Bernardini Gomesii Miedis ... Commentariorum de sale libri quattuor. Ad Philippum 2. Hispaniarum, atque Indiarum regem catholicum

발행: 1572년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

de Sale liber tertius. IU

sent. Demum grauius atque sapientius alij philosophicos omnino scr-

mones, quod hi veri sint mente moderatores, inter pocula Sc epulas interponendos esse praecipiunt. Illis ergo, qui aut perpetuum in mensa silentium, non in altiorem mentis contemplationem, sed in Epicurea gustus voluptatem consumunt aut ob ebrietatem nimia dicacitate couiuas obtundunt, cum mensa praesepia commutanda sunt, atque inter loquaces picas habenda consuetudo: quoniam aut pecudu more proni in epulas silent,ut pascantur melius: aut bibunt subinde meracius, ut

nunquam sileant. Quamobrem postremis quidem in mensa concedendus erit locus, atque in uniuersum philosophicis sermonibus prin- Acipatus deserendus. Namque hi cum latius fusiusquepateant, ac sese

in omnium rerum tractationes dissundant,non solum cum altioribus,

sed cum humanioribus si e Musis ad accumbendum descendunt: ut non minus iucundos, faciles,ac persalsos, quam & sobrios,& moderatos atque tempestiuos nos esse edoceant. Neq; enim tam quicquam inmensa est philosophicum, quam opportunum aptumque esse. Idque tum melius, cum neque alienis, neque inopportunis, sed proprijs, atq; congruentibus cum mensa sermonibus agi solet. Quamquam inter hos equidem, seorsum reponendi sunt sermo. Bnes,ut vocant mere philosophicos sublimes scilicet, ac recciditi. quod hi tametsi alijs dignitate, atque maiestate praestent, quia tamen quandoque grauius atque seuerius, Stoicorum more, proferuntur, ac neq; omnibus, neque omni loco ac tempori congruunt, is neque mensae

conueniunt. Nam quamuis doceant, atque etiam moueant cum tame

abstrusi sint, neque omnes ex aequo delectent, non minus in mensa haberi solent obsoleti Mnsuaues quam fieret prorsus insuauilsimus,quisquis tenerrimas alioqui carnes, insulsas apponeret. Ac neque iccirco quidem Philosophiae, cui satis esset docere, quicquam a nobis detra- Cctum, aut imminutum videri debet; cum etiam philosopho, cui prae--m comes fuerit eloquentia, ea summa vis insit in dicendo, ut quosuis quatumuis longe petitos sermonesfacile iam ipse positi cuiuis mensae proposito, atque instituto accommodare. Veruntamen cum philosophicae eiuscemodi mensae, quae vel Socraticis, vel Platonicis , vel Xenophouteis Salibus ac sermonibus condiantur,rari sint,neque passim

172쪽

Coin mentariorum

contingant: ideo tales adhibendos esse putamus, qui tum omnibus communes, faciles, pacifici, honesti, varis, de familiai es sint, tum faceti

simul, atque geniales quod est mensae propositum apponantur: ut

quemadmodum sub dulcissimo capellarum lacte occulti quidcm Salis, quem illae linxerunt sapor refertur: ita sub ea familiaritate, ac festi uitate iermonis, nonnihil philosophici Salis ad gustandum exhibea tur. In quibus tanta tum loci, tum temporis, atque personarum ratio haberi debet; ut magnopere cauendum sit, ne in nimis acres, siue austeros ,aut rursum in praedulces, seu persubtiles, sed potius in mediocres quodam venustatis Sale perfusos incidamus. Ea quippe inter alios acrimonia, dc acerbitate redundant,vel nimium lugubres, vel conten tiosi mensae interuenientes; ut appositi quidem in bilem s pe prouocaiare soleant. Nam Tragica atque cruenta exempla inter combibendum adducta, vinum ut dici solet prope vertunt in sanguinem: cum de Aa feraciores illa animos, dc ad vindictam propensiores reddant, Jc a deabita mensae hilaritate ac iucunditate distrahant. Cuiusmodi etiam sunt concertatoria quaestiones inmensa ventilatae, inter eo&maxime, qui cum riuales sint, de iis, quae communia tuae arti, dc osscio sunt, dispu tant. Fit enim saepissime. maxime incalescente mero ,viij protinus no ramodo in contentionem, sed in foedissimas quandoque Tragoedias abeant, quibus discumbentium animos vehementer ossiendant. Quo magis prudentis est mense prsposati huiusmodi riuales,non prope sed cum interuallo collocare: ne si de comuni, ut diximus, instituto ipsos inter se agere contingat, improba tunc aemulatio in contentionem, loci autem propinquitas in pugnam eos, atque in pugnos adigat. Vnde non modo pertristes, dc concertatorij, verum dc nimis subtiles, atque ex ipsis philosophiae apicibus curiosius deprompti sermones, non mia cnus conuiuas infatuant, quam nimium dulce vinum aliquando gustu propterea quod illi saepius altius auolent, quam ut a conuiuis percipi possint: qui cum illiterati quandoque sint, ac nihilominus aures, atque mentes ad illorum intelligentiam sermonum vehementius intendant; tamen intentionis fructu carentes, quasi operam subinde luserint,im dignantur grauissime, atque ineptiae demum sermocinantes incusant. Quin depraedulces auribus, ut assentatorij, Sescurriles, amensa sunt prorsus

