Bernardini Gomesii Miedis ... Commentariorum de sale libri quattuor. Ad Philippum 2. Hispaniarum, atque Indiarum regem catholicum

발행: 1572년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

de Sale liber tertiUS.

licentiora appareant; quia tamen Aquilonarium animos non ita mouent, ut ab honestate diuertat, aut quominus eorum sceminae viris suis casta cum mente corpus etiam impollutum seruent;& quidem toler

da esse. &, quibus dictum est caussis, boni auodammodo consulenda videntur. Cum siquidem haec ipsa, non tristi,ac dissimulato silentio ut solent Australes; sed i to& hilari vultu, atque cum honesto simul,

ac sestiuo sermone transigantur. Nam &post primam mensam, medius inter Cererem & Bacchum considet Mercurius facundissimus. . Quo duce,ac internuntio conuiuia suauissimis, ac lepidissimis conditia 'tur animi Salibus, qui ex varijs, peracutisque, interdum etiam disertis scientiarum omnium sermonibus adhibentur.

Mente igitur tanta consuetudinis lyitia, acvoluptate affecta, persusaque; quid mirum obsecro, si eius subiectum corpus necessarijs sibi robus expletum, sua etiam voluptate redundetὶ quid si gestia is si pri gaudio exultet si compositissimis sese motibus tam ad excitandum calorem, quam ad promouendam cococtionem exerceaturὶ tum lacibus, atque tedis, pro tanto propulsato hoste frigore, festa vel Orgiis persimilia celebret Idque nocturno tempore, omnium quidem ad epu- vlandum opportuniiSimo , ac saluberrimo. Quo maxime ipseidem hostis de rigidissimus est, & horribilius in crudescit: cuique nisi quibus dictum est telis atque repagulis,obsisti potest. Accedit pernecessarius

naturae minister somnus, qui quamcommodissime nocturnas comes sationes sequitur. Is enim ab excubi js,ab exercitatione, ac motionibus, quanto est magis a caena prosundus, tanto dc ad concoquendum,& ad concocta digerendum fit commodior. Nihil enim cibi tam crudum, tamque difficile concoctu ingeri potest in ventriculum, quod profundo somno non concoquatur omnino: praesertim in tanta aeris frigidi- Ctate,qua nativus calor auctus cuncta conficit melius. Vnde praecedentes vigiliae, cum & melioris somni,&sanioris quietis caussae sint, neque damnandae sunt, neque a communi usu & conluetudine reijciendae: aeneque ob id ipsum Aquilonares vituperandi, si comessaturi, quasi lumen caeli reueriti, funalibus, atque cereis facibus symposia, & canas suas proserant i n multam noctem. Cum enim spiritus vitales omnino uni caelestis quidem lucis amici, quid quaeso mirum, si caelestem, N iiij ac diur-

202쪽

18 Commentariorum

ae diurnam illi lucem praecipuis animi functionibus, & negotijs peragendis impendantξquae vero ad corpus,maxime autem ad replendum ventrem attinent,nocturnis horis aci lychnuchos,& cereas faces relin quant Ex quibus concluditur, Aquilonares in his, qua ad Salem, Scmensae horam speetant, Australibus longe esse prouidentiores. Nam dum nocturnas horas meridianis praeferunt ad comessandum,meliores, ut ostensum est,atq; salubriores sibi parant concoctiones: cumque sint tales, quae in ventriculo fiunt, necesse inde est, ut quae iniecinore, quaeque in membris conficiuntur salubrilis succedant. Quo fit ut me. liore propterea succo, dc humoribus imbuto corpore, cum optimae membrorum compages, tum illorum perfecta continuatio, atque ea demum naturae consensio,& conuenientia formae sequatur,quae a Graecis recte dicta est sympathia. Ex qua clim dc venustas, Sc decor,de pulchritudo, de quae ab his secerni non possiant valetudo dc sanitas orian. tur, consequitur iuuentutem Aquilonarem his decoratam ornamentis, falsis licet deditam, tam habitu corporis eleganti, atque opimo, quam splendida figura oris quam etiam lacertosis viribus Australi lon

ge anteire.

