Bernardini Gomesii Miedis ... Commentariorum de sale libri quattuor. Ad Philippum 2. Hispaniarum, atque Indiarum regem catholicum

발행: 1572년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ra Commentariorum

inter se coniuganda,aptiori alio quam Salis medio utimur; de quo in fra latius. Qiiamobrem Sale commista quaeque, quasi pura quaedam,

minimeque subia, ab amico mandata sibi munera, gustus benevole complectitur: quod his maxime in stomachum iniectis aperte sentiat, quae duriora sunt Sale emolliri,&, ut diximus, attenuari: quae vero humidiora a redundatia vindicari, quousque in solidum,quo nutrimur, humidum illa conuertantur; indicante siti, quae post esculenta salsa protinus excitari solet, ex illius superfluentis humidi exsiccatione. Constat igitur inter haec ipsa saporum dissidia de varietates, salsum illorum omnium suauissimum internuncium, dc tanquam praecipuum gustus conditorem esse statuendum. xxi Qua de caussa, salubris non minus quam persuauis ubique gentium consuetudo inoleuit, ut varia falsamenta, quae maxime condimentum Salis reserant, singulis quibusque epulis interponantur. Idque no tam ut illa gustui valde placeant, seu appetitum excitent, aut irritent ad ingluuiem ψ, quam vi dapium pinguis exuperantia, qua stomachus laxari, dissoluique solet, quaeque omnium fere corporis morborum seminarium efiici consueuit ;ijidem salsamentis ablumatur, incidatur,ac etiam excernatur. Suntque propterea omnibus longe insu uiores Anthalistae, qui aptissimam Salis cum gustu necessitudinem, tum a natura inuentam, tum ab ipsis, ut obijciun t, cupedinarijs quos Graeci ταρικα πω ete appellant, Martialis vero Salarios in artem redactam, tanquam Reipub. valde perniciosam una cum artificibus extirpandam esse contendunt: cum hi potius arte sua effecerint, ut sanioris, gratiorisque saporis facultates de differentiae, non minus distincte aperteque gustui innotescerent, quam per Musicos, perque Opticos factum est, ut Sc auribus, Sc aspectui, propriae quaeque obiectarum rerum rationes, atque differentiae constarent. Sed cur non illi, oblecro, multo melius quam hi, se de natura,& de comuni salute, δc de Repub . mereri poterunt ' cum de languenti prae debilitate stomacho , de haerenti iccirco gustui; quin de varia semper exquirenti appetitui,hoc uno sapore,ac condimento Salis occurrentes;& immodicam appetendi vim sit stere,& stomacho subuenire, dc inexplebili omnino gustui satisfacere didicerint

AB C

42쪽

de Sale liber primu S.

xxii Quapropter non sine magno naturae mysterio, comodoque nostro fit, ut gustus salsum, quant: bt i assiduo usu, minime ut saporeSalios fastidiat. idque maxime, aetate progrediente, ubi maior appetendi, atque gustancii vis est necessaria. Habet autem unaquaeque aetas hominis, peculiares, ac consentaneos sibi sapores. Nam infantibus praecipue, tum pueris, dc adolescentibus, mirum, quam placeant dulcia: propterea quod natura tunc accretioni corporis, quasi exaedificationi intenta, dulci praecipua alendi materia magis indigeat. Media vero δc matura aetas, quae veluti erecto iam aedificio, replendo ac corro

