장음표시 사용
181쪽
scitumque conuiuatorem, quam ipsa condimentorum quae non sine Sale sapiunt cum grata compositio, tum per consentaneos gustui sapores, quasi per gradus, solers atque ordine distincta salsamentorum appositio. x Quo magis profecto miror, lautas atque splendidas mensas, quas Saliares appellant, vulgo existimari non fuisse dictas a Sale; sed potius a Salijs olim Martis sacerdotibus, qui sacris quibusdam saltationibus praeerant: atque ut continuatis tripudijs per urbem sacra illa est cere possent, lautissimis mensis sese ingurgitabant. Nam si vim utriusque vocis ad opulentissimum, voluptariumque hominum epulandi usum, A& finem reseramus; nec ipsi quidem Salij, sine Sale, ac sine ea voluptate, quae mensis illis per Salem inerat, sacra illa conficere potuissent
Siquidem voluptas cum&sensu tota percipiatur, dc contineatur eodem , haereret quidem otiosa ipsa, nila commoto ab obiecta re sensit suscitaretur. Sed hanc, dum exquirit appetitus ut ea expleatur, haud
aliunde potest,qua ex singulis sensibus eande colligere. ex quibus, qua uis adiuuerint alij, uni tamen illi accepta referre debet, qui proprium illius voluptatis instrumentum,& quasi vehiculum efficitur. Id autem gustatu maxime, si quo alio, discernimus: quo sensu voluptas infatu- Brabiliter expletur: ad eam quippe percipiendam alios etiam sensus gustatui prasto esse,& velut famulari videmus. Compertum enim est,
immodicos conuiuantium apparatus; canarumque luxus splendidis simos, non tam mappis candidissimis, vermiculatis stragulis, suaui L simis suistibus, tum cantu & choreis, ac inexplebili denique lauticia adornari; ut quibus solummodo pascantur oculi, aut oblectentur aures, aut reliqui etiam sensus titillentur. Quin potius eo uniuersa spectant,ut tam varijs,adeoque pulchris rerum inris, alijs recreatis sensibus, inde gustatus, ad quem se refert epulatio, vehementius excitus, Cmaiorem capiat, atque appetitui suaviorem inserat ex epulis v luptatem. Quae plane voluptas ctim ab optimo praecipue condimento emanet, summa quadam condiendi conuenientia, bc ratione indiget, qua in tanta esculentorum multitudine, atque appetituum v rietate, gustui aut perpetuo grata sit, aut minime ei sat unquam ingrata. Quam cum non alio quam beneficio Salis reddi posse probatum
182쪽
sit: plane consequitur, Sali totius splendoris, atque opulentiae conuiualis,dc nomen, dc summam gratiam maiori esse ex parte referenda. Quandoquidem Sale rursum ab epulis detracto , cunctum caenarum splendorem, despeciosum luxum, cum penitus obscurari, tum ipsum e tam excellenti materia opus dissolui necesse sit: perinde atque olim detractae clypeo Mineruae effigie Phidiae: qui eam sic operi inclusit, ut inde evulsa tota eiusdem colligatio solueretur. Consentaneum est igitur, id sine qqo cuncta deficiunt, quoque rursum permanente, eadem in ossicio continentur, nomen suum rebus, quae propter illud, atque illius opera extant, imponere. Quocirca Saliares camaevi splendidas eas, utq; opiparas intelligamus,apertissima nominis atq;
rei vi, tam faciunt prouerbio satis, quod a Sale, quam quod a Salijs
Martis sacerdotibus deducantur. Nam ut probabile est, populos fuisse ab eo expugnatore superatos, de cuius nomine dicti, appellai iqi
sunt ita neque videtur incongruum, ut mensas quantumuis opiparas, ab earum principe, dc moderatore Sale denominemus. Est enim Sal quidam mensae Rex, minime quidem ab affectata tyrannide, sed quali natura dominus illius principatum obtinens ti proptereaquod tam vigilantisiimi pastoris, quam beneficentissimi Principis munere in mensa sungitur Siquidem esculentorum omnium, quae apponuntur , idem ipse primus est, atque illorum Ante signanus apparet: vi sua