173쪽

de Sale liber tertius. IS

prorsus reijciendE cum hi licet aures demulceant,atque voluptate antimos titillent; occulto tamen prauae intentionis absynthio amarescunt,& generosos saepe animos falsa quadam animi persuasione inurunti Horum igitur sermonum loco oportet hilares, & iucundos apponere, qui mediocres, atque inaflictati sint; & lenes atque urbani appa .reant; quique licet subtiles,& perarguti, elocutione tamen fant omnibus fac les ac perspicui. Et qui varietate delectent,& actionis venusta e decorentur, oc admistam cum admiratione de risu admirabilitatem quadam eraseserant; tum & persalso aliquo, ac iocoso scommate,siue amisH-hniantur e quibus moderatus risus simul cum admiratione eL Actuat. Hac quippe duo non minus corpori ad optimam habitudinem, quam animo ad iucunditatem conducunt. Nam risu quide, inter epulas, & dilatatur cor, & partes per quas ille erumpit purgantur; dc reliqua risui subseruientia instrumenta quae mox enumerabimus ad unuuersi corporis salubritatem exercentur: ac neque impedimento sunt, quominus stomachus cum cibum excipiat melius, tum suum ipse incoxoquendo Oisciumcum risu faciat expeditius. Quin etiam ex admiratione.dum epulatur,non tum accreicit animo iucunditas, verum masna quidem ex parte e corpore vitatur ingluuies. Summa namque vo Bluptate afficitur mens, dum ea quae audit admiratur, atque earu rerum velaouitate, vel magnitudine, vel varietate capitur, qua philosophi. cis narrationibus explanatur. Vndenon modo gustatu, appetitumq; a voracitate potest admiratio reprimere; verum reliquos item sensus quasi atonitos, de stupefactos ad se etiam abducere. Quandoquidem ipsemet interualla, de spatia temporis,ouae in mensa,aut ridentibus nobis, aut admirantibus, aut colloquentibus, aut auscultantibus, inter os& offam intercedunt, non solum cohibent inpluuiem , atq; cibos melius confectos dimittunt; sed praecellentibus etiam animi asionibus lo c

cum inter corporeas concedunt. no i .

Ad haec ne omnes quidem sermones, qui secundae mensa conue niunt, primae quadrare possunt. Id quippe lacris sermonibus solummodo datum est quibus ex religione mensa non solum est inchoanda , verum & continuanda quidem, & cum summa gratiarum actioneia Dei laudes concludenda. Sed intermissis sacrique quibus posteanti latius