borando corpori dat operam, non solum dulcibus, verum de acidis, o de acribus, atque etiam talsis, ad componendos, dc quasi expoliendos humores delectatur. Atqui senibus,affectaeque iam aetatis, non minus falsa, quam dulcia grata fiunt; quod haec, praesertim qua sunt pinguia, ideoque calida de lium ida, eos maxime alant; salla vero pituitam, quae in ipsis redundat, ministra siccitate, cohibeant; quo saepius Bacchum accersere possint, qui ipsos in tanta aetatis miseria dc exhilaret, δί, frigidis praecipue in regionibus, necessario calfaciat. inibus exeaussis prouida. ac meliorum semper indagatrix natura proinde que varietatis, in gustu maximὸ, appetentissimas, post tot saporum dii crimina, stunc demum quasi conquiescit in medio, cum ad Salem est ventum. Vtpote qui hoc ipso pungenti, ac uiuo sapore, aliorum saporum disc, sidentes, de quasi repugnantes inter se naturas, non modo suauissime componati veru metiam stomachum de appetitum quandoque ciborum insulsitate labantes , reuocato gustu, ad officium excitet. Quam summam vim Salis acutὸ percipiens Valentinus quidam paterfamilias olim mihi vicinus, haud ineptus liberorum educator, filiolis suis,n tenerae pracipue aetatis edicebat, ne salsis quoquomodo indulgerent. Interrogatus a me, num id Sali vitio daret: ne videlicet tenera puero- Urum viscera Sale vrerentur: nequaquam respondit ille, nisi ad contrahendum de sedandum infantium appetitum una degustum; quos dulcibus colentos inuadens Sal, ac praemature exsuscitans, nimis acuit ad varia , ex uisitissimaque saporum, siue condimentorum genera conquirenaa . Ex quo pueros, molles, & delicatos, sensim per

Salem voluptarios vici sentiebat ., Ac neque absimili profecto C iiij ration

43쪽

aε Commentariorum

ratione hic ipsa facultas Salis suspecta fuit Ferdinando Aragonum& Hispaniarum Regi sapientistimo, propter insignem eius pietatem& religionem, cognomento Catholico. Quo imperante,ac rem tantam diuinitus moliente, nouus ad Occidentem orbis cum felicissimὸ

inueniri , tum gloriosissime debellari coepit. Is ergo quemadmodum a nonnullis olim eius domesticis accepimus)cum Medicorum consi lio apiscibus perpetuo abstineret, ideoque carnibus quotidie vesce retur; has tamen diebus, quibus ex religione interdictus est carniumesius, nullo Sale ad mensam perspergi sinebat: modestissime innues, se propterea carnes absque Sale edere, quod licet male saperent, fatis ta omen esset, si ad nutriendum sescerent; modb insulsitate sua, de appetitum a lasciuia,&gustum a voluptate cohiberent. Quod sane non vitio, sed quasi dignitati Salis est tribuendum, qui cum gustu, atque intima natura nostra, peculiari quadam, prae reliquis saporibus, ratio ne congruere videtur. Nam quamuis Sal, eacitato gustu, viam dat appetitui ad varia exquirenda: tamen hanc ipsim varietatem , quamlibet effignate appetitam, suo ille condimento sistere, atque omnino etiam ut dictum est,explere potest. Vt ad salem tandem, a quo gu- Astus de aptetitus suscitantur ,δc in plura distrahuntur. rvrsium , reuo cante natura, Sc redigantur de satientur, de in ipso, tanquam in saporum medio, conquiestant.

XXIII Haec igitur tanta Salis praestantia, atque tam arcta eius cum gustu necessitudo unde proueniat, tunc demum proponam, cum ea, qua potero breuitate, exposuero , 'qui fiat, ut non in gustu modo , sed in alijs quoque sensibus, duce, ac magistra natura, quaedam earum, quas

species sensibiles vocant, alijs sui ordinis licet dignitate praecellentibus, gratiores quidem, ac magis appetitae suis sensibus esse soleant. Si - quidem praecipua sensuum voluptas de delectatio, non tam ex singulis

eorum, quae sensius mouent, formis quantumuis excellentibus colli gitur , quam ex congruenti earundem formarum permixtione, de ea, quae per numeros dc proportiones fit, varietate. Eam aute permistio nem voco, quae congrue adhibita, atque mixtorum inter se ratione dc conuenientia seruata, longe abest a confusione. Quae enim ex dis- sentaneis, atque nullam inuicem proportionem habentibus constant,