xxx Quod si praeterea vera sunt,quae rursum Anthalistae ut in Aquilonares regererent, a Medicis mutuabantur: nepe ipsos animi mores corporis temperationem sequi oportere. vereor equidem ne Australes cogendi sint toti caussae cedere. N on enim ex his tantummodo, quq ha-Genus de excellenti Aquilonarium temperamento adduximus,lente-tia colligeta est; sed de ipsis utriusque gentis moribus, de ingenio, deq; vitae ratione, atque institutis interse collatis,seuerissime pronuntianda. Atque in primis ponendum, Aquilonares falsis multum, dulcibus vero paru aviaelos, praestare utique tam ingenij bonitate,& artibus,quam reliquis dotibus animi, Australibus, qui rursum salsis mediocriter,dulcibus autem nimis indulgent. Sed quoniam antemeridiano sermone de utroque sapore,ac de alterutrius inter sapores primatu, tam quoad gustatum, quam quoad alimentum, de sequuta inde corporis temperationem abunde fuit explicatum: restat, ut ad eos mores, qui ab eo temperamento, quod horum utervis saporum efficit, emanant, declarandos accedamus. Sic enim Anthalistae Aquilonarium constam

AB C

203쪽

de Sale liber tertiUS.

tiam, firmamque in agendo, δc faciendo consuetudinem, licet feritatem, seu mentis stuporem appellent, salso tamen ex alimeto ipsam contrahi concedunt: quemadmodum nos etiam Australium ingenii celeritatem in agendo, quam inconstantis animi leuitatem sapere iudicamus, ex dulcibus esculentis oriri fatemur. Dulcia siquidem calida, Schumida cum sint, ideoque de ad nutriendum aptissima, dc a natura, prae ceteris, quae sapore alaiciunt, appetita, sanguinem, etsi subtilem, biliosum tamen efficiunt, qui tum accendi subito, tum accensus quam fa,cile corrumpi potest. Ex quo vitales spiritus, qui ab huiusmodi pro- ignuntur ianguine eandem contrahant naturam necesse est. Namq;i prorsus, Sc cerebri meatus, δοῦ occultissimas ibi animi sedes subtilissime permeantes, celerrimam , atque promptissimam ratiocinandi actionem, non absque praecipiti dc immaturo deliberandi vita, menti subministrant. Vnde cooriri solet nimia illa ingenii celeritas, quae cum in actione versetur, non solum dubias, atque suspectas. habet deliberationes , consilia, Sc actus; verum ipsos etiam deliberantes in tu pem animi mobilitatem, in perfidiam, de immanitatem quandam ad

ducit.

Inde namque Poeni olim Australium potentissimi hac ipsa ingoni j celeritate pollentes, tametsi in bello inueniebantur omnium callidissimi, expeditissimique; vafri tamen ijdem, versipelles,perfidi, quinde immanissimi deprenendebantur. Quis enim Annibale eorum duce bellicosissimo callidior quis eo veritatior, aut immani ors ius fraudibus primum Punica fides Sc maxime lubrica ,δc omnium fallacissima haberi coepit. At quis praeterea Senatu PopuloqueCarthaginiensi truculentiorὶ quis vel atrocior, vel sine discrimine crudelior cuius de creto clarissmi, atque de ipsorum Repub. optime meriti Imperatores, indicta caussa, in cruce acti suere Sed in captiuos hostiu duces quod est barbarissimorum hominum ingenium quinam ipso populo inueti unquam immaniores3 Nam inter alios captu M. Regulum Romani exercitus Imperatorem, in machina religantes, ut immanitatem ludibrio adaugerent, nonne resectis palpebris vigilantem necauerunt Quin neque tenellis, innocentissimisque suorum et ciuium filiolis par cebant: quos raptos e sinu materno, ut summam cum inhumanitate

204쪽

Commentariorum

impietatem commiscerent, vivos in ore parentum,ardentissimis sacri ficiorum ignibus immolandos tradebant. Ac ne crudelissimo flammarum aspectu maternus affectus deterreretur, hunc adaucta crudeliatate ita deludebant. Siquidem statuam illi aeneam sui Dei erigentes, in eius concavo clam ignem supponebant, tum infantes miserculi sinuoso gremio, aduncisque statuae manibus, ne resiliren excepti comburebantur . Ac ne miserabiles eorum eiulatus, dc lamenta, parentum aures penetrarent, magn o tympanorum sonitu, atque horribili tuba-

