus est ostentator videri; quippe qili probe norim,

teneamque illud : μ τραν δι' ἐπὶ πασιν at wον. Age vero, mi Emmanuel,& quoniam editionem doetissimarum epistolarum, quam primum prodituram spondes, ut hanc Spartam pro Viribus exornes , & ex speetatam editionem urgeas, multis te incis precibus hortationibusque exoratum volo: non deerunt certe Versiculi mei, non tam tibi commendationem , quam sibimet, quod tam spectabili loco legantur, famam , 3c posteritatem alla turi. Sed quoniam huc sensim devenimus, id te latere nolui , quod sic, licet eum ad me per virum eximiae dignitatis, atque a uictoritatis transmisse nupercule sui sient carmina quaedam, Hispani nominis existimationi censui s dilee interim hine , quo loco sint res nostrae in quoquo modo consuli posse, si quaedam alia veluti τὸ - ί eo statim reponerem. Quo minus autem eaocm tibi transinittenda curarem, dubitavi nihil; siquidem tibi fiat sicio fore placitura: tibi, inquam, qui non quidem meis versiculis, sed magicis nescio, quibus atque Thessalicis carminibus incantatus, qualiacumque nostra non vehementer probare nequis. Habes jam a me epiastolam, non admodum excultam, sed ut tute vides, statis longam : & quia dem plura tacui: quod enim me appellas, mortalium omnium si te unum excipiam ignavissimum; habebam, ne dubita, quid regererem. Sed praetereo etiam haec, ut quae hoc maxime tempore homini Theologo, etsi nullius nominis, minus congruant. contentus illa tantum reponere quae viro magno elegantissime rescripsit is qui κδ νεοχε, Theologus audit : M

lius noster valetudine fruitur , ejusque fraterculus Vinccntrus , tametsi honestissime, atque incorruptissime Vivens Graecatur strenue ; imo si diei scet pergraecatur : utriusque autem fratrem Joannem Baptistam I. C. quoeum isthie amicitiam inii gratissimam, per literas quod Brtassis omittere non debui salutare practerii: tu mini ab eo noxae hujus veniam a in preeare , & ut plurimum salveat jubeto. Ioachimum Rutem Ciceroni num nostrum cur memorem P Scit ille profecto quam ejus amicitia, &consuetudine nil jucundius, nil sanctius habeam. Vale, aut si Graece ma vis , homo Graecissimus Φερωσο , & nos , quod facis , indesinenter ama.

Salmantica, XVI. Kalendas Majas, MDCCX. IX. FR.

365쪽

IX FE. IOANNES INTERI AN DE AYALAEMMANUELI MARTINO suo,

Decano Alanens, viro omnatissimo, atque docti mo, S. P.

Mantuam carpetanorum.

MΕnsis. ut puto, unus atque alter integer est exaruis, ex quo tibi a me literae Latinae sunt redditae : Latinae , inquam , si tamen Latin e dicendae sint eae, a quibus immane quam abut decor ille Latin, talis, qui tibi, vel nolenti, vel aliud quippiain cogitanti sponte se offert, nobis ne conantibus quidem obtingit. Sea de his alias. Interim hoc queror, & de hoc tecum amicissime expostulo , quod scilicet tam diu tibi exspectationem meam ludificare , atque si ustrari libuit : & cum ego propediem sperarem futurum, ut a te haberem epistolam sat bene longam, tu tamen otione deditus, an negotio, non satis icio, tot jam elapsis dieculis rescripsisti nihil. At tu, inquis, mi Iane, rerum ac rationum mearum, immo casuum quibuscum jactari & conflictari coactus sum , videris esse nescius , qui me nugas non ggere quiriteris , & leviora ista a me tali in tempore magnopere requiras. Non sum equidem, mi Emmanuel , non sum; sed quoniam horum omnium quaecumque tandem illa sunt, unicum levamen , & perfugium doctrina , & eruditio est , verum enim si quidquam aliud est , quod scilicet Ψυχῆς νοσst σης ἔισὶν tartol λογοι putaram sore ut his indulgens, & te quoad posscs, tui'ultibus subducens, vel aliquid commentando , vel ad amicos scribendo levarere. Urgebis porro , si me audies , doctissimarum epistolarum editionem, qua certe Hisipani nominis existimationi, si quid auguror, consuletur: ac propterea ego, qui hanc quibusque possim modis, ac conaminibus prom vere , supra quam dici potest in votis habeo ; ut nihil de ista intentione remittas, & institutum iter quam primum absolvas , suasor tibi, atque hortator perpetuus ero. Ne quid vero, quod ad rem attinet, a nobis os-ficii desideres, en hendecasyllabos ad te mitto, qui editioni praefigantur, non tam ingenium cruditionemve , quam ameetiim animum , immo jud, cium erga te meum sincere & candide testaturos. Qui si minus gravi, tali, atque eruditioni tuae probentur, quod in primis ego vereri possum, qui probe norim, - - a am

366쪽

EMMANUELIS MARTINI

. ,- uam sit mihi curta supellex;

tuum erit, aut eos plurima castigatione emaculare , aut quod promptius est, ineditos, & carie obsitos tineis , atque blattis edendos relinquere. Nos, quod scire fortasse velis, & satis commoda valetudine utimur, &literis, quoad possumus, vacamus : tu , ut eodem beneficio fruare majorem in modum exopto : vellem quippe , si tamen per rationes & fori nas tuas liceret, te ab istis turbis, ab istisque negotiis longiusicule semotum in tuto aliquo, honestoque, ac dignitati tuae congruo secessu res tuas, hoc

est, literas, ac doctrinam agere, tibique uni, immo nobis, orbique literario Vivere, ac Philosophiae. Alioquin quis homini literato laborum se pust Quis studiorum fructust Sed de his etiam hactenus ; nolo enim homo, qui sim e rosessione Theologus, & quod fateri libet, addictus choro, quod proverbio tamen effertur , tax ἰή χο ιδ ι. Tu si quid a nobis officii, si quid obsequii exspectas, me certiorem facito : experieris me tibi neque obsequio , neque officio unquam defuturum. Vale. Salmantica, IU. Eid. Maj. MDCCX. In doctissimarum atque elegantis arum

V. CL. EMMANUELIS MARTINI

Epistolarum Volumen. DDM Casalides, parens Apollo,

Suadelae Charitis renor venuste, Heros Celtiber, ipse qui revinctos Disertis populos trahis catenis , Facundis e Mercuri, beatis Et δε quid superis nitens in ausis Aures cantibus ad eis Deorum; Huc, huc, vos precor, hae adesse euncti: M us, credite, majus, ta beatis Forsan quod superis probesur aulis, Ut magis placitum, magis venustam Vestris vocibus audietis. His es, i squam notus nimis ipse, quamque vobis Mellito eloquio satis propinquus f iMARTINUS Turiae decor leporque, . Gentis gloria nee secunda Derae:

367쪽

istinctus salibus facetiisque, Graece tam bene dicit S Latine;

ure ut his merito putetur unuI, Aut eae cecropio satas piarente, Aut per tempora Caesaris regati, Urbis libera cum foret potestas, In Orbis domina creasus Urbe. En ut proUocat eminus remotos Gratis Hercule literis amicos

cultis pariter, laboriosi , Urbanis quoque, candidis, facetis, Doctis, dulcibus. Eruditiarer Aras Di superi fiamque vestrami Roma non Cicero dedit, nee i Seripsit isticus eruditiores.

Nam multos ego non moror recentes,

uos ets nimium putem disertos, Iam, me Iudice, longius reliquit me judicium nimis fefeltit.

Posse, 'quam celeres equum columbae, uam milvos aquilae, ferasque miret, uam cursu ante alios per arva primi Communes homines eum Istantes. Ergo eaminibus potens Apollo, Et tu stelliferae minister aulae, Interpres Superum, quid inlideris Doctas divitias foete terris, MARTINUMque diu precamur omnerVestra munere sospitem fovete.

Namque S conciliis sedebit Olim Vesris forsitan , ω l magis benigni Si quas terrigenis dabunt honestis Conferipturus Epistolas Deorum , Digras quae superis cadant ab astris.

368쪽

X. EMMANUEL MARTINUS JANO INTERIANO Α Y AL ΑΕ,

Uasi vero non ad aures tuas pervenerit infortunium nostrum d mesticum, ita mecum tricaris , quod a me nihil ante duos menses literarum. Adeone me levi molestia aspersum putas , acerbissimo ae dirissimo hoe casu, ut crimini ducas intermina interim a me literarum ossicia, jocosque spene dixeram nugas explosiost Iacebat clarissima domus in maximo luctu ac moerore, lurido siqualore miserabilis , atque ultra su-nus ipsu in atrata. Ergone ludendum mihi uni erat in hac rutuba, nec dolendum dolorem meum' Ad haec volvebam animo', quam in lubrico positae sint & spes hominum & sortunae, earum vicissitudinem, iniquitatem temporum, insanam nocendi libidinem , subrostrariorum hominum in ho- iam atque honestos grassandi licentiam. Pungebat me denique cogitatio vitae innocentissime a me adtae. Quam ego integritatem atque innocentiam omnium flagitiorum instar ducebam; quando non tam in ea adversus maleficos praesidium , quam aptissima hoc tempore maleficiorum illecebra Sed de his, nimis fortasse quam pro conditione temporum. De editione epistolarum dabitur fortassis opera quam primum optatissima Irena nobis anulserit. Nisi obstat cunetatio mea. Pracstat enim sero in lucem emergere, quam nunquam. Nosti illud: ἡ κυων ἀπευδουσα - --. Uereor praeterea, ne post tam longam exspectationem nobis occinant anapaesticum illum: Canis ορας, τοδ' ἔτατω μῖν.

Quod si quid in iis Latini candoris ac venustatis, ut tibi videtur; quid id

tandem ad hirta & intonsa Hi sipanorum studia, eorumque mucidas qua stiones atque σακ Quibus una literarum via : quae ducit προ e ea αλοι- Ψαρ Nonne igitur pro quantula illa cumque gloria, sama , existimatione, summum dedecus reseram, cum maxima ignominia conjunctum atque ludibrio 8 Et squod soricibus accidere seletὶ meo ipsius indicio peribo ' Quod

extremae prosectio esset amentiae. Mitto Graecorum characterum in Piam, caeterorumque καRωπιπματων, uuibus prorsus destituuntur strigos.

369쪽

nostratium τοπογεα tria. Haerendum ergo, donec meliora succurrant,

augurali illi formulae: Non addicunt ames Quod Hendecasvllabos ad me miseris , id mihi pol , ne mentiar , jocundisiimum fuit. Quidni, cum

omnes lepores, omnes Veneres , omnes denique Romani sermonis sacetias, in eos confluxisse vidcam' Id nimirum est quod tam impotenter tantoque opere deperibam : insigne illud judicii tui testimonium , quod in tui inter nos amoris ac benevolentiae nobis esset pignori , posteris autem monumento. Auguror enim si modo literis suus constabit honos memoriam nominis tui sore sempiternam, nec ullis unquam aevi injuriis interituram. Quis enim majora secum adtulit ornamenta demulcendae ac demerendae posteritati. Quicquid reconditioris lupellectilis Musiarum habent cimelia, quicquid & Θειοτ& humanioribus consignatum est literis, quicquid celat abstrusae eruditionis atque elegantiae η μία. ncta ieeum adfers, felici quadam ingenii dexteritate, rerum copia, orationis venustate. Sed Volo consulere modestiae ac pudori tuo : ne dum amore provehor , ac meritis laudibus indulgeo , molestiam tibi afferam, rubore inque suffundam. De secessu nostro literario, recte quidem mones, & pro dignitate, simul atque per rationes ac sertunas licebit , valebunt otiosia haec negotia, atquc aulicae nugae: vosque amplectar sanctissima Quietis ae Solitudinis simul aera. Quae si mihi ἀνούν. unum illud votum deseram ad

aras:

Habes, mi Iane, t quod te iam olim exspectasse scribis in Epistolam sat bene longam. Quid Z Videorne tibi satis esse garrulust Volui nempe cumulatiore mensura acceptum reddere. Si modum praetergressus sum, hostorio cumulum dirue. Neque enim honesium mihi visum est , reperiri aliquem me verbosiorem. Cura ut valeas. & , si aliquis usus, opera mea utere, abutere. Mantuae novae in Carpetanis, VIII. Kal. Quin

370쪽

148 EMMANUELIS MARTINI

.XI. FR. IOANNES INTERI AN DE AYALAEMMANUELI MARTINO sis,

Viro ornatismo, atque doctismo,

S. P.

Mantuam Carpetanorum.

CV m non iam tantum dies plusculi, sed squod fateri piget, ac pudet

multi etiam menses, annique aliquot abierint, quibus nullae Prorsus vel tuae mihi , vel tibi meae literae sint redditae , scin , mi Emmanuel, quid dieculis hisice intra. me tacitus cogitarim i Scilicet aut nos pro sus incognitos nunquam omnino invicem, vel absentes per literas, vel verbis humanissimis coram praesentes salut alse , aut postmodum intestino aliquo avertant vero id omen Superi, malorumque Hercules depulsior in vereati, & plus quam Vatiniano odio vixisse disiunctos; aut denique alterum ab altero quam longissime positum tam inter se dissitos incoluisse te rarum angulos , quantum orae Magellanici freti distant ab Istandia , veterum, si placet, Thule, sive etiam ab aliis telluris finibus , si qui rem tiores lunt, magisque subjecti Scythico cardini,

Tardas ubi lentas Parrhasis ursa rotas. Horum vero cum nihil sit; qui fieri queat , mi Emmanuel, ut ego quite, nam libere dicam, impense colo , qui genium tuum , mentem, doctrinam, ac vix verbis ullis effabilem α, istam effuse diligo; imos nam lubet dicere) effictim de pereo; desiderium meum diutius tolerem, quin abrupto importuno silentio, quoquo modo expleam , aut fallam p tius aviditatem tecum altem per literra colloquendi 8Quare age, Uir doctissime, per ego te omnes superos precor, hortor, obtestor , excute veternum tuum , abjice desidiam . & me humanissimis , iisdemque lectissimis tuis literis bea. Non ulla mihi dies gratior affulget, non ulla fortunatior, quam ea, qua ad manus meas illae pervenerint, non semel aut iterum, sed decies, aut centies forsitan lectitandae. Ita quippe me assicit stili tui urbanus lem & concinna graUitas , & decora maiestas, ut literas saepissime tuas suspiciam non tanquam ab homine dictatas, sed veluti delatas, aut propemodum delapsis a numine. Adblandiri me existimas atque Ulysiis in morem meo τ- ωσὶν ἐπαλι εισρ Apage : ita sentio,

SEARCH

MENU NAVIGATION