174쪽

1s6 Commentariorum

latius post hos quinam sint mensa magis proprii, & peculiares a nobis est inquirendum. Eos autem sermones menta proprios esse, atque huic nunquam non conuenire intelligimur, qui tum prima dc secumda mensa, ab ovo usque ad mala, illi congruunt; tum semper,atque ob oculos sui materiem, siue dicendi occasionem in mensa prabent. Et qui neque occasione, aut oportunitate temporis, neque loci, aut personarum circunspectione; neque nimia conceptorum verboru insinu tione indigent, ut tempestiui fiant, neue inter dicendum distentanei, aut subinfulsi appareant. Qui sane locus neque historicis enarrationiabus, quantumuis iucundis,& perappositis, inter epulas est conceden dus . Cum enim illae neque semper, neque uniuersae mensis conueniat, minime sunt inter sermones huic proprios reserenda. Qujs enim prum amensa,hianteq; pr fame stomacho,heroica magnorum virorum facta dictaue maxima enarrare, eaque,vel indicto silentio,vehemeniater extollere inisi quamineptissime incepteti quis rursum non se habuearit appositissime, si statim inter discumbendum, conspectis dapibus, sum mam de alimentorum facultatibus mentionem fecerit8Iamque ut ordine fuerint unaquaq; ad mensam apposita, ita de singulorum tum temperatione, atque nutriendi vi, tum de optima eorunde condien di ratione, quam quisque vel experimento, vel arte didicerit,prol quatur3 Et qui in primis philosophice admiretur, inter tam multa anumantia, quae mensae, atque humano victui consentanea fiunt, ita mirabiliter alia ab alijs esse natura, oc ingenio distincta; siue quae terram in 'colunt, ut Sus ,Vitulus, atque Veruea: siue aquatilia, ut Muli, Lamia petrae, de Salmones: sue volatilia, ut Capus, Perdia,& Atagen alias permulta eiusmodi inuenta animalia . quod haec uidem cum alijs sui generis comparata, longe stupidiora fiant, nulloque praecellenti nat

rae instinctu polleant, sed adluauissimam mortalium escam tantummodo nata esse videantur. Contra vem, quae ingenio, atque excellenati aliqua naturae dote praestant,ut aspectu, dc rapacitate, Aquilae M AGcipitres ; ut sensu, ac docilitate Canes, & Elephanti; ut versutia, atque praesagijs Polypi, & Delphini pisces: haec inquam , horridas, atqueluridas carn es habeant, ab eisque ut fatuis, aut insuauibus humanus gistus omnino abhorreatila, quod Antropophago in Mezicana priuincia

175쪽

uincia ad Occidentem plagam, in esu humanarum carnium perear gie discrevisse comperimus qui Hispanorii, ut ingeniosiorum cInes

aliis tuae gentis inuenientes inluauiores,eas deinde intactas reliqueriit.

Ergone pulcherrimas horum inter se discriminum caussas quisqualua mensa indignas faciet ad philosophandum Acnd potius philosophicis quasi calicibus expressas illas conuiuis suis pro mulso dabit sua uissimo ad regustandumὶ Quod si icet,animalia ingeniosiora, cumlint quidem calida,& sicca,ac proinde,redundante bili,leuia haec ideo carnibus magis aridis,atq; rariori c6textura praeditis constent; quae vero obtusiora, haec humido calorem temperate, plenioris, atque sua- δε uioris siucci fiant. Quemadmodum hoc ipsum etiam, fama est,mulieribus contingere. Nam quae pulchriori forma,corpore videlicet copa- iore, atque succo pleniore sunt, has, ut plurimum, crassae Mineruae Lacra facere: graciles vero ac deformes,ingenio,& venustate sermonis

praestare videmus. In stuper ad cohonestandam sermone messiam, quid eadem ipsa philosophica indagatione dignius, quam reliquorum etiaanimalium ad escam praeparatorti temperameta inter gustandum disquirere)Vtpote, quae humidiorissolidiorisve alimenti sint; quae melio ris, aut deterioris succi fiant; quae item magis, vel minus nutriant, tem- Bperata ne illa sint, an exuperatione morbos inducant. Num praeterea uniusmodi, suique similis ubique terrarum sit ipsa eorundem vis,& natura; vel potius pro soli, coeliq; qualitate uni loci pass u. & culturabim- mutentur. Adde tam varia, quasique infinita, cor tentorum genera ad irretiendum gustum, & explendum appetitu eas ogitata, vImq; fere omnem, ac condiendi essicientiam ab uno Sale mutuari solita. Tot praeterea, tamque diuersa bellariorum genera, pulcherrimam,ataque iucundissimam philosophandi occasionem aci mensam afferentia. Quorum,cum apud priscos sola mala per se, iustam coenam effice-

rent, cur nunc esculentorum habeatur minima, ac nisi extrema mensa,plen o iam stomacho apponantur vi Nasonis versia ostenditur. Poma cadunt mensis non interdicta oecundis. Quae res prosino maiorem nobis asteri admiratione,multoq; cotentius ciuemq; prouocat ad philosophandum inter pocula. Nam quid, quod olim humana corpora asiluetiore natiui caloris copia & vigore constan