rum elangore sacrificium complebant. Quod execrabile sacrificandi genus per Idolum Moloch significatur apud Leuiti cap. it. Illo quippe quandoque Israelitaeus fuere Australium gentium ritum imitantes . Sed hanc impietatem, de acerbissimam animi truculentiam aliud eorundem Australium nefandum, ac plusquam ferinum praeposterae scilicetiVeneris vitium exaequauit: ut plane constet eiusmocii monstra, si usquam alibi sint ex Africa erupisse. Haec igitur tam horribilia malorum portenta, quibus exagitantur Australes, aut ab adusta bili, auta vehementi regionis aestu, aut ex alimentorum dulcium,qua in bilem B transeunt, usu, vel potius ab impio, es enatoque vitae habitu, vix quiadem, immo nulla fere ex parte,ipsos licet falarios atque pituitosos torquere solent Aquilonares: quiesculentis tametsi pinguibus, plurimo

tamen Sale conspersis, vescentes, pituitam, qua redundant, tum cohubent; tum bilem temperant, atque humaniores existunt.

xYYii Quare pro humida, ponderosaque natura sua Aquilonares, quo magis graues, atque tardigradi evadunt, eo quidem fortius in bello pedem figunt, minusque quam alij referre solent. In quo insignem animi magnitudinem cum summa etiam constantia coniunctam pr seseruti eamque a celeri ac dolosa Australium mobilitate animi alienissimam ianisse olim aperte satis indicarunt.Hac quippe firmitate animi valentes quondam Germani Aquilonare pud Treviros,leste Tacito potentissimas Romanorum acies minus perhorruisse, quin potius sustinuisse,nonnunquam fudisse, fugasseq; aliquando etiam inultam de illis victoriam cum summo triumpho reportasse visi sunt. Vnde summus idemque primus Romanorum Imperator. C. Iulius C far post tot deuictas nationes,atque in debellandis Germanis exactos annos nun

205쪽

de Sale liber tertiUS.

quam tamen illosa se suisse subactos, neque domitos aperte confessus est. Quinimo aptissima tractatione de Rheno flumine magno, quod superiorem Germaniam ab inferiore discriminat, significare videtur, Germanos quidem fuisse indomitos, neque omnino superatos. Nemo Rheno, inquiens, iugum imposuit. At vero Australium nullae pene gentes fuerul,quas aut Romani in tota fere citeriori maritima Africae ora, a Gadibus ad Aegyptum usque, non debellarim: aut Lusitani principes, in altera sub Brumali orbe maritima eiusdem ora, non vjse Aperi niti aut reliquas Hispani demum sub inuictissimis Ferdinando,Carolo Quinto Imperatore maximo, huiusque filio Philippo felicissimo Hispaniarum Regibus, apud Australes etiam Indos non in potestatem redegerint. His quippe Hispani usqueadeo terrori magno suere, ut una, aut altera horum centuria ad pr liandum occurrente, innumerabiles illorum myriades saepe profligatae fuerint, atque infinit pene eorum urbes, Sc ingentia Regna in ditionem Hispanicam redacta. Sed ad Aquilonares reuertor, qui non foris solum, sed domi etiam in administranda Repub. longe multumqi praestant. Gens quip-' Upe aemula, atque imitatrix eorum, quae ab alijs in maximis, & praeclaris habentur ; atque in exquirendis multorum hominum moribus de institutis percuriosa, dici non potest, quot, quantasque bene consti- 'tutas sibi Respub. construxerit: quantis, ac quampraeclaris eas artibus, quarum maxime omne opus est in agendo & faciendo exornauerit. Qua in parte Germani Aquilonares, mirabile est quanto certe & ingenio, de arte nonmodo externis, sed etiam Australibus suis Germanis antecellant. Idque siue argentariam quaeras, siue nauiculariam aut mercaturam exerceas, siue pictura maxime, atque topiaria delecteris: Csiue pistoriam, vel falsamentariam artem concupiscas: siue denique fabrilem exquiras. Quas artes eo facilius Aquilonares, & discunt, Sc callent, ac retinent tenacius, non quo maiore ingeni j celeritate M acumine, sed quo obseruantiore imitatione, laboreque, & usu constantiore, ad illas incumbunt, eisdemque pertinacissimam operam nauat. Quos

inter Belgae, atque ex his Brauantini, de Flandri quos Casar Pleumo

206쪽

Commentariorum

mosios appellare videtur usqueadeo excellunt,ut has quidem artes cunatura fere videantur exaequasse. Nam eas terras, ut dicebamus, tam horridas, adeoque frigidas incolunt, quas natura tanquam extraneas,

quasique non pertinerent ad se, omni pretioso atque delicato fructu carere voluit dc quibus tantummodo animalia dc segetes, quae videlicet ad incolarum victum de vestitum suscerent, suppeditavit. Vnde ingeniosa necessitas, quae in sterilibus hisce locis maxime fruticatur, at-qpe virescit, apud hos tantopere prouecta est, auctore artificio: ut in ter alia vitae compendia, peruarias informes rerum materias, quas natura ad opificium & lanificium idoneas protulit undecunque ijdem asportari ad se curent: hasque denuo sua opera de industria pulcherrimis , artificiosissimisq; formis induentes; rursiam ad eas de mundi partes, unde venerat, dc venustiores, Sc locupletiores, ac multo etiam c mendabiliores remittant : sicque suum ipsi opus, atque nomen per V-

niuersum orbem aspectabile, de admirabile faciunt: sicuti de aulaeis, de peristromatis, deque alijs picturis, dc textilibus licet colligere, quae ex lanis ab Hispania conuectis, ab eisdem perfectissima conficiuntur. 'Qua de caussa, non solum Belgae, sed his proximae, atq; oppositae Britanorum Sc Batauorum insulae, etsi perfripidae, qua tamen portubus patent, incredibile dictu est,quanta,quamque frequenti tum conuen

- rum multitudine, tum mercimoniorum varietate nobilitentur. Tot

enim illae tantisque urbibus. oppidis, vicis, pagis, atque munitissimis castris; tam multo etiam ubique populo frequentantur, ut nusquam profecto. neque aedifici orum structura, dc aequabilitate, neque suppellectilium copia, dc splendore, neque moenium robore, δc armamentis munitiores alias, dc ad tuendam Rempub. concordiores ipsis conspicias. x mI Quod si ad eas artes accedas, quas ingenuas, ac liberales appellamus, quibus non modo Grammatica, Dialectica , de Rhetorica, vorum etiam Arithmetica, Geometria,Musica, Astronomia, dc reliquae ab his ortae continentur; profecto in omnibus ita excellunt, ut solos Aquilonares ad eas natos esse dicas. Tametsi haec ipsa studia, ad quae hi sieritis accesserunt, prius quidem a Graecis, tum a Romanis mediam . mundi plagam inter m eridiem dc Aquilonem incolentibus, multo aL

tius

207쪽

de Sale liber tertiUS.

tius tradita, promota felicius, atque purius excubia suerunt. Neque inficiamur illa ipsa fuisse etiam ab Australibus multo ante praecognita,& celebrata, quam peruenissent ad Aquilonares. In Mathematicis enim, Chald i,MAegyptij primi fuere, de antiquissimi. In Philosophicis, Se Medicis, Arabes etiam postea maxime noruerunt. Sed his quidem quamquam aetate,& doctrina prioribus, nequaqua tamen Aquilonares Romanae linguae cultores, atque pronuntiatores politissimi, inferiores evasere. Quare ne diutius in his immoremur, concludi po- Aterit, Australes,eos potissimum,qui maritimam Asticae oram sub Cancro tenent, nihil aliud habere pro se, quod regerant Aquilonaribus, quam pro ingenuitate calliditatem; pro fide, atq; inita pace,perfidiam; pro arte, ac exercitatione, inertiam, pro ciuili consociatione,vagas dis. persiones; pro domo accivitate magalia, ac solitudines, pro nauicularia tandem, serta,& direptiones. Ac si grauiora repetamus, quid pro Repub. proque scientia de religione, Australes. nisi dissensiones m-piaque monstra, desectarum deliramenta possunt opponere Qua-uis tamen plerosque etiam Aquilonariu, permultos pios excipimus in hoc summo, potissimoque Religionis negotio quod equidem do- η lenter potius, quam contumeliose referimus)compertum est, a verissimo Christiani dogmatis scopo tot sacratissimis Christi vulneribus praefixo, nostris temporibus miserabiliter aberrasse, atque pretiosissimam, indiuiduamque Christi vestem, qua uniuersia sacrosancta eius Ecclesia contegitur,non in tres partes modo, sed plus quam in trecentas discidisse. Qu)d tamen nisi aliquando, eodem miserate Christo, ad ipsum redituros, consiliaque in melius relaturos esse confiderem; profecto eos nunc Australibus longe detestabiliores haberem: ac do nec resipiscant , habebo quidem cum suo Aquilone omnium laquam CPan dectas malorum. Ceterit,ad locum unde digressa est oratio reuertamur. Inita quippe suerat, ac longe fusius explicata de commodiore Salis ac mensae hora disputatio; in eaque tandem conclusum, lautam atque iusta ciborum dispositionem, iuxta Celsum, hieme totam simul, aestate vero bipartitam in die sumi oportere. Quarum alteram tenuem, alteram paulo pleniorem esse debere pronuntiauimus. Sed quota praecipue hora saluti

208쪽

19o Commentariorum

luti commodior sis cibus paulo plenior, nunc erit disputandu . Siquidem ex mutua Australium ,& Aquilonarium comparatione, quam attulimus, usqueadeo Aquilonares nocturnis comessationibus proficere ostendimus; viei idem de caussis meridianum tempus sumendis . cibis, & intempestiuum, &saluti cotrarium esse concluserinius. Quamobrem statuendum duximus, nullos cibos praesertim solidos meridie capiendos esse ; sed aut antemeridiano, aut pomeridiano, aut melius nocturno tempore edi oportere. Quod sane decretum tametsi para- Αdoxum, atque a communi usu,&consuetudine alienum videtur ;tamen hoc ipsum mortalibus, tum a caussis pernecessarium,tum abessectis saluberrimum, tum ab exemplis demum ,& experimentis probatissimum ostendemus. Etenim, ut paulo ante dicebamus, non paruinterest salutem conseruare expetentis, quota ipse hora cibos sibi sumat. concoctionis enim permagna cura dc ratio est habenda, ut ab

illa quidem optima sequatur per membra distributio. Quod si verum

est, quod verissime dicitur, vigiliam digerer somnum autem conco- Auere: necesse profecto erit i noctem a die; ita somnum a vigilia,tem Bpore, horisque distinguere. In altero enim quietis, in altero laboris tota ratio conlistit. Nam quid aliud est somnus, quam omnium persuastium laborum & sollicitudinumὶ Sicuti quid rursum vigilia, nisi perpetua quadam atque laboriosa sensuum actio ' Ciun igitur calor per

membra ditasus digestionem melius in vigilia,&motu peragat; concoctionem autem retrusus ille in ventriculum, profundo cum somno, de quiete celerius conficiat; fit inde prorsus, ut nullum tempus nocturno obscuro, atque frigido salubrius; nullumque meridiano ucido, calido incommodius, dari possit ad concoquendum. Qua sententiano induci solum, verum multis etiam modis, Sc persuaderi,&demostrari potest: ac fortasse ex eo potissimum, Quod, ut dictum suit, vit les nostri spiritus omnino sint amici lucis, ideoque conuenientibus culuce operibus adhibendi. Cum enim homo inter omnia animalia luce

quam axime delectetur ea enim destitutus, quasi obscurissimo carcere inclusus ab omni sere actione inhiberetur necesse idcirco est, dum lucet, illius vitales spiritus, qui impellente calore actionis sunt fomites, lucida semper incitari vigilia ad negotia peragenda: praesertim cu

209쪽

de Sale liber tertius. UI

ijdem non ipsos modo sensus adsentiendum; sed etiam seneriores an iami facultates ad aliquid vel agendum, vel coqtemplandum continue

sollicitenti usqueadeo ut vel ipsas naturales nutriendi facultates concoctioni operam dantes quandoque impediant, de quasi suspentas ab

officio vacare cogant, ne mentem illae avehementissima cogitationuintentione distrahant. Qua etiam de caussa meridianum somnum in eorundem spirituum gratiam , ne luce priuentur, sunt qui vitandum dicant. AQuo constituto sequitur, meridianum tempus no solum a cibis se- mouendum, verum ob vitandam bilem, non maioribus animi coni plationibus, curis, aut laboribus, quam mediocribus duntaxat musis,

moderatisve negotiis esse impendendum . quo salubrius, pro singulis diei temporibus, siue horis, officia distribuantur. Habet enim per se dies. quemadmodum & annus, sua quattuor distincta tempora. Est

enim illi pro vere mane, pro aestate meridies, pro autumno vesperum, pro hieme demu nox. Quibus singulis anni temporibus singuli etiam vigent corporis humores utpote verno languis aestate bilis, autumno rimelancholia, hieme autem pituita. Quare, ut vere, accedente Sole, sanguis qui basis & fundamentum est reliquorum humorum alimento temperato indiget; sic mane quidem, orto iam Sole vigens sanguis animantia cuncta ad pastum prouocat: tam ut vacuum illa stomachu,

cum nondum valde esuriant,moderato alimento corroborent; quam

ut meridianam consequentem bilem, humefacto ventriculo praecumrant,& cohibeant. Quod ut est biliosis Sc sanguineis saluberrimum, ac pernecessarium; sic etiam melancholicis, atque pituitosis vesperi cubos sumere est plane commodissimum quod his, prae frigore ventriculi, consequens nocturnus somnus sit maxime aptus ad concoquen- Cdum: filoue hunc in modum, ut & spiritus intermedia diei luce;& motis acies libera rerum contemplatione, copiositis fruantur. Non ergo splendidissima mentis opera, quo tempore calestis&meridiana lux fusior est, ac illustrior, tenebricosis corporis operibus, ut crapula, Scingurgitationibus sunt obscuranda; ne tum ipta mensa candidissimo suo ratiocinationis cursu retrahatur ;tiun etiam corpus intempestiuo repletum cibo opprimaturi Porro

210쪽

Commentariorum

xxxvii Porro altera incommoditatis ratio est vehemens Solis calor meri. diana hora plus reliquis aestuas; quo vigente, natiuus noster quasi a maiore attractus, e medio in uniuersum corpus dissunditur, atq; in extrema usque membra dispergitur. Vnde qui reliquus est in ventriculo, cu

sit paucus, a circunstante externo eneruatur; aliquando etiam cibi re dundatia aut imminuitur, aut suffocatur. Quo mortifero genere mor

bi plectuntur apoplectici; quos, calidis praesertim in regionibus, ob tenuem vetriculi calorem, huncque ab immoderata cibi potusque profluentia oppressum, neque concoquere valentem, mors subita intercipit . Demum constare iam poterit ab essectibus, astate scilicet, meridiana sumpta alimenta longe incommodiora esse quam hieme: quod in uniuersa Italia habetur probatisiimum. Quae prouincia temperata est, atque aeque fere distans ab Aquilone 5c Meridie. In ea ergo prouidentissimo Medicorum consilio cauetur, ne aestate meridianus calor quo duce bilis infertur vetriculo, hunc ieiunum praeoccupet. Nam introgressus ille natiuum inueniens otiosum dissipat & debilitati propterea quod inter se ambo conuenire nequeunt, ut utriusque facultates in unum coeant ad concoquendum. Quo fit, ut tam vitandi aestus,quam valetudinis tuenda caussa, aestate maxime, multo ante meridem prandere soleant.

xxxyiu Qui Plane mos tum meridianos cibo tum meridiationes euitandi ut exesis rem concludamus Romae primum, ubi maior semper fuit vitae cura, atque ratio victus, olim potissimum increbuit. Sed hune quodammodo antiquatum, ac prope abolitum, mire temporibus nostris instaurauit summus ille Romani nominis propagator Paulus III Ponti . Maxi. ex perillustri Farnesiorum familia, heroicis virtutibus comitantibus, assumptus. Vir omnium suae aetatis in conseruanda optima valetudine prudentissimus. Nam summam ille loci salubritatem in libero, & expurgato aere constituebat: ideoque colles, de supera Vrbis loca, ubi olim Roma fuit, semper incolebat. QDm postea in convallibus sitam, atque obliquis, angustis, atque tortuosis vicis & angi portis constructam, quod reclusus subinde aer pestilens Vrbi fieret, constratis, dilatatisque vijs, atque in rectum productis, in salubritatem reuocauit. Dicere quippe solitus erat, Inveni Roma obliquam , de relinquo

AB C

SEARCH

MENU NAVIGATION