장음표시 사용
21쪽
talem,&existimationem pertinetibus disseramus. VINTA. Totus iam ardeo cupiditate audiendi te ea,quae dicis ad me spectare,tua verborum elegantia,& solita sententiarum ubertate narrantem. METR O. Vtinam sic me geram in narrando, Sc in alijs,quae narrationem sequentur tractandis,ut & tibi satisfaciam,& eorum opiniones, qui a te disco dunt,quo pacto labefactari possitnt,ostendam. QUINTA. Reseriam, si placet,omnia, nolique me amplius ex eorum expectatione pendere.
ii Heri solemni Sanctorum omnium sesto, cum iam advesperasceret, AEgo & contubernales nostri coimus in Pantheon,ut illic nostras preces, quemadmodum dies postulabat, funderemus. E quo templo vix egredi potuimus, quin structuram illius magnificam, excelsam& incredibilem tam cupide spectaremus, ac si nunquam alias contemplati suillimus S merito sane. Est enim illud,ut tu mihi saepe confirmare sodles,inter omnia mundi templa maxime mirandum: cum eius magnitudo,quae totius sere populi Romani capax est, atq, in primis forma, vel hoc nomine, visa sit perinsignis, quod uniuersa moles unico pariete, eoque perpetuo,M in orbem acto cingitur: qui cum rectus ad miram Baltitudinem peruenit sic se inde molliter fastistat,ut in unicam eamque peramplam, de orbiculatam testudinem delanat. non uno summo, velolet,lapide,qui tholus dicitur,finitam,sed in ipso fastigio,iam lato,mireque rotudo foramine apertam,ut ea sola luce,totum illud templum tam alte lateque patens illustretur.Quam summam amplitudinem imge quidem superat interior eius ornatus. tot enim, tamque ingentes ex marmore columnae intus parieti cum interuallo connexae praeponuntur,ut superiori parte, amplisiimam,amoenissimamque ambulationem in orbem constitutam sustineant: infra vero, sacella Diuorum simula- chris ornata distinguant. Denique cuius unicum est vestibulum, unus Uaditus, perampla porticu , quae columnis ingentioribus , atque ex o dine collocatis fores excipit,mirabiliter exornatus: ut nihil omnino in eo sit, quod non ad maximum templi decus & ornametum pertineat. Quae cum inspicerem .ac nec sine risu recordaremur,te illud templorum Salem appellare solitum ; domum noctu reuersi siumus: cumque ad coenam te minime venturum esse sciremus, ab ea nos etiam omnes, quod lauto quidem ex prandio crudiores accederemus, abstinuimus:
22쪽
bestarijs tantummodo dulcibus ad gustandum admissis: cum vero Paulinus tuus pedisequus, quem ad nos miseras, facete admodum Salem in mensa nobis apposuisset Quod indignissime feretes contubernales,protinus in eum insultarui: Quid malum, inquietes,Salem inter bellaria apponis an ex heri tui gustu,& appetitu omnium intemperatissimis,ceteros metiri vis; & quam insulsissime dulcia Sale conspergere Quibus in te multa alia effutire par/ntibus, occurri illico, eorumq; tam lubitam, ac repentinam eScandescentiam vehementer improbaui; quod in te tantum amicum Sc contubernalem,vel absente,perinde Aatque in mortuum,turpiter sua tela conijcerent. At vero illi de integro occasionem capieutes, in primis vitio dabant, quod cum tu humanarum litteraru,dc utriusq; iuris habearis prudentiisimus, multorumque
hominum mores.& urbes perspeXeris,nunquam tamen in ratione victus constare tibi videaris; cum sic te geras in tractandis amicis, quos interdum inuitamus, ut neque illorum,neque tua cum corporis, tum animi Valetudini seruias. nam modo gustui & palato satisfacias, amplius non curas, num ab alijs indecoro eiusmodi couiuandi ritu note ris. Quae plane animaduersiones eo in te magis videbantur intendi,