176쪽

Commentariorum

constatia,&ad cocoquedos cibos valetiora, simplicibus tabita, ac spontaneis terra fructibus assatim alebatur, simulq, dc diuturna vita, de valde sana fruebatur Quid, quod nuc contra, de deficiente calore de stomacho in dies magis magisque flaccescete, tum insatiabilius abdome, tum maior infinitarum prope rerum appetitio in nobis ad abliguri dum excreuit An non nutus rei caussas, alio supra loco,vel explicauimus,vel alijs perpendendas reliquimus Denique adde acetaria tantummodo suscitandi gustus det appetitus gratia, inuenta. ac non solum satiandi verum ob exquisitissimam illorum varietatem,& luxuriem, fere sutacandi vim habentia; quantum

stragula, ex quibus illa conficiuntur, sine Sale permista, de diicrepent, de gustui displiceat At haec ipsa rursum Sale adhibito, quatiam inter se congruant, de ad gustum teperentur. Sed quid ni mensa perqua multis, ijiciemque maxime proprijs redundare poterit philosophicis se monibus; cum immcnsus ille Plinii secundi labor, eiusque portentosissima naturalis historiae congeries, uniuersa sere ad mensam accommodari possit appositissime Quod si postremo innumeras salsamentorum compolitiones, de condituras persequi velimus, quae ad unam, duce Sale, inuentae fuerunt, ut animantium carnes alioqui ex se satuas. de insuaues, humano gustui gratas, dc appetibiles redderemus: profecto, ut infinita prope est illarum condiendarum varietas: itano minus variam ex eis dei nocesse est dicendi copia in mensam effluere. Quae

ut in prosundur deoq; immensum Philosophiae pelagus denuo sese immitat; curiC.ius quam antea,nobis aperiendus est permagnus ille sons, e quo tanta,tamque inexpectata philosophandi voertas coepit erumpere. Is autem est idem ipse Sal, quem hactenus, dc antemeridiano, dc pomeridiano sermone,tum saporum principem, tum salsamelorum omnium perfectorem pronunclauimus: dc penes quem ladem summam imperii rationem in mesam, dc uniuersas epulas semper stare decrevimus. Ac quoniam ipsum praestantissimas ianitatis, atq; temperantiae leges combibonibus prascribere,suaque iura unicuiq; in mensa dare ostendimus: conuenit,ut quo haec sunt magis philosophica, eo quidem frequentior, atque copiosior de Sale sermo inter pocula hac beatur. De qua re, cu in superioribus no mediocriter sit dictum quinimmo

177쪽

de Sale liber tertius. IS9

immo accurate deductum, quanta per Salem tum corpori Salus,t umsensibus voluptaria accrescat suavitas: nunc ad eam voluptatem pertractandam, qu satiato salis condimento corpore, in animum trans.

mitti solet, nostra conuerteda est oratio. Nam haec quidem voluptas, quo firmiora sumit a Sale, atque a bene conditis ab eo epulis fomenata ad iucundissimos subministrandos animi Sales: eo certe minus insulsium, minusque inopportunum cuiquam videri debet; si inter pocula, de Geniali, siue Iocoso Sale, sic enim tertius de ipso sermo est appellandus verba faciamus: praesertim cum mos gerucius sit tibi mi-

Ouintana, qui me hoc integro die, ad quadripartitos de sale Comme Atarios omnino absoluendos incitasti. Quare ut suus etiam locus, ac

tempus opportu num Mystico siue Theologico Sali explicado a coena relinquatur: haec interim de Geniali, siue locoso accipe. Cum itaque superioribus sermonibus conclusa perorataque fuerit in priorem Anthaliae partem Salis commentatio, qua nihil Sale humanis corporibus salubribus esse collegimus: superest ut posteriori etiam parti occurramus, qua probandu luscepimus,uibit item ipso S te humanis animis obuenire posse alutarius. Qui res ut perardua quia dem,ut grauissima,atque inuentu perobscura est; ita profecto explica- B

