Bernardini Gomesii Miedis ... Commentariorum de sale libri quattuor. Ad Philippum 2. Hispaniarum, atque Indiarum regem catholicum

발행: 1572년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3a Commentariorum

natura constitutum est, vires, ex quibus componuntur, alant ur. Vnde cum alimenta ex quattuor, quibus componimur, elementis consti

tuta sint: necesse est, ut ea primis horum qualitatibus, sine quibus nulla fieri potest compositio, tum alimenta constent, tum calidi dc sicci, perinde ac frigidi cir humidi, necessaria in nobis sequatur appetitio. Quo fit ut iurulenta, humida licet, calida tamen ebibere appetamus, propterea quod pinguia cum sint, ac Sale condita, quin dc calida sumantur , non tam potionis, quam cibi rationem habeant. Nam haec quidem, ubi calore suo, tum maxime siccitate Salis, calidum & siccum in stomachum intulere: hunc protinus contrarias, ac repugnantes qualitates, frigidum Schumidum appetere, hisque insaturabiliter expleri necesse est. Vt scilicet ab ea pugna,concors contrariorum compositio, seu quae dicta est temperatio ,unius interuentu Salis, ad alendum sequatur. Non enim pinguia, non calida, neque tepida, quae potius infatuassent, ac mouissent stomachum: sed salla tantummodo sunt, quae de condire, & cum gustu dc stomacho illa possunt conlociare. Ex quibus colligitur, Salem cum saporum omnium utilissimum tum pernecessarium naturae ministrum esse; cuius singulari ope adiuta naiatura, atque illa ipsa pugna dc contentione, tanquam necessario ad concoquendum instrumento utens, magnum profecto nutritionis opus in nobis perficit salutariter. xxeti Ceterum, cum Salem hactenus, δc gustui, dc appetitui perpetuo gratum; atque humanae saluti subinde commodissim um esse ostende rimus nunc superest demonstrandum, quo nam pacto haec ipsa fatus,

id naturae conteruatio, uniuersis etiam animantibus per Salem communicetur: ut appareat apertissimis rerum argumentis, non modo

salutem δc integritatem corporis, verum foecunditatem itque gigne-di vim magnam in eisdem per ipsum excitari, ac mirabiliter adaugeri. Tota enim vis Sc natura Salis eo maΣime tendit, ut quibus admisce tur . si viventia sint, ab omni fere morbo vindicet; si vero mortua, a putri corruptione tueatur: ut absolutam corruptionis necessitatem eorum, quae oriuntur, dc ad interitum necessario ruunt, Sal suo quasi indito immortalitatis igniculo, quodammodo anteuertat. Quod autem peculiaris, ac diuina pene conseruandi vis in Sale tanta sit, consentanea

52쪽

de Sale liber primus. 33

sentanea naturae ratione facile persuaderi potest. Cum enim corporeus animalis interitus, eiusque membrorum dissolutio, non tam aliu-de, quam ex defectu caloris, quo vivit animal, Proueniat; si qua tameeiusdem caloris instauratio dari potest, ea non het utique,pr perquam appositione, ac interuentu alterius prope similis, aut congruentis caloris, qui destitutum, indeque putrescentem in corporibus humo rem tum foueat, contineatque: tum superuacaneum, bc sese corrum- p tem exugat, atque absumat. In cuius itaque deficientis caloris io cum suffectus Sal,sicca, igneaque;qua valet natura , id prastat, ut tam Atalore fouente, quam siccitate superfluentis humoris paries absum en te ; M viva quidem conseruet, & demortua etiam corpora protrahat

in longam posteritate. Nam ut animi quo nihil magis est apud nos diuinum offcium est animata,tueri atque illorum compages me Brorum , ne dilabantuti continere: scitiam Sal non solum facultate

m animantium corpora corroborat; verum escit, ut mortuorum . ad tabem tendentia permaneant: ac ne exanimorum membroru ham

monia, siue nexus utcunque dissoluatur. Qua in re diuinam quadam divi ille exercet; atque animi vice singitiit; dum veluti spiritus quidam's a eorpori immersus, quicquid occupauerit, cogit subsistere, neque cor,

inruptione, tanquam morte, sinit interire. - o. ilia .

l Quod quidem excellentissimum Salis munus praeclare fatis in ipsis

odemortuorum antes alium carnibus expleri videmus. Has enim cum indescam multo post futuram praeparamus, Sale affatim resercimus acnesper annum & vltra putrescant, continemus. Sisquide nullae cuius uis generis animalium, etsi pestiferorum, carnes sunt,quae non seruen- tun salitura. usqueadeo, ut sine incommodo quin que cruda edi Pqssint.Q rum certe humanae. tamnsi ad corruptionem multo sint alii procliuiores, sitamen Sale condiantur, reliquis' nilonge diu- urniores, mireque reinunt corruptioni .lVnde cadauera, qua pluribus seculis et inaus manere integra, & incorrupta ι pardm est alijs, quantumlibet pretiosis aromatibus obliniri, nisi Salearomatum pra e ridiantur. Nam de opobalsam in quod condiendis in dati Ahim . alta inclytum, atque interjaromata nobilissimum hab&ttin, haud credo ipsum sine Sale, quod Sal sine ipso, escere omniam olita D no posse

53쪽

Commentariorum

no posse. Solebant quippe antiquitus demortuorum Regum, alio.

rumque magnatum corpora,balsamo, myrrha, dc aloe condiri, de insepulchra inferri Quod etiam nunc fieri accepimus apud Persas in Babylonia Chaldeae, ubi est copia balsami, siue patri j, siue eius, quo de

Iudaea propinqua regione ad eos importatur. Qui mos olim apud Hispanos plurimum seruabatur; quos verisimile est, in condiendis Regum corporibus,ut sumptuosius,ac redolentius id fieret, magis quam ut multis seculis illa integra manerent, balsamo esse usos. Inde naque 'est, ut funerum condiendi modum hodie vulgo dicant emtalpamar. Sed id tamen insulsum condiendi genus hanc ob rem erat inferius, &ad permanendum infirmius illo, quod Sale conficiebatur; quod insulso quidem, tametsi corpora asseruarentur longo tempore integra, at laeua tamen, aut vi aliqua quassata,nequaquam resistebant: sed contam protinus exterebantur, & in puluerem diffluebant: contra vero Sale condita, quaquam summa vi impeterentur, manebant tamen ira tegra, inuiolata; quin & verarum carnium speciem Se orem fefere- A

πιιι Ex quo Aegyptij, apud quos maior cura suit condiendi, atque

asseruandi corpora ad perennitatem, suorum prasertim parentum Scconsanguineorum, quos noni tum Mausoleis inclusos, sed domi etiam intra cubicula, retecti facie, quasi uiuoa Contemplabantur,ac re- n YYYtinebant non balsamo cum myrrha, & aloe, sed Sale cum nitro, codria, de asphalio, hoc est, bitumine liquido, tum olim, tum etiam nostro tempore usi sunt. Horum etenim medicamentorum vires, acfacultates ad eiusmodi condituram, prioribus multo praestantiores esse, compertum est, ad superfluentes corporis humores depascendum,ac Cne extabescant prohibendum. Qua in re Ses, non horum modo, quae expressimus. sed aliorum quorum uis medicamentorum vim & naturam longe quidem superat. Salem enim per se vindicare a corruptione animantium corpora in multa secula permansura, Plinius lib.3i his verbis affirmat. Sali inquit,natura est per se ignea, dc inimica ignibus, fugiens eos, omnia erodens, corpora vero astringens sccans, alligas, defuncti etiam a putrescendo vendicans, ita ut durent per secula. Hac ille . Ex quibus verbis apparet uniuersas fere rerum condientium s est l. i G cultates

54쪽

XIII1

de Sale liber prim US.