Obdilli statim, intermisso Paulino, in Salem condimentoru suauissi . Binum, huiusque percupidos, iacula sua omnia contorserint. QUINT 1 Hui facetum, huc pertinet prosecto , quod superioribus diebus cum tu forte abesses canantibus apud nos amicis, inaures vicissimilli. atque obuersis in me Oculis insusurrabant . proptereaquod patina assidentis mihi conuiuae Sale consperseram. Ex quo ipsi postea grauiter incusare me, ac gemini etia peccati insimulare coeperui: tu quod imprudens Italorum morem in porrigendo Sale peruertissem; tum maxime quod ipsius conuiuae valetudinem neglexissem,quam, vel modico Sale, amitti posse dicebat. Quibus dum facti mei rationem redditurus occurro, in varias se ipsi confabulationes deuoluebant, ut ijs me tandem a satisfactione deterrerent: Parthos, ut mihi videtur, imitates, qui ne tela in eos retorquere licea protinus iniecto spiculo diffugiuntias Ela Id ipsum mecu factitabat, neq; me ullis amplius,uel honestis rationibus obuia ire sinebat Na postqva no modo Medicoru atq Philosopho tu,sedTheologoru etia assinionibus sua ipsi opinione confirB ij marunt
23쪽
marunt, mox, interrupta disceptatione discesserunt. Cumque me latico ad dicendum pro te paratu esse ostendissem; se, summo mane Tibur, ad aspectinda illius urbis quondam florentissimae, nobilissimii monimenta abituros, neque illinc, nisi postridie domum redituros esse, responderu: Quae cum ad multam noctem protraxissent, vixque paruo lomno se postea dedissent; statim de tertia fere vigilia excitati, equis admissis, Tibur se contulerunt. Quibus discedentibus nulla mihi profecto fuit ouies , quin potius meipsum paululum collegi,ut tam inulta, tamque diuersa, quae ab ipsis in Salem, atque in te dicta sunt,
memoria recolerem, perpenderem, animoque diligenter versarem, . quo fidelius ea omnia referrem,&ante illorum reditu omncm meam operam ad redarguendos illos tibi praestarem. D iiiii Miram rem narras, neque fieri posse credo, quin se contubernales permagnis aliquot argumentis ad improbandum Salem praemunierim; cum tam constanter hunc audeant detestari, cuius usum non solum ab hominibus religiosissime celebrari; sed ab uniuersis animantidbus natura expeti, mireque frequentari videant. Neque enim credi parest, eos, nisi persubtili aliqua ratione fretos attentas tam duram; Ixamque insulsam , ut existimo, opinionem inserere tibi, quem & viriusque Philosephia studiosissimum, & tam multarum rerum diligentissimum indagatorem sciebatit: nisi sorte consulto id fecerint, vive riorem interim de ea re sententiam a te maturὲ colIcctam,& elaboratam,postridie ad canam exprimerent; cum ad illam ipsi, tametsi conaspectam eminus, intendentes, minime tamen per se peruenire possent. Quibus perinde mihi videtur euenire, atque metallorum sotaribus.
t enim hi cum terram c dant,atqueaurum effodiant,minime tamen
sussiciunt ad auri naturam dignoscendam, sed negotium huiusmia ς di rei jciunt in eos, qui igne aurum probant : ita quidem isti, Salem, ut
rudem quandam, at diuitem materiam, gustu, quasi manu tractam res, cum verum eius usum ignorent, tam absonis hunc obtrecta. rionibus obscurant, ac deformiorem reddunt, ut seueriore Philoui Ophiae igne illum probandum tibi , expoliendumque committant Nerum quo maiora ista, atque mirabiliora faciunt, eo me maior ex
pectatio audiendi tenet , de quibusnam ipsi rationibus se, suamqu.
24쪽
opinionem tueantur; de tu improbatis illis, quid pro vero Salis use tenendii sit statuas. Quamobrem impensius a te cupio intelligere, eius
modi de vitado Sale assertionem, quam tanti faciunt, a quonam Ora culo redditam fuisse mundo referebant. cogerentur siquide tam Me
dici, quam etiam Physici omnes subturpem de ea palinodiam dare,
qui Salis virtutes, atque facultates mire extollentes asserunt, nihil esse ad depellendam corruptionem ab animantiu corporibus Sale neque commodius, neque salubrius. IAE O. Faciam libenter: quin etiam
illorum obiectionibus promptam subijciam refutationem, qu ut ingenue fatear simili occasione iamdiu animo,& ante oculos obuersabatur. QEamquam durum profecto opus, mi Quintana, ac perdificile aggredi mihi videor, qui de Sale, eiusque praecellenti natura,& mysterijs disserere audea. de quo quam multa veteres pr sertim religionu, atque sectarum principes, tum sacrificijs rite peragendis,tum gentium animis pace,atque concordia imbuedis tradiderunt Quae tamen adeo aut sub Aenigmate, aut per Parcemias, aut per symbola adhibuerut ut pleraque nobis di ea re, neque explicata satis, neque penitus patefacta reliquerint. Non enim summae religionis inclusas tot in Sale significationes enodarunt: non contentas in eo caussas vitae, atque salutis
mortalium aperuerunt: non denique hactenus qua ratione fiat, ut non solum ab omnibus animantibus Sal tanqua excellens quoddamnatura bonum expetatur; sed in sacris libris laudetur etiam ,&aciscatur in religionem, caussas reddiderunt. Auget praeterea obscuritatem hanc tantam angusta ipsa, atque argumenti ratio . Neque enim ordiendum nobis est ab uniuerso, seu ab uniuersitate rerum. neque dicendum de iis, quae sub una voce, cum uberrimas reru opiniones tum plenistima verborumatque sententiarum pondera secum aD
serunt: quin potius de simplici, ac singulari rei natura est disserendum, quae vix per genera & differentias diduci; sed per quaedam quasi indiuidua, quae in scientiam, ut docet Plato, vocanda non sunt,diuidi, definiriue potest. Accedit insitus uniuersis de Sale gustus, qui cum omniubus natura placeat, varius tamen de illo est usus, varia opinio, ac iudicium. Ab alijs enim vel nimius approbatur; a quibusdam vel modicus reprehenditur; a Medicis ured occasione morbi totus saepe
25쪽
interdicitur , a plerisque demum mediocris etiam aegrotis necessarius habetur. Quibus ex caussis, inter tot opinionum diffidia, certissima, atque indiuiduam illam , quae omnibus ex aequo placeat, Salis mediocritatem inuenire; magni prosectb, ac plusquam Herculei erit laboris Cui tamen ut pares limus, feliciusEue tanto insurgamus oneri; tuq; inse melius ad reuincendos c5tubernales instruaris; attentione tibi nominus accurata, quam Sc ingenio, Se summa mihi opus est arte. Sed dissicultati oppossitus est meus erga te omnia vincens amor.quo duce. mi Quintana, dum tuas partes agam,neq; instructissimas in noscotubernalium acies perhorresci neque eoru conquisiti*vndiqi in Salem argumentis a proposito declinabo: quin immo eiusdem candidit simisuauissimique Salis patrocinium pro te lubens, ac diligeter lutcipia
Quare rem omnem ita expediemus. In primis enim contubernalium obiecta crimina in Salem, suis pomi locis, pro res feret, inter dicendum diluenda, fideliter in medium astiremus. Deinde vitam multa , atque tam varia, quae sese offerunt pro Sale dicenda, facilius animo apprehendere,ac memoria retinere possis;inquattuor maxime
partes, siue locos, uniuersos de sale sermones conijelamus. Quorum primus,nunc iam ante prandium absoluendus, de Physico, siue Philosophico Sale apponetur. Secundus, pomeridianis horis a prandio ad c am usque explanandus, ad Medicum ,sue Empiricum Salem
est referendus. Tertius ut mensae congruentior,ideoque inter coenam
exponendus, ad reconditos, maxime vero ad Geniales, siue Iocosos animi Sales traducetur. Gartus atque ultimus non insulse i coena declarandus. cum priores antecellati qui totus in condiendis religione animis versatur; Mysticum,sive Theologicum Salem nobis degustandum exhibebit. Quibus pertractatis, indeque improbata uniuersa illorum Anthalia sic enim contubernalium reprehensionem Salis posthac appellabimus tum verum eius usum, tum mediocritatem,ad quam ille reuocandus est, & ad condiendam tam animi, quam corporis salutem adhibendus , explicata tibi satis , ut spero, relinquo mus . QVINT. Nulla res prosecto me magis recreabit, daboque operam, ut tibi dicenti adsim attentisiimus, neq; vllis te amplius per
cunctationibusinterpellem. Neque enim est quod tam ipse hac in re,
26쪽
vel possim, vel debea.m optare, quam ut te continenti oratione de ii is disteretem audiam. Quare a summo contubernalium proposito rem
omne, obsecro , prosequuturus ordire. METRO.
Aiebat igitur eorum unus, quod item dc alter tum verbis magnificis, tum pugno mensam vehementer caedens confirmabat, se a quodaperitissimo Medico,eodemque grauissimo philosopho haec summa in Salem dicta excepisse. Nihil elle usquam ex his, quibus vesci homines frequentius consueuere, quod tantopere totum corpus, atque inprimis oculorum acie ossin dat, quam Salem: cuius vim pessimam in eo potissimum sitam esse dicebat, ut dulcem illum, atque temperatum humorem, quo alimur, terrea Salis siccitate obduratum, caloreque, quo urit, inflammatum, in corpore praecipue male aflicto corrumpat. Nam salsa inde pituita, siue adusto humore per venas excurrente, tantus phopterea toto corpore excitatur pruritus, ut hos, quibus prouida salsorum fuga non coligit, aut scalpentes ad exulcerationem usque incendat, aut irritato genitali semine ad intempestiuam libidiunem prouocare nunquam desistat. Ex quo membris delicatioribus ut oculis, quibus subtili admodum, non tamen irritanti, opus est alimento, magnam omnino perniciem a Sale fieri asserebat. Medicos enim ex Anatomicis depreliendere aiebat, eos maxime homines,qui nimio
Sale vescantur, indeque infectus in ipsis humor, & quasi retrusus, neq; per scabiem, neque per sudores, aut aliusmodi exhalet; corrosum habere haepar, sanguineque pituitoso, qui facile putrescit, abundare atq; id sane adeo liquere magno malo eorum, qui talia patiuntur ut his nomodo oculorum debilitas ex usu Salis, sed uniuerso etiam corpori de languor,& vitae breuitas cotingat. Quod prouide praecauentes Medici,morbo quantuuis leui laborantibus quaprimum salsis interdicunt: sed chm omnes homines a perfecta sanitate longissime semper absint,
neq; sit quispia adeo sanus, quin ob perpetua humoru discrepantia, siue ut dicunt, ametriam, patiatur aliquid aut inteperiei, aut morbi;hoc ipso nos ut semi aegros, a Sale morbos inuehente, vel potius inuectos adaugente, avocari oportere de illius Medici sententia concludebat. Corpus enim cum perpetuo sit aegru utcuque, sinu dici posse negabat: iamq; acuta quide. & a re non admota aliena digressione disceptabat,
27쪽
perfectam sanitatem, neque mortalium cuiquam contigisse, neque dari posse usquam: perinde ac ne
dam Medicorum placitis in medium asserebat. vli Quin de prouidam naturam Medicinae parentem,aiebat, Salis sugam nobis ut omnibus etiam plantis indicasse: quas ipsam et natura,vt inquit J heophrastus, aut marina aqua nutriri omnino prohibet, aut si perfluente, penetranteue humore contingat ipsas coalescere, quὀd
praesertim in extremis rubri maris videre est, minime tamen excrescere illae,ac neque fructum ferre, neque certum,congruentemue naturae
saporem obtinere possunt. Quare cum tam varia saporum genera &disterentias plantae sortitae sint, nullusque earum fructus salsum saporem referat; hoc ipso Salem, cum inutilem atq; noatum; tum maximὸ omnium superuacaneum esse contendebati His insuper addebat sterilitatem; quandoquidem salsiim adeo pauca, immo nulla generat, ut ea, quae ad generationem faciunt prorsus tollat: mordacitate sua quic- suid succi vegetique humoris solo inest,exugens. Vnde omnibusquete plantis seminibusque oriuntur inutile omnino fieri dicebat: quemadmodum loca ipsa, quae sita sint ad mare id sterilitate sua facile de monstrat. cuius praecipue sterilitatis caussa Salem ut detestabilem,ut valde perniciosum damnabat. idque vel hoc maxime,quod gentes eoptantur in extirpanda tyrannorum memoria; dum eorum domibus,
aris, focisque edicto publico euersis, atque solo aequatis, totam illam aream horrifica cum dirarum execratione Sale spargere, atque loco de tyrannis nunquam renascentis Salis sterilitatem imprecari soleant. viii Cum igitur Salem non modo usibus humanis inutilem, sed corporibus etiam aduersum, atque omnibus longe perniciosum commonstrasset, factum inde esse colligebat, v animalia rationis expertia, quae aluntur plantis, quaeque ad nostrum usum Sc victum pertinent, natu ra itidem a Sale abhorreret. Nam licet eoi unde, praesertim quadrupedum nonnulla Sale pascantur,ut pecudchidariis nostrae potius,quam naturae inuentum fuisse praetexebat: scilicet ut illas crassiore ventre Mingenio ex continuo per Salem pascendi usu redditas,no solum man suetiores subinde atque captu faciliores nobis fieri curaremus,verum-
28쪽
etiam earundem carees Sali assuetas gustui nostro gratior voluptatis gratiam suauiores cssiceremus. Nam quae illartuitius a Sale abstinent,ut aaes,&tteraeq; ferarum, quae dulcibus talmodo vescutur fructibus,callidiores certe sunt,dcvelociore&eua cluseque ipsis ocius, ne esca fiant, a venatorum laqueis eripiunt. Ceterunquod Sal quibusdam condimentum sit c suauitatem palato afferat,ea plane caussa est, quod gulam satietate aflectam denuo ad ingluui mirritat, atque seruenti inde stomacho, ut oleum camino, vinum, ac in
exhaustam cum ebrietate sitim perpetuo ingerit, fouetqtie. Quae res Aquilonares homines, alioqui seirgi, crapulae accommes lationibus deditissimos effecit. Namque ut ijs largius, atque profusus, quin &procacius indulgere possint, tenui meridiano prandio contenti, quasi lumen coeli erubescant commessaturi , ad nocturna Jmposia, & lautiores conccenationes, praepes era comedendi hora, sese perniciosὀάonuertunt. . mui . mi Quocirca huiusmodi sue terrae, sine mati s excrementum Salem a perditissimis hominum cupedinarijsinuetum esse dicebat,quo & suam hi artem extollere,& inexplebilem abliguriendi pestem semper alere possint. Proinde oportere quidem salsamentarios ipsos una cum condimento non solum a Republica ablegari j verum aboleri etiam uniuersum Salis usum, ut pernaciosum, minimeque mortalibus necessa rium. Nam ex melancholicis quosdam inlicniri homines reserebat, nullum fere gustum, neque usium salis habentes, nihilominus tamen optimo conflare temperamento, atq; aequalibus tam corporis, quam animi viribus certare cum ceteris, qui salissi assuescunt. Quod si praeterea ad alios humanae vitae usus,non ad solum gustum, Salem referre, atque ipsum cum uniuersa subterraneorum natura de quorum genere Sal habetur quispiam sigillatini conserre velit; prorsus se illum inutilem, ac nullius etiam precij, nec aestimationis dignum inuenturum ducebat. Quem enim aiebat omni Sal obtinebit inter lapides, quorum ob soliuitatem praecipuus usus est ad aedificandum , cum fragilis ille, ac veludiabulosus, nec bene concretus, nec compactus satis, sed in liquorem facile abi ens quidam sit succus quidnanti innatae in eo facultatis siue inclyti splendoris inesse potest,ut inter gemmas cum Ada
29쪽
Maragdoue, aut perexiguo alio quodam eiusmodi lapillo tur ' Quid tandem in eo virium ' quid dignitatis, aut precii
. uitatis, aut vitae, si inter metalla cum auro omnium preciosisti- conseratur An ut aurum, ita de Sal potuit unquam de humana Hepublica benemereti; ut quemadmodum aurum, ita & ille rerum omnium inter mortales permutatione fecerit vel existimatione, quia
tum ubique aurum habet nominis, tantundem Sal acquisierit vel ab ingenita virtute quod peculiare est auro amissam iam iamque sanita tem ille mortalibus restituerit x Ac si ex tam multis praeterea persuauibus plantarum succis vinum cuius mirabilis, ac diuina pene vis est Sc facultas omnium sine controuersia praestantissimum, Sali opponamus i prorsus nulla non virtute Salem a vino superari sentiebat Nec veta quicquam in Sale boni esse fatebatur ,praeterquam quod ubique terra, marique multum sit Salis. Sed quidnam, subiungebat, vilius, quam nimia ubiuis, at inutilis alicuius rei copia, ac redundantia Z Nam salsugine, qua tantopere maria
omnia imbut sunt, quid usquam affluentiusὶ Sed ea rursum quidnam inutilius λ quid impurius equidue traquillo stomacho obuenire pol est incommodius Θ cum haec ipsa salsiugo, propterea quod ab spurcissima
terrarum proluvie in mare semper excurrente, ut asserebat, conflata
sit, non alio sordidiore sapore maria omnia inficere debuerit, quam falsissimo, qui fere cum amaro idem est, atque ab animantium gustatu usqueadeo alienus, ut neque assuefactionet quidem, neque quantavis appetendi necessitate urgente,potuerit unquam cum illorum potione conuenire. Verum superioribus incommoditatibus quandam ineuitabilem pestem per Salem induci confingebat: nempe corrupta aeris intemperiem, qua salsuginosis locis maxime prouenit: sicuti in Insulis, oc alijsmaritimis locis ex pallido incolarum vultu Sc marcore, atque immatura canicie facile licet deprehendere. Ex quo tandem nihil humanis corporibus, neque sumptum interius, neque extrinsecus admotu, obuenire posse Salepestilentius , pugnaci sit me defendebat. XI Quae cum alter contubernalium de communi utriusque sententia protulisset , atque Salem Sc oculis,& uniuerso corpori aduersissimum esse conclusisset: tum alter, breuiori quidem oratione, at grauiore ta-: si v d men
30쪽
men argumentorum pondere in Salem denuo est inuectus: ac quod humanis etia animis magis perniciosus ille sit, quam corporibus quae altera Anthaliae pars, ac reliquus utriusque sermo erat sic tandem peroravit Corpus, inquiens, assuescens pulpamento salso, sanguine impuro inficitur, duraque ex hoc, atque truci temperatione redditur. hac autem sequutus animus, sue,ut Galenus inquit, animi mores, se,siuaq; omnia, siue ad agendum, siue ad contemplandum instrumenta,& facultates, quae aut corporeae sunt, aut sine corpore esse non possunt, vehementer laedit, illaque debilitat,atque retardat. Vnde quisquis mortalium is sit, necessarium est, ut&ingenio rudi, Sc hebetiori natura constet. Neque enim ut perfectus sit animus suoque munere dc facultatibus in corpore libere sungatur, tam ei obest ipla corporis in quo agit debilitas, quam agrestis quaedam, seu potius ferina sanitas, quae rustico Salis alimento contrahitur. Sub hac quippe veluti sopitus anumus tum ad philosophandum difficilis,& indocilis; tum ad agendumetia tardus, atque ineptus redditur: quemadmo dum videmus homi. nes Aquilonaris regionis , eisque finitimos, cibis dulcibus neglestis, salsisque nimium indulgentes , ingenio tardo ac hebeti enasci. Nam
horum certe quorundam corpora, tametsi saniora sunt, atque salso illo esculento nutrita diutissime viuunt, languescere tamen in eis anumum, ipsumque suis sere praestantioribus ingeni j viribus praesertim
celeritate, quae omnium est pars nobilissimai certum est vel destitui, vel ipsis, ne libere utatur, impediri. Ac sine dubio ea etiam de caussa obtorpescerent istiusmodi homines; ni ingenii tarditatem, ac deprauatam Sale naturam, curiosissimo, diutinoque in rebus non studio Se patientia solum, sed improbo etiam labore, ac pertinacia superarent. Quamborem inter mortales, eos maxime dc ingenio, Sc naturae bonitate ad quaevis animi muniaobeunda prestare reli uis; ciui salsum fugientes dulci saporum praestantissimo,nobilissimoque delectantum cuiusmodi sunt Australes gentes,quae potissimum ad Solstitialem orbem consistunt. Hae namque salsa dulcibus longeposthabentes, ut regio fert ; non solum alimento dulci ingeni j subtilitatem conseruanti
sed mitissimam naturam accessu de calore solis, qui proximus oritu consequuntur. quales esse Poenos, atque Tyri ps ad eam oram vergen