certe vi, ac facultate non modo saporem, sed salutis etiam antidotum perferat escis omnibus. Vnde, si parua licet componere magnis, neque maior imperi, ratio, neque augustior, aut religiosior obsequi j vis Regibus tribui solet a subditis, quam a mortalibus Sali in mensa. Nam quotidianis epulis accumbentes, tametsi permagna oppressi fame simus, haud aliter quam exercitus ab omni actione absente Imperatore vacat: ita non comparente Sale, a cibis fere omnibus abstinemus. Cuius praecellens vis, praeclare mihi videtur exprimi posse excellenti Monocerotis historia: tametsi haec alioqui vera, ex eo tamen quod raro visa sit, indignea nonnullis pro fabula haberi coepit. Innatae quippe Monocerotis virtuti reliquae animantes tantum, incitante natura, deferre solent, ut in locis remotissimis,ubi vagatur illa , pleraeque ipsarum, vel in magna quidem siti, ac iuxta aquas consilientes, non prius
183쪽
non prius labra proluant, quam suo illa cornu aquas intinxerit. Ex quibus consequitur,vel hoc ipso quod Sal primus est omnium, quae mensae apponuntur, debere etia primam mensam a salsis inchoa ri: prasertim in locis frigidioribus, ubi ieiunis potissimum, prae frigore omnes fere sensius obstupescunt. Vnde Aquilonarium uniuerlorum consilio, atque usu receptum est saluberrimo, ut omnis bona na, non tam a potu, quam a salsis incipiat. Idque, siue ut haerens subina degustus,& appetitus ocyus excitentur; sive ut redundans pituita citius absimatur; sive ut inexplebilis conquisita ob exsiccationem sitis diutius foueatur; siue denique quod quemadmodum cohercendis su- Aperiori e camino flammis ut supra demonstratum est Sal infra foco iniectus commode adhibetur :lic etiam vini exhalationes ab stomacho in cerebrum elatae, salsorum praeocupatione anteuertantur. Ita namque, dum agerem Loiianij Brauantinorum, matrona quaedam
mihi vicina vis alaepe sui t&suscitasse gustum, dc comparasse sitim, Min potatione ebrietatem effugisse: hausto videlicet, in ipso mens; inia gressu, caliculo muri et pleno. Quam mox in symposiacam arenam descendentem , quamquam ab uniuersis combibonibus ad aquales haustus prouocatam, nulli profect6, ac neque ebrietati succubuisse Bvidimus. Optime ergo Aquilonares Salem ut mensς principem, de Bacchi moderatorem colentes: dc primum, & nouissimum, & continuum menset colonum, sibique prsientem habent. Nam ut a salsis cibos inchoant, atque cum Sale cunctos prosequuntur: ita & salsissimis caseis suas mensas concludunt. Quare, quod Sale apposito mensia incipia i quodque rursum sublato eadem finiatur ; quid praeterquam
Salem, tum mense initium, tum medium, atque extremum eiusdem
esse colligiturὶ Tale quippe medium inter esculenta Sal agit, adeoque omnia conglutinat; ut ab uno in aliud, ut quoddam quali continuum C perferatur. Cum itaque Sal omnibus sui explanatum est uaporibus
consonet, ipsisque tum condiendis, tum maxime ab insuauitate, ac cruditate quavis expurgandis necessarius existat, non solum adpriamam mentam apponendus est, sed neque ante definitam ultimam ab
At vero qua in parte mensa, medione an in cornu, sue angulis
184쪽