cultates in Sale contineri; Salisque praecipuum usum esse ad condienda corpora. Vnde eiusmodi conditores appellabamur Salinatores a Sale tanquam primario, pernecessarioque ad condiendam media, camento , dicti quemadmodum Herodotus, dc Diodorus grauis i imi antiquitatis historici referunt. Nam hi cum tres praecipue condiendi ordines, siue modos describant, supremum , mediocrem, infimum; sing ilos tamen Sale necessario confici ostendunt. Id au. tem p cipue i Herodoti testimonio libro tertio confirmatur, qui de

functorum Regum corpora apud Aegyptum Sale condita fuisse lis verbis pronuntiat. Amatis Aegypti Rex defunctus est , de Sale con lod titsi, & in sepulchris, quae ipse aedificauerat, situs , Ac paulo post, ut appareat quanta insit vis Sali, non modo ad conseruandum corytis conditum, ne compages dissoluantur, sed ad resistendum etiam sisto lud vi impetatur, describit Cambysis Regis Persarum aduentum in Aegytum, atque eius barbaram immanitatem, qua in ipsius Amasis, conditum Sale corpus usus est hisce verbis. Cambyses autem e Memphi in urbem S aim abijt animosecten di, quae fecit. Etenim simulatuque in aedes Amasis ingressus est, imperauit cadauer Amasis e condiatorio afferri; deinde prolatum verberibus caedi, ac vellicari, & stimu Blis pungi, omnique contumelia infestari. Quod facientes, postquam

defatigati erant nam cadauer,utpote salitum resistebat, nec quicquam omnino elidebatur iussit cremari. Hactenus ille. Si igitur supremus, hoc est, regius condiendi mos Sale conficiebatur: necessie profecto est Salem reliquis inferioribus modis solitum fuisse adhiberi:

tam propter redundantem, atque parabilem ubique Salis copiam, quam ob manifestam eius ad condiendum facultatem . Ex quibus clare sequitur veram corporum condituram supremam, mediam, Cinfimamue elegeris, nequaquam sine Sale essici posse permanentem seu quasi aeternam. Quin id falsius sapor in eiusmodi conditis corporibus repertus, argumento est Salem maiorem virtutem, quam alia simul condientia omnia, conditis rebus imprimere. Quippe non dulcis, non amarus,

alteriusde generis sapor inest illis sed vere lalsus qualis in antiquissimis conditiis cadaueribus nuper inuentis suit deprehensus. Ac insuper ne

55쪽

36 Commentariorum

que ab eiusmodi salituris perennis duntaxat asseruatio corporum consequuta est; verum etiam medicorum arte factum , ut maximus ex his usus ad humanam talutem haberetur. Nam quod barbaro vocabulo Mumia dicitur, quam recentiores Medici inter prastantis sima medicamenta referunt smagna in illa comperta naturae vi ad sanandum nulla profectis re, neque facultate, neque figura distat ab hisce medicatis, siue conditis corporibus, quae descripsimus. Quod erte ita se habere ; mihi fatis probatur, ex Petri Bellonij Medici percuriosi sententia, quam ille suo de medicato lanere libello euidentissimis argumentis confirmat. Nam postquam argute, eleganterlimprobauit aliorum rationes de ortu, atque origine Mumiae,eamque neque corpus sub arenis Africae arefactum, dc ibidem inuentum, noque cadauerum tabidam saniem in sepulchris, ut volunt, repertam, esse ostendit: tandem qualis, atque unde illa vere sit, his verbis declarat. Mumia, inquit, nihil aliud est, quam funus medicatum,quod V imo Sale aspersiam, aut nitro salitum, dc per multos dies cedria, de asphalio, recenti, vel liquidiore bitumine unctum, conditumque: d inde aromatibus, dc unguentis, myrrha, cinnamomo, dc balsamo, adprobum odorem conciliandum, conspersum fuerit. Haec ille. Vnde relinquitur, Salem praecipuum, immo&panchrestum esse medicamentum inter omnia, quae a corruptione vindicant; eiusque admirabili ope fieri ,ut humore quouis absumpto, corpus minime contabescat, sed quamdiutissime fieri possit, maneat integrum,dc incorruin

xxxv Quae tam diuturna,&admirabilis Salis vis& facultas ad conser uandum,non in compositis corporibus Elummodo; verum etiam in liquoribus praesertim pinguibus, peraeque viget ac enitescit. Nam pinguia,cum dc humida, & fluida sint, atque viscos perfacile ab immisto Sale penetrantur, huncque retinent firmius; ac proinde& saliuntur melius , dc conseruantur diutius. Quid enim recenti lacte suauius quidue dulcius, atque salubrius 3 quo quidem alimento natura ad tenella enascentium animantium corpora nutrienda , atque facilius conformanda, nihil inuenire, neque proferre potuit mollius, neque commodius: si vero absque Sale permaneat; nonne corrumpi proti-

56쪽

de Sale liber primus. 37

nus, ac putrefieri experimur Quod ipsum, si emammis animalium suctum coagulaueris, suscienti tamen Sale adhibito, an non diutissime manet incorruntum Per Salem enim butyrum alimentorum valde pingue per Uies multos conseruari, caseum vero senescere manifestum est. Tradunt quippe Zoroastem, referente Plinio, in desertis caseo vixisse annis viginti ita temperato, ut vetustatem non senti

ret. Nec dubito inueniri eiusmodi apud Aquilonares, quibus obredundantiam pecorini lactis, calore Salis, atque frigore aeris, ibi optume concrescentis; δc butyri suauissimi, dc casei etiam vetustissimi fre- Αquentissimus est usus. Demum oua gallinacea alimentorum temperatissima quae sere lactea dici possunt, ac usqueadeo naturae grata, praesertim sorbilia, ut

nulla ipsorum parte in ercrementum abeunte, in purum transeant alimentum ; nonne aut mouent stomachum, aut in eo putrescunt, absuque Sale sumpta Nec vero tanti est, quod saccharum, ob dulcoris suauitatem temperatissimam , aliquoties vicem Salis in ovis gerat. Non enim hac in parte illud cum Sale est comparandum: tum quod saccharum inouo haud praeterquam a palato nimis delicato appetatur, tum maxime quod neque passim, neque omni loco, neque ab o- smnibus aeque ac Sal haberi possit ad manum. Veruntamen in conse uandis ovis, & a corruptione tuendis,uaria deprehenditur vis & natura Salis, terra, mariue experiare. Nam terra quidem, si integro putamine cum Sale inuoluta illa suerint, idque diutius, compertum est, exsiccatione Salis vacua, atque inania fieri: si vero mari, per biennium& vltra, asseruari integra & incorrupta: quemadmodum diutissime nauigantibus, portuque prohibitis, ope Salis, fuere omnino conserivata: propterea maxime, quod Sal humori marino proximus ina Chibetur, ne omnino exsiccare possit, atque in hunc modum temperatus , calore suo potest oua fouere. Quamobrem tum ab ea, quae fit per Salem, oui conseruatione, tum etiam ab eiusdem conspersi Sale gratissima, suauissimaque sorbitione, ostenditur magnam inter Salem & otium necessitudinem intercedere. Neque praetermitatendum est facetum illud excellentis coqui responsum: dum interrogatus, quodnam esset esculentorum omnium praestantissimum sub

57쪽

38 Commentariorum

una sumptum bucella, respondit, Ouum. Cumque rursum sciscitatus, quocum obsonio conditum melius saperet tempus sibi dari ad medi tandum peti j t. Iamque post factum interim omnium saporum ac co

dimentorum cum ouo experimentum, elapso quadriennio, cum Sale: inquit. Ex quo non modo pinguibus, quibus a corruptione asserendis pernecessarius est Sal ; sed dulcibus etiam, sed acribus, &alio quovis sapore refertis rebus, ne putrescant ut infra de plantis j est

adhibencius. XVII Quod si in exanimis corporibus, tot, tamque admirabiles per Salem panduntur effectus a quanto praestantiores, obsecro, quantoque perfectiores in animantibus effici credendum est calore intimoram mantis quasi manu vim Salis deducente, atque tam varias,in credibilesque eius facultates mirabiliter adiuuante. Quamobrem ad animantia rationis expertia, periculum in ipsis facturi, in primis deueniamus. Namque horum naturales instinctus sine quidem eorum, quae an bis, siue sequenda, siue fugienda sunt, ndelissimi fiunt, veluti aruspices, ac praemonitores. Ac non solum animalia, quae vocant soliua-ga; sed qua incedunt gregatim , tam sera, quam mansueta, ad cibum, de usum nominum, diuina largitate procreata, huic etiam proposito maxime conuenire ostendamus. Neque enim fieri possiet, ut belluae, quibus natura appetitum & sensum dedit altero ut ad res ferrentur

salutares; altero vero ut ab his pestiferas secernerent, euitarentque)Salem ita in uniuersum omnes appeterent; nisi summo ad id naturae impulsu incitarentur. Sed inter alias potissimum, ovem nobis proponamus; animal natura mundum, mansuetum, foecundum, lanige- rum, ac nostro etiam usui mire congruens. Ipsum enim usquea debmortalibus utilem, ac necessariam esse experimur: ut cum omnium animantium, quarum ope nitimur, aliae victum, aliae vestitum prLstent; sola ovis&intus nos alat quam salubriter,& extra vestiat, a que ornet oppido quam decenter. Hanc autem nisi summa cura, de

ad certos dies Sale sufficienti paueris, in locis praesertim aridis, nimiuq;

a mari remotis,cotinub ipsam tabifico morbo teneri vermiculis scat re scabie infici horridas lanas,& insuaues eius carnes reddi, u stu amitia

tere, atq; sterilem deniq; eadem fieri videbis. Q ua horrenda malorum

58쪽

de Sale liber primus 39

colluuiem boni p stores, ut procul a suo grege arceant; se, non alio potentiori, neque. alubriori antidoto, quam Salepraununiunt. Vnde, in locis maritimis, aut salsuginosis compascunt pecudes multo foecundior euadant, multoque suaviore lac teneriores cam0ςs proferati largiorquae,&ca gratiore abudar es. les prose l

us are ausiit meu quam vidit se alias pinguiores, ac neque gustui gratiores comedistὸ hastamen copia Salis, ac pastu soli salsuginoso tales fieri, cum multis rationibus, tum ex hac potissmum liquet, quod cum pecus omne potu quamma ime pinguescat, ad continuam huius appetentiam pecudi excitandam, ac etiam fouendam, nihil est aeque aptum ac Sal. Qua de caussa Sale quidem, atque optima pastorum solertia fieri autumo, ut vituli, qui in agro Casaraugustano Iadripataberi amnis enascuntur, reliquos totius Europae teneritate Sc sapore superent. Habet enim Caesaraugusta Celtiberorum, nunc Aragonum,Metropo .s, tametsi mediterranea, inter tam multa, atque praeclara suae laudis dinsignia, peculiaria quaedam rerum ornamenta, quibus se ceteris totius orbis ciuitatibus mire exaequat: idque non solum religione, legibus, institutis , ac moribus , & augusto nomine ; sed aenam calo , situ, ambitu, aedificiorum splendore, rerum affluentia, cum summa agri fertilitate, populique tum multitudine, tum statu tranquillo. Verum

inter ea, quibus e cellit, id habet praecipuum, quod tertio ab ipsa mili rio situs est nativus mons fossilis atque petrei Salis vulgo dictus de Remolinos copia dc nitore, sed potissimum sapore omnium Eu- Cropae suaussimi, atque praestantissimi. A quo etiam uniuersis ciuibus statuto quotannis die quod regia dignum est magnificentia j unicuique gratuito, quantum opus est Salis,asportare licet. Quo vescentes Caesaraugustani, non solum sibi corpora condiunt suavissime, sed etiam ab eo forte condimento emanat, ut in festiuilsimos, ac lepidi C. simos animi Sales pene omnes serantur. Nam dici vix quidem potest, quam sint in ea urbe, vel rustici renun omnium imperitissimi, naturai D iiij dicaces

59쪽

Commentariorum

dicaces, & ad iacienda scommata, & permiscendos Sales. inter dicen dum,aptissimi . Ab eo igitur monte saxeae quadam Salis glebae extrahuntur, quae lactentibus vitulis, dum in stabulis tenentur, obijciuntun ut illas toto eo tempore lingant, quo matres pascentes absunt. Quo linctu, gustu vehementer excito, sis inhiant matrum uberibus, ut ea plenissima licet, cum auidissime fugant; tum eo alimento ad bumanum cibum, &temperatissimi, dc luauissimi fiant. Neque enim lac, tametsi dulce, cum pingue sit, tanta gustus appetentia e mammis sugeretur propter dulcedinem, nisi Sale & natura condientibus, illud laperet subsalsum. Qu madmodum Poeta quidam peracute tetigit, inquiens: Capellas linctu Salis, Occultum in lacte referre saporem.

At demum, quid de Sue dicam'qua pecude, ut inquit Cicero, nihil genuit natura foecundius; cui perfacete idem animam pro Sale datam fuisse dixit: idq; ni fallor propterea quod Sui bestis omnium inertis. simae, stupidaeque, neque ad aliquod ingenij opus ut ceterae animantes natae, perinde concessa fuerit viventi anima, atque mortuae Sal. Nam ut exanima illius mebra,quo diutius asseruentur, & sapiant,ac ne putredine contabescant, neue compages dissoluantur, adhibitus Salretinet: sic ei de viventi data est anima, tantum ut vivat, ut adolescat, Scaffatim pinguis reddatur: ut exin mortalibus omnium escarum suauissima, & quasi prima fiat. Vnde,ut moriens vivat,Sale pro anima,&imbui, & condiri vult. Quo alimeto, sanis praecipue, exercitisque corinporibus, summo Medicorum consensu, neque inueniri potest quissiquam validius, neque temperatius . neque suauius. Verum neque inter quadrupedes Salis amicos, praetereundus est lepus, qui Romanis olim magni fuit habitus, ut testatur Martialis: Inter quadrupedes gloria prima Lepus. Huius enim tanta est appetentia Salis, ut nusquam certior sit captura, quam in areolis, siue latis lapidibus, ubi pastores solent ovibus Salem porrigere. Eo enim lepores noctu veniunt, ut reliquias Salis lingat: quo sapore sic alliciuntur, ut quas visico inhaerentes, in ipsomet linctu capiantur a venatoribus, perinde ac etiam cuniculi, quos omnes ab eo sil-

60쪽

de Sale liber primus I

salsorum pastu, quasi natura conditos, credendum est apud antiquos, tanto fuiste in hortore habitos. Quod si Sal, tam vitulo, quam oui, ac Sui etiam, pecudum, atque quadrupedum temperatissimis adeo conducit, ipsorum carnes sic temperans, ut harum frequenti usu quam ualidissime alamur: cur non, obsecro, ipse ide similem in nobis facultatem exercere poterit, qui cum eorundem animalium temperatura us

queadeo,&conuenimus,& insis quotidiano usu vescimur Neque enim video, cur nobis quod sentiunt Anthalista id fiat venenum, s. quod alioqui his ipsis animantibus, quibus enutrimur, tum summo Aest ad omne malum antidoto, tum etiam nobis communi cum illis

condimento.

x L Quamobrem vere prosecto est ridiculum hanc belluis tam insitam

Salis appetetiam arti nostrae potius, ad eas, ut dicunt, facile capiendas, quam natura prouidae, quae illam ad tantorum bonorum cumulum ipsis imperiijsi tribuere. Non enim consuetudine posset ars, id quod naturale non est, tam uniuersis, quam singulis animantibus inserere, infigereque. Nam quamuis artis sit, ut pleraeque ferarum nobis mansuehant; tamen ob id illae, neque rudiore certe sunt ingenio, neque in Bdeteriorem mutantur conditionem : quinpotius proprium , atque praecipuum ipsae propositum a natura tributum, tum generosius alie-quuntur, cum subiiciuntur nobis; atque domestica familiaritate, non solum seritatem exuere, sed quasi ingenium nostrum, atque humanitatem quandam nobiscum induere videntur. Atque ita Sale fit,ut nobis eadem, & perpetuo usui sint, dum vivunt, & mortuae etiam cibo, atque indumento. Nam earum pelles, quae ad tam multos,& tam varios vlus accommodari solent a mortalibus, ad nullos quidem prodessent, ni protinus recenter detractae, ad putrescentem inde saniem mcombibendam Sale multo conspersae obuoluerentur. UxLi I'orro neque aues, quas natura mortalibus, aut in escam produxit, aut in aliarum aucupium consociauit, aut in oblectamentum,non modo varijs, pulcherrimisque exornauit coloribus; sed nostras etiam articulatas voces conari permisit, ita dulcibus assuesciit, ut a salsis omnino abstineant. Nam earum praesertim maritima,&quae in paludibus degunt, salsugine, quam non fugiunt, delectari videntur. Non D v enim

SEARCH

MENU NAVIGATION