44쪽

de Sale liber primus. a

non permistiones, sed confusae potius rerum colluuiones sunt appellandae. Ab his quippe sensiis non minus abhorrent, quam illas prorsus ut congruentes sequuntur. Nam dum sensus consonas eiusmodi permistiones appetunt, quasi ratione quadam, atque iudicio optimo uti videntur; pulchrique hoc etiam nomine esse iudicantur, quod pulchro a pulcherrima rerum proportione orto delectentur. Quae proportio cum non aliunde, quam ab optima contrariorum in ipso pulchro dispositione, ac temperatione cooriatur; utique necessario quodam ad id medio indiget, quo ipsa contraria tum apte inter se conectat, tum congrua sua venustate dc gratia inconnexione perfundat . Quod sane genus medij facile inuenire est inter ea, quae lensibus subijciuntur: in quibus, licet alterum extremorum tale fit, quod aut

natura, aut quadam per se excellentia, alterum, atque uniuersa etiam intermedia superet; tamen haec ipsa exuperantia, nila rursum congru

ti aliquo medio temperetur, & quodam quasi Sale condiatur, ni etiasensibus fatua, eisdemque paulatim & insuauis redditur & ingrata. IIII Sed haec, ut notiora fiant in saporibus,qui pertinent ad gustatum, ex alijs primum sensibus periculum faciamus; ac potissimum proportione colorum ad aspectum. Hi enim sic se habent, quemadmodum B

sapores ad gustum. Nam ut ex concretione dulcis,& amari reliqui si pores constare dicuntur; sic temperatione albi cum nigro ceteri colores conflantur. Ac etiam, sicuti dulcis inter sapores omnibus excellit; sic inter colores praestat albus: qui color praecipue decorus Deo est: eo quippe ornari feruntur corpora coelestia. Vnde fit, ut particeps is sit multae lucis, qua ut necessario ad videndum, & colores dignoscendumedio indiget aspectus. Verum ut dulce, si nimium sit, gustum eneta uat . dum infatuat;ita sane aspectus colore nimis albo,ob eius lucis per- susionem, dissipatur: non enim splendorem diu sustinere potest intentus, quin ipsis oculorum acies hebescat: quemadmodum iter fa cientibus per nivea loca ad caecitatem usque accidit,ut Alexandri militibus, auctore Curtio. Atro vero colore constipatur Sc continetur

aspectus: verum subito obijciente se albo, rutiloue, disturbatur ille, aevehementer offenditur. Quo uno offensionis genere olim Dionysiij Syracusani tyrannidem, eiusque animi atrocitatem singularem fuisse

45쪽

a 6 Commentariorum

accepimus. Is enim inter alia, hoc immanissimo supplicij genere sitiatii in delicatissimum aspectus sensum crudelitatem exercebat. Siquiadem insontes homines saepe capiens, Obscuris Simo, ac valde profunudo carcere diutius desiderio lucis tenebat inclutos. E quo tandem vinctos in apertissi inum dealbatis circum parietibus impluuiu, Solisque splendore perfusum, subito iubebat educi: quorum oculi, cum ex diuturna & profunda caligine, ab omniq; videdi actione feriati hebe scerent, in tam subitum&copiosum splendorem prolati, protinus

eXcaecabanturi tam repentinum, ac confertum lucis occursum non ferentes . Vnde aspectus viridi colore ex contrarijs hisce extremis exorto, altero videlicet alterius contrarij exuperantiam quasi cor rigente, temperanteque, fouetur, ac mire corroboratur. Quocirca

boni pictores, qui nostrorum oculorum appetitum acuta os serua tione aucupantur, nunquam peccare dicentur, propterea quod penicillo viridi potius, quam alijs coloribus utantur.&YV Praeterea in musicis ut haec eadem de auditu colligamus harmo niam eEcit intentio, concentusque neruorum in integros modos co- sonans sine aurium offensione. Quae quidem harmonia ducitur ab extremis illisa sese disiunctissimis sonoris vocibus, graui,& acuta. Hae namque duae, ut reliquas omnes voces intra se continent; ita nisi per consentaneos naturae numeros, di proportiones componantