장음표시 사용
41쪽
Latina Interpretatio . Lilius Gregorius Gyraldus 60 Extat apud Theocritum Pa os Hispulia mρro earminum artificio confecta , O aenigmati Pe' e par . Exposita est ab Iohanne Pedia mo Cattuli. lace; quam etiam in latinum convertit non infeliciter amicus meus Antonius Thylesius . Fortunius Licetus e) : Verasionem etenim Antonii Thylesii, quam non infelicem lauia dat Gyraldus , oidere mihi non licuit.
Pompeii Columnae Nemus carmine celebratum d) .
EPISTOLARUM LIB. II. Quadrimanus f : Antonio
ratium, Virgilium, iuvenalem, M.Tullii Philippicas, & Suetonii Vitas. Idem Quadrimanus 29: Ma alatine breui vo- si ioni, eh'egii fa Dpra ora-rro, Vergilio. Giooenale, e fo-pra Ie Hlippiehe di M. Tullio, e le XII. Vite di Metonio .
42쪽
44쪽
REG. INSCRIPTION. POLITIORUMQ. LITTERARUM PARISIENSI ACADEMIAE A SECRETIS
liqvhustulum Tuum, pretio quam mole maius
gratissimo animi sensu , accepit nostra Litterarum Academia, Vir eruditissime; ac plurimum Tibi debere se profitetur , quod elegantem illum , Italicae segetis quasi manipulum, ad ipsam miseris. Neque enim , ut fere nunc apud ceteras Europae gentes , peregrinae apud nos habentur Alusae Latiares ; quas colimus, quas, ut & Graecas, omni studio amplectimur ; ac de nobis optime mereri eum arbitramur qui litteras illas prope iam sene entes, a situ& incultu vindicat; redditque suam ipsis, quae perpetua esse debuerat , iuventutem . Id quidem Tu selicissime facis , Daniel eleganti Time ; qui Thyle- sum quantivis pretii poetam, typis honestissime excusum , pcne ni, Inseri excitasti. Agit igitur gratias Tibi maximas Academia; Tibique faustos ae prosperos dies , 8c indefessum in eiusmodi studiis
animum apprecatur. Meo vero nomine grates etiam habeo amplissimas , quod me tam egregio munere Ornatum Vin
45쪽
volueris; mihique suavisamam paraveris delectati nem, quam ex scriptis Tuis, & ex Τui poetae Carminibus percepi. Nam M Thylesii Vita sie a Te
exarata est , tam puro , tam nitido sermone ; ut eam summa cum Voluptate iterum ac saepius perlegerim ; & Thylesii varia opuscula sic imbuta sunt melle ac succo Musarum ; ut nihil tersius , nihil venustius fieri possit. Miror hunc tam familiarem
Latiaribus Camoenis cum Sanna Zaro Vestro , qui ipsius aequalis fuit, nulla consuetudine coniunctum fuisse; cum M sub eodem coelo, & iisdem in studiis viverent : neque enim in Thylesi Vita ullam Sannazari mentionem fecisti. Me vero , Vir optime& eruditissime , Tibi addictissimum scias ; neque
quidquam a me Tibi unquam aut studii , aut o sequii defuturum. Datum Lutetiae Parisiorum die a 3. Maii anno Domini II 63. P. S. Serius quidem ad Te rescribo ; sed citius ex ultima India elephas ad me pervenisset, quam libellus Tuus perlatus est. Cum enim eum Tu primo huius anni die felicibus sana auspiciis a Te dimiseris; nescio quo casu factum est, ut mense demum Maio perveniret. Mihi quidem maeus est a D. de Ia Mure Regis Galliarum apud Summum Pontificem Inter-
nuncio , qui me pro sua humanitate uibantisima
epistola honestavit data die 9. Μartii. Vale. Mihi adeo in mora fuit Academiae nostrae consuetudo , quae non prius gratias agere solet; quam opus ad se missum perlegendum curaverit; ec cuius pretii sit cognoverit.
46쪽
IN PATA UINA ACADEMIA PROFESSORIS EMERITI
I Hylesii Opera a Te collecta & ornata his ipsis
diebus accepi , Tuamque elegantissimam epistolamanno praeterito exeunte ad me missam . Proinde noli mirari, si tardius aequo grates ago. Script rem hunc tum soluta , tum ligata oratione praestantem iamdiu magni facio; sed multo pluris benevolentiam erga me Tuam ; quam omni ossiciorum genere mereri tota Vita studebo . vide quam parum Tibi pollicear octuaginta annorum homo lSi quid tamen, dum in vivis sum, tua caussa potero; libenter faciam ne beneficia Tua male Patavii collocata iudices. Satis ex hoc primo specimine, ingenii Tui vires novi ; Sc quos progressus in re litteraria facturus sis, iam nunc perspicio ; patriae que Tuae gratulor. Strenuum profecto habes Tuae laudis socium Vincentium Arianum; ne quid Tibi ad virtutis aemulationem desit. Vale, Arianumque ipsum meo nomine salvere iube .
47쪽
IN REGIO NEAPOLIT. EPHEBEO HUMANIORVM LITTERARUM PROFESSORII
F N tandem divino prorsus consilio factum est,
ut, quae invidum sane, rerumque omnium edax tempus tamdiu hominum genus celaverat , densisque tenebris circumsepta, tantum non absumserat, hoe fortunatissimo saeculo ab interitu vindicata, publicam in lucem prodirent . Ad CC. annos Mamplius, clarissimi Antonii Telesii quantivis pretii opera delituerant , situq ne pene corrupta marcuerant; &, quod caput est, nulla affulgebat specula fore, ut e tenebris emergerent, squaloreque deterso, hominum conspectu in lucemque intuerentur. Quod desperatum profecto , atque conclamatum opus videbatur; illud , Te uno , quali quantoque iuvenet accurate dc expeditum est celerrime, atque
ad exitum perductum quam felicissime . Ipse enim nulli pepercisti labori, nullas non exhausisti dissi
48쪽
cultates , nihilque tandem intentatum reliquisti , quo omnia penitus laudati auctoris opera undique diligenter conquisita corraderes, inque unum coacta volumen promulgares. Quantum Vero operae pretium feceris , quamque fructuose operam collocaveris tuam , is haud dubie intelliget , qui vel desunctorie tanti viri tamque praeclare de litteraria epublica meriti divinas elucubrationes percurrerit . Tot quidem tantisque abundant ingenitis bonis, iisque in oculos nulli non incurrentibus ; ut quid prius mirere , quid ve posterius , ambigas Oporteat . Tanta enim se prodit elegantia , puritas , nitor,
tentaeque enitent Veneres , ubi prosa utitur oratio
ne; ut nihil cultius, nihilque ornatius optari posse videatur . Quod si ad ea , quae metro adstricta scripsit, oculos animumque converteris; mirum pro secto erit si tibi constiteris . Iam ad ea te derepente tempora , nescio quanam occulta vi impetuque pertractum , ac sensim sine sensu translatum intelliges , quae Andinum vatem , Venusinumque alumnum tulerunt. Absit vero , ut isthaec inter paradoxa amandentur : siquidem Antonii Telesii elegantissima iuxta atque purissima Poematia ita
Achillis Statii , ac postea Iosephi Scaligeri , proli
quam emunctae naris viros , quamque sagaces i , oculos praestrinxerunt ; ut illa tanquam diu , seu temporum iniuria, s ve hominum inertia atque incuria tenebris consepulta , demumque eruta , atque vitalis lucis usura iterum donara , iure postliminii Cassio Parmensi vindicaverint. Neque Gia λιμα τῆτο
49쪽
rius Quadrimanus , qui Achilli Statio imposuerat,
sive dedita opera , sive imprudens in quadam epistola ad Franciscum Baronem , qui tum in phil logicis facile primas ferebat , quae inferne posuimus sa), scripsisset. At enim cui hoc acceptum reserendum est 3 Incomparabili prosecto tuae industriae atque ἀκαμάτω άρχαιολογίας studio , quod
paene una cum ipso lacte hausisse videris. Iam vero, ut omnia omnibus numeris absolveres, operique feliciter incoepto , atque ad umbilicum laudabiliter perducto coronidem imponeres, quae ceteri sparsim pro re nata atque aliud agendo, de Antonio Telesio litteris consignata reliquerunt, ea Tu, tanquam Absyrti disiecta membra naviter colligens, ita affabre compegisti, ut uno prorsus tenore continentique serie , atque ab uno eodemque auctore prosecta &exarata esse videantur. Proh quale, & quam Ve satile ingenium t Ecquid enim , amabo , est tam retrusum, quod non luce meridiana clarius reddis quid tam a vulgari cognitione remotum, quod non ita facile assequeris , tanquam si de trivio, nulloque labore peteretur Z Postremo , ne longus sim , omnibus his unum tantummodo addam, quod nemo ni fallor negaverit , nimirum Te ita purum putumque aureorum Scriptorum dicendi genus probe callere ; ut nativo puritatis candore atque ele
Aura V. S. con questa un altro
con diligenaa , che ii qiudi chera tale, quale E itato giudicato da sit alui.
50쪽
gantia quaecunque publici iuris secisti, se comm en-
dare videantur. Haec me, neque assentandi cupiditate, neque veritatis insuscandae gratia scripsisse; sed tantum ut quae sentiebam ingenue aperirem ;neminem omnino sore confido, qui inficias sit it rus . Iampridem animis omnium , quibus cor sapit ac palatum, ista insedit opinio , Te supra tenerae aetatis vires, ea istud aetatulae edidisse ingenii experimenta , quae non nisi a consummatae litteraturae viro, eoque subacti ingenii expectari posse videbantur . Qua de re Te etiam atque etiam oro obtein storque, ut haec qualia ea cunque sunt, aequi bonique consulas; Tibique persuadeas me Τibi Tuaeque famae tantum esse ψddictum , quam qui maxime : quod si feceris , uti non despero Te facturum , me Τibi beneficii memoria devincies sempiterna. Marchionem Salvatorem Spiriteum , Virum omnigena, qua ad miraculum usque excolitur eruis ditione , liuiusce saeculi lumen ac ornamentum , cuius quotidiana consuetudine tantum debes , ut ,
quidquid es , Te illius ope assecutum non iniuria prae te seras , a me si plurimum salvere iusseris per mihi gratum facies. Vale.