tu fit nobis dissicillima. Quis enim sibi persuaserit, quidpiam salubritatis ab impuris corporibus in puros animos posse transfundi Ver tamen cum sano in corpore quale per Salem effici demonstrauimus

menssana unice optancia sit: ut tandem fiat utruque,Sale condiendus

est animus. Nam quod tam incredibilis condiendi animi ratio dari possit,ut Sal per conditum a se corpus, suas etiam facultates, siue asse. Etiones in animum transmittat; concessum iam antea fuit ab Antha listis; qui ut a corrupto ob Salem corpore animum eo ipso corruptuiri colligeret, summorum Medicorum testimonio id facile fieri pos- C se conhrmarunt: in primis sibi assum mentes, ipsos animi mores corporis temperationem sequi oportere. Qua in re nos a prolixa eius inueniendae, atque disceptandae rationis digressione liberarunt. Neque amplius dubitandum nobis erit, num talis falsarum affectionum impressio , siue transmissio fieri possit in animum; immo citius pertractadum, an ea sit, quae potius animum valeat sanare dc perficere, quam Vel

178쪽

i 65 Commentariorum

vel corrumpere,aut deprauare. Nam quod attinet ad corpus, satis sit perque ex his,quae dicta fiunt planum secimus, corpora nostra non modo non inquinari, corrumpiue Sale: verum etiam alimenta ipsa, vi Se ope Salis, concoqui citius 1, atque in m elius, validiuεque nutrimentum conuerti. Igitur ab ipsam et optima teperatione corporis rationem ducentes, ad eos mores, siue affectiones eXplicandas accedamus, quae duce, atque administro Sale, animis nostris inseruntur. Verum hactenus explanato satis, quis,qualisque sit optimus quisque Sal , atque unde co-quirendus,praemonstrato nunc ostendendum est,quantus, seu quota, inqua, portione, aut mensura adhibendus sit,& cibis inferedus: ut eius Optimo usu attemperatum corpus, melius animo subseruiat ad iocosiores, qui cibos sequuntur,sales emittendos: quod est Genialis huius sermonis propositum. iii Vehementer aute in cibis consere modus, ad moderatos in animo mores imprimendum. Nam ut temperationem corporis,quam optimi animi moves sequuntur, optimam etiam esse necesse est: ita cibos, qui hanc fouent, ac conseruant, non solum optimos, belleque condiatos, sed moderatos uidem, suaque ratione, & modo praeditos esse oportet. Qui modus, .c vera condiendi ratio, quamuis in una demum mediocritate constituattv. eaque tanquam verissima, atque certissima saliendi norma sit omnibus prascribenda, magna tarrhini opus est arte ad eam inueniendam, inuentamque, pro varietate rerum, cunctis ex aequo accommodandam. Vt quae, non solum ad sanitatem, ac tempe ratione, & quos decet mensam mores adhibenda est; verum multo quidem excellentius inducenda,ad caelitum animos cum humanis coniugandos; ad diuina item mysteria conficienda; ad sacrum concordiae numen implorandum, immortalesque amicitias inter mortales ineundum: denique ad indiuiduam illam omnibus in rebus mediocritatem continendam, per quam humana quaevis actiones, excusso vitio, vi tutis nomen usurpant. Quae singula multo apertius patefient, si loci quidem, si temporis, si mo si; ac insuper si gentium, si terrarum, atque regionum, pro caeli, solique situ: ut pote, quibus vel magis, vel minus, vel cum mediocritate,Sale utendum est,praecipuam rationem habu rimus . Qui .notiam si propriam, peculiaremque earundem gentium, atquc

179쪽

de Sale liber tertius. Isr

atque regionum sinerentem naturam, si ingenia & mores ; si varios ac diuersos ritus, si diuina de humana pacta, foederaque & c remonias erga Salem,inter se contulerimus: ut hinc appareat perspicuis rerum argumentis, utravis gens, tum ingeni, bonitate, tum meliori natura praestet; an quae Salsis nimis indulget, seu potius quae dulcibus velis menter intenta parum indiget, minusque utitur salsis. Q us explicaris, ad uniuersos animi Sales explicandos, qui partim is serios, partim in iocosos, siue ridiculos partiendi sunt, totum oratonis pondus vertetur. Ex quibus sacros ad mysticum, siue Theolcgicum Salem spectantes, seorsum a caena explanabimus: serios auten, & iocosos, Acum singulis virorumque membris, dc differentijs nunc apponemus. Et quoniam utrique iucundissimas in animo voluptacei essiciunt,quas potissimum inter epulas, vel per risum, vel per admirationem vultu exprimimus; consentaneum videtur, ut sub Geniali, Sue iccoso Sale comprehensos ipsos in mensa degustemus. Vt igitur ad modum, seu veram mediocritatis ravorem, quibus in Sale est utendum, perueniamus; praemittenda sunt5c locus,& tem pus. Quae duo modum in rebus quam maxime circinsant,eique perpetuo connexa sunt, atque ad ipsum perficiendum. opnique ea parte a

adhibendum perquam necessaria. Quamobrem d loco in primiserit dicendum, in quo pr cipue Sal sit degustandus .De quo maxime

quattuor consideranda occurrunt. Primum, quis silocus Salis: Alte

rum , an Sal loci principatum obtineat: Tertium, ur in loco Sal primus, idemque continuus, Sc vltimus: Quartum, ur in medio loci situs. De primo igitur praecipuus, ac proprius loco Sali dicatus, est mesa. Siquidem esculentorum omnium, quae in eaapponuntur, maxime vero eorum, ex quibus ipsa ad minus compcnenda est, Sal habet principatum. Tamn enim Sali cum gusta& appetitu familiaritatis co- Ciunctio, natura duce, intercedit; ut nos magis te Sale mensa, quam sine iucunditate, vitae felicitas constarepossit. Nam ut domus sicuti ex oeconomicorum decretis colligitis haud paucioribus quam viro, uxore, & seruo construitur: sic neque mensam minus quam Sale, pane, & aqua licet extruere. Quod pane scilicet,& aqua satis sit ad ale dum, modo praevio Sale excitetur gustus ad illa, vivere sapiant, expe-

180쪽

162 Commentariorum

tendum. Ac vel ex eo etiam Sali primas in mensa negare non possumus, quod solius quidem Salis nomine, & sufficiens, & frugalis olim mensa significabatur. Id quod de seo tempore expressit Flaccus his

verbis: Vitiitur paruo bene, cui paternum Splet let in mens tenui selinum.

Q n alio loco,

Asedo se mihi mens tripes, Concha Erilis puri. Tum illud Cyrici dictum: cui diuite quoda Macedone,nomine Cratero, magnopere precante, ut ad se ille proficisceretur, lauto splendidoque quotiae excipiendus couiuio: at malo,respondit,Salem Athenis lingire , qtam apud Craterum frui magnifice strum mensa. Quamo rem p equaquam de iure suo decedet pani qui neque sine Sale, ut optine sapat, subigitur) reliquisue esculentis, si Salem prae ceteris mensis prefitiamus. inoniam perinde ac si Sal magna quaedam sit

anima men , 'iamprimum omnibus, quae apponuntur, epulis admiscetur, qu Natioris, & salubrioris saporis quasi formam illa assumant. Nan ut Sol dux & moderator rerum, quae in mundo sunt, non solum cor ribus caelestibus splendorem communicat, quinimmo peculiares cirum vires, quibus in nos illa agunt, ut melius atqueefricacius imprirant, optime disponit de praeparat: ita & Sal condimentorum statissimum, esculentis commistus, non escit modo ut hec gustui bene apiant ; verum etiam ut nutriendi, atque reficiendi facultates, quae iptrimet insunt esculentis, stomacho eo magis, atque uniuerso corpori canducant. Quamuis enim dapes ipsae apponantur valde opinaret, aque exqvsitissimis condientium aromatum saporibus resertissim : t: men sine Sale; quasi sine anima, informes siunt penitus, & usqueadec insuaues ut stomachum mouere potius, quam corpus alere valeant. Etenim sile Sale, ubi prasertimis desideratur, atque aptus natusque est sese imniscere, neque placere gustui possvmus, neque appetitui satisfacere. Neque enim in solemnibus conuiuijs, celebris ille rerum apparatus, adeoque sumptuosa,&copiosa nimis epularum varietas, tam facit splendidum , tam magnificum, scitum

SEARCH

MENU NAVIGATION