Sal, qui totius Reipub. epularis gubernacula tractat, sit apponendus; solium, in quo ille ornatu prope Regali mensae prasidet, clare ostendit. Nam sicuti humanum cor, omnium sane membrorum praestantissimum, non in capite, neq; in pedibus, sed in medio corporis collocatur, quo proptius vitales inde spiritus in uniuersum corpus ditandi, atque singulis membris ex aequo distribui possint: sic etiam Sal, obsoniorum nobilissimum, medio mensae ponitur, tum ut aequabilis fiat eius situs discumbentibus, tum praecipue, ut ipsam, qua pollet, faculta- Αtem excitandi gustum, subsequentibus epulis impertiat. Atque ut pr potens Rex,non in cornu, eXtremisue regni terminis, sed interiora petens, Regiam a finibus aequi distantem, de maiestatis solium in medio sibi constituit; quo facilius totius regni administrationem inde gerat: iustitiamque,& beneficentiam omnibus aeque diuidat: ita etiam csculentorum praesidi Sali in struenda mensa evenire videmus: in qua in- senium ille omnino Regium,& maiestate plenum praesesert..Nam uti olent Reges vestibus quandoque aut pretiosissimis, aut, quo appareat humaniores, nimis vulgaribus indui; mediocres vero tanquam valde B communes, ideoque Regio indignas fastu, despicere: simili ratione. Sal, puritatis gratia potissimum, aut aureis, aut fictilibus omnino Salillis vult insidere: cum si vel argentea haec sint, vel cuprea, vel standea, vel eiusce generis metallica, ea protinus, ut videre est, qua valet iacultate corrodit, obscurat, atque mordicus, se tanquam indigna, de
xiii .. Aureo igitur, atque puriori salino impositus Sal, praeficitur medio
mensis, tanquam huius, ut dicunt,centro, a quo uniuersae circuquaque ad ora mensae ductae lineae,& qui ab eis conficiuntur anguli, tum aequales sunt, tum eorum bases aequalem ibi locum praebent discumbentia C bus. Quo re bicientes veteres ripode rotunda potius, Tuam aut qua drata, aut altera parte longiore sunt usi, ob ampliorem Πgurae capacitatem. Habet enim mensa a figura rotunda, ut sit prae ceteris valde capaX , atque ut pro magnitudine, unicuique accumbentium locus longe amplior in ea concedatur: siquidem aequalibus a medio ductis litaneis, angulisq; , aequales etia ac peraeque distantes,immb latiores quam in quadratis, ad extremitate substernuntur bases. Quae maxime conse
185쪽
runt ad seruandam aequabilitatem in sedendo, vitandamque importunam illam inter conuiuas aemulationem, rixas ,& simultates, quas ex
consessu ad oblongam mensam oriri solent: dum alij alijs, pro loci, atque subselliorum distributione, se anteferri vident: ideoque mensam per caput, perque femur, & pedes; quin per sinistram, & dexteram, tanquam humanum corpus membratim, dc quasi per gradus diuidui:
varios mensae situs, atque honoratiores aliorum accubationes distinguentes, proptereaque toruissese oculis mutuo resipicientes. Quasi v
A ro praeposterus alicui designatus locus ad sedendum,non potius ipsius mensae praepositi imprudentiam arguat,quam humili, ac prudenti con A uiuae obsequij, & comitatis laudem detrahat. Q uo fit saepissime, ut qui
mutuae beneuolentiae, atque honoris caussa inuitati suere, se proinde inhonoratiores habitos fuisse reputantes, nonmodo gratias pro caena nullas agant; verum cibo potuque illico in bilem conuerso, & mutato in diuersa vultu, & incomposito motu a mensa subtrahant. Iamque orta inde inter discumbentes seditione, dubioque ab incognita re fir mitu, magna omnino sequitur rerum perturbatio. Unde pulcherrumus ille animorum concentus, qui iniucundissimo amicorum consessu fit , ipsum scilicet conuiuii, atque conuiuantis opus, non minore Bsumptu, quam splendida elaboratum arte, ingratissime dissoluitur. Nam qui a degus ato communi Sese suborituri erant animi siles,quales a conuiuio perlepidi interponi solent,quibus magnopere & recreatur, & reficitur, & exhilaratur animus; tum bilis, aut simultatis crudi ias, si quae necdum coctae supererant,quae mutua Salium,atque facetia rum communicatione concoqui solent; in susurrationes, in iurgia, in scommata, in detractiones, ac foedissima saepe conuitia, tum probra,& maledicta conuertuntur.
IcIIII Quae plane omnia a disparili, indecoraque salis collocatione, ob cinaequalem mensae ambitum, haud dubium est prouenire. Ac vel ex eo maxime, quod ob disparem discumbentium consessum, & alicuius distantiam ab ipso Sale, quandoque huius excipiendi caussa fiat, ut inhonesta quada oracliij una vi toto sere corpore proiectione supra mea fam,Sal tu loco irreuereter dimoueatur, tu suo etiam subinde exturbatus solio,in eande aliquado portentose inundatur.Quod a nonnullis
186쪽
Romae potissimum, pro tam infelici capi omine, tantamque inde bi lem inter conuiuas excitari vidi; ut quasi quodda nimis ostensum mensae nume placaturi, estiuum Salem cum venerabundi colligerent ; tum effundentem mille affectum contumelijs, discordia tandem ac produtionis insimularent. Cuius vitandi portenti caussa,nonnullos peregregie sibi praecauisse animaduertimus. Idque non Romae modo, sed etiain Hispania,apud perillustrem quorudam familiam, quibus ex usu est, plana, ac lata Salina, de quo stabiliora sint, ac neque euersionibus obnoxia, quadrata illa, siue quadrato ex pede conficere praeterqua quod neque digitis, neque ossa Salem ipsi, nisi gladio e salino excipiunt: ut antiquisisimam, accum religione coniunctam Hispanorum reueren tiam erga Salem, referant . quam quidem alio sermone cum de prouerbijs Salis, explicabimus. Denique tantus habetur respectus ad Sale medio mest locatu ea in conuiuijs suilama de ipsoratio,ae religio; Vt non minima ille vim inde colligat adpaccandos commotos, ves a viano, epulantium animos. Nam iurgia, de oblatas rixandi occasiones quandoque Sal praesens, atque prompte admotus, vel compescit penitus, vel magna ex parte moderatur. Etenim ubiuis, inter conuiuas tu
pi semper fuit vitio datu, si quis, vel sobrius, eoq; turpius, si vel ebrius,
vinum sitissundens inmensam splendidum mapparum nitorem macularit. Quo casu,perinde atque etaso humano sanguine,olim Romanorum oculos in conuiuijs vehementer offendi solitos suisse intellexi mus. Idque cum varijs ex locis, tum maxime ex historia Quinti Sertorii Senatoris Romani. Huic enim tum strenuo Hispanorum Imperatori, viro alioquifrugalissimo, apud Oscam perinsignem Hispaniae urbe agenti, eiusmodi vini respersio maximo, atque fatali in odio fuit: usqueadeo ut conuiuae, qui in eius necem conspirauerant, non aliam occasione captarint, ut illum prouocarent, quam ficta ebrietate phialam meri in mensam efffundendo. id enim erat signum coniuratis datum. Quos ille cum exprobare vellet, commota rixa ab eisdem oppressus fuit. Tam obuerso quippe, atque subirato animo nunc inueni ubique solet in eiusmodi Alancientem dc mappas maculante,ut ipsum Omnes, quandiu maculae apparent, non delinant fremitu, tacitisque conuitijs consectari: ac sine dubio ira exardescerent, ni candidus, ac pacifi
187쪽
pacificus mensae deprecator Sal, medius, & ad manum inuentus protinus impendenti malo occurreret. Nam si adhuc udis maculis admotus ille spargatur, eas nonmodo obtegit, paulatimque exsiccato vino diluit; verum etiam mappis pristino fere restituto nitore, paccatos reddit conuiuarum animos. Conficitur itaque ex his,praesentia,& condimento Salis vera ubiq; mensam esse circunscribendam; ideoque continuo illius ante oculos obiectu,ac contemplatione exornandam. Propterea quod Satin mensa, tanquam in magno quodam amphitheatro, ut est obsoniorum omnium Choragus; utque iugi ac contineti caena sapidum agit Poetam; Asic etiam post illos Calliopium repr sentat. Quo Giscedente sicuti acta est fabula, ita quide summoto Sale finitur mensa. Idem enim est quida quasi mensae Lucifer,& Hesperus. Vt enim is Solem,& stellas ante. de post graditur, Sole interim omnia collustrante; ita unus, atque idem Sal de obsoniarum primus apponitur,dc ultimus a mensa remouetur:& interiectas interea epulas continuo sapore suo,quasi splendore perfundit unde colligimus proprium, atque praecipuum locum Salis esse mensam: inque nutus medio, siue orbiculata ea sit, siue quadrata quod in utravis unico salino sit fatis, illum collocandum. cum vel in ea, B quae altera parte est longior, tametsi pluribus sit opus salinis, unumquodque tamen suo utcunque in medio locatur: ideoque ob tam multa, ac magna vitae commoda, quae mortalibus per Salem affert mensae
communitas, haud alibi quam in ea desumenuum. Quandoquidem mensam, ut dictum est, per se Sal effficit, ubicunque is apponatur, non secus ac Regiam, siue Curiam, ut dici solet, Rex ubiuis ipseresederit. Restat igitur ut Salis loco definito, iam de tempore,& modo,quibus ille commode, atque opportune degustandus est, agamus . Nam& tempore,& modo, quasi mensura quadam mensa delinienda est,ac Cmodis omnibus circuspectanda. Quod in e: primum, t/m quae apponuntur edenda, quam spatia temporis, quibus indu endum est appositis, certa, dc moderata esse coueniat. Sed quia modum maSime perficiunt opportunitas,ac temporis occasio ab his enim non parua salubritatis ratio ad falsorum usum est colligenda ) de tempore, hoc est, quibus prscipue horis Sali de mensae Vacandum sit, prius agamus. Plu- M v rimum
188쪽
rimum autem interest salutis, quota quisque hora cibum sibi sumat Neque enim tam potens , tamque robusta cuiusque habitudo , seu temperatio corporis existimari debet, quae vel intemperantia, vel inte pestiuo, seu praepostero comedendi ordine, omnino labefactari non possit. Nam & praecipua concoctionis ratio habenda est,& quid serare valeat, seu recuset stomachus diligenter considerandum. Quippe singulis quibusque horis stomacho&concoctioni vacare; ac eisdem nouas subinde operas impendere, impensasque, ab ipsis continenter expleri; neque profecto naturae integrum est facere, neque saluti magis
consentaneum, quam si omnibus horis, atque cotinue comederemus. Tantum enim cibi, atque potionis adhibendum est, ut reficiantur vires, non ut opprimantur. Etenim natura, qua homines corpore de animo constare voluit, sic horum inuicem a leseiunctiones, ac peculiaria cuique opera distinxit, ut modo in animu cunaa intenderent, eique corpus praesto esset; in his, quae corporis sunt, perp-ucis suerit co- tenta. Haec enim nos a ceteris animantibus usqueadia discriminaestive cum hae nullo neque ratiocinationis, neque contemplationis tegotio
distinerentur, libenter ipsis indulserit, ut totum vitae otium pascindo ncorpori impenderent. At vero nobis,quibus innata est sublimium iti pectio, atque diuinorum beatissima contemplatio: quique rationi ac menti praecipue inseruimus, permisit,ut quamminima fieri posset temporis iactura, corpori quae necessaria sunt exhiberemus. Cum itaque animo, tam maSima, quam minima quaeque temporis ViI sparia debeantur: nec tamen corpori sua rursum ad viuendum inte ualla negari possint: inuenienda lunt de ratio, dc modus, ac vera meis thodus, quibus sic demus operam corporeis, ut ob hac animum n
quaquam abhonestade continenti actione interpellemus. Hoc enim Cpraecipuum, ac summum fuit semper philosophorum opus. hoc etiam, auctore Paulo, unctissimum Christianorum munus: si vel comedentes, vel bibentes, vel aliud quippia operis, quod ex naturae debito praestandum est corpori, exeqstentes,cuncta in Dei gloriam Sc laudes reseramus.Est namque animorum naturale quoddam quas pabulum, cosideratio,contemplatioq; diuinorum : his quippe recreata, ac veluti sariὸra humana mena , grate pieque sese in praconium vertit satiantis. Nam
189쪽
Nam hae diuinae laudes S gratiarum actiones, quae quotidie a piis discumbentibiis, ante, & post mensam referuntur; quid aliud sunt obsecro, quam suauissimi quidam grati pijque animi Sales, quibus acta gestaque nostra codimus, ut summo caelestiqlae Sali Christo multo suaviora. de gratiora illa offeramus Qui sane animi Sales tum optime
condiunt, atque iucundiores effluunt, cum corpori suus etiam Salin tempore, atque cum modo adhibetur. Corpus enim non minus
insulso, atq; intempestiuo ciborum esu quandoque offenditur, quam si fame,vel inedia vexaretur. Nam &ipse stomachus inopportuna insulsitate male affectus solet etiam corpus,atque subinde animum a ne- Acessaria ad agendum alacritate, de laetitia abducere. Ita quippe animus in sidet corpori, ut sessor prudens generoso equo; qui tum maxime, de freno regitur, & ad cursum fit expeditior, cum neque esuriens, neq; omnino satur in arenam descendit: haud aliter quam olim fieri consueuit in Olympiacis certaminibus. In quibus laetus, ac exultans, Aquasi triumphum acturus intrabat auriga, non qui prapingues, aut praeferoces equos attulerat, sed qui tempestiuo eos pabulo, atque moderata crassitie spectabiles, tum ad cursum leuiores, tum praecipue ad circunducendum obsequentiores aluerat. Tam magni refert ad salu- Bbritatem, bc optimam habitudinem comparandam, sobrie, atque in tempore pasci. XVIII uuapropter ne omnibus diei horis, more pecudum, homines in cibum de potum intenderent; neve rursum semel in die duntaxat edentes, sese plus satis onerarent, omnium fere usu, ac consuetudine recep
tum fuit, ut in duo praecipue diei tempora cibus distribueretur; in prandium scilicet, de canam. Quamquam olim prandium apud Romanos, haud insulsos optimi victus, atque Medicinae cultores, non pro intepra cibatione, sed pro tentaculo sumebatur. Neque aliunde profecto, nostrates agones,quorum lingua vernacula Romani serna
nis vim ac stridorem adhuc magna ex parte retinet, prandium appellant, Iantarddque re comprobant:cum inter eos rustici,quibus δc antiqui moris, & salubritatis maior est conseruatio, tenui contenti pran- dio, utpote ientaculo, copiosius caene it. Romanos igitur prandio moderato usos fuisse, aestate praecipue, auctor est Celsus; qui state ratum,
190쪽
xIxasseri prandium saluti commodum fuisse, hieme vero non sic: proptereaquod astate, ex debilitato, ac etiam diffluente ventriculi calore, parum, & saepe, ac citra saturitatem: hieme vero contra,multum ac raro comedere corporibus fiat utile. Quo plane iustior videri poterat Platonis ad Dionysium admiratio, proptereaquod in ea loca diu nisset in quibus compererat homines bis saturos in die fieri. Praecipuus itaque ac copiosior diei cibus in canam potius, quam in prandium roferebatur. Sed noctene, an die cana apponeretur, utrove tempore saluti magis conduceret, aut nunc etiam conducat,difficilis mihi temper
visa fuit quaestio. Quae tamen ab Anthalisticis, ut sic dicam, usque cri
minationibus, nuc peropportune cgnantibus nobis occurrit reuocada.
Damnant quippe Anthalistae sui antemeridiano sermone ena ratum fuit) homines regionis Aquilonaris, eosque iniuriose vocant ἀλιπαγῆρ, Salem insimulantes; quod tam praepostera illi, tam que inhonesta, ut dicunt, atque saluti etiam incommoda viantur comeden. di hora. Vtpote qui salsissimis assuetiesculentis, ut sitimsbi excitent inexplebilem , ac ne breuitate diei comessationibus, symposijs,e terminus praescribatur, lautiores, atque profusiores cibos, non inmeridiana prandia, sed in nocturnas canas, turpiter, ac pestilcnter coimuertant. Quo fit ut Sale, vinoque largiore ibidem exardescens, ac vehementius excitata crapula, in bacchationes veterum Orgijs persimiles, in dedecorantia tripudia, in verborum procacitates saepe etiam in scedas libidines, & turpes ebrietates, denique in crudas, atque do
formes vomitiones erumpat. Quae tam immania nocturna ruco
mefationum monstra, ab ipsamet ad comedendum temporis impo tunitate prognata, plures ex sese morbos frigidos, eosdemque non solum corpori, sed animo pestilentissimos genuerunt . atque in primis eum, qui, ob acerbi sit mos articulorum dolores, dictus est articularis: ex Venere,ut pleriq; fatentur,&Baccho genitus,abotroq; etiam &
tus. & enutritus: qui oue sub eadem Aquilonari plaga, qua de frigidiLsima est, de perquam numida, maxime solet ingrauescere. Idq; vel ex eo praecipue, quod circunfusus aer nocturnis horis frigidioriae magis humidus effectus, natiuum calore ab extremis corporis membris, de articulis pulsum, retrahit ad ventriculum. & interiora: hisque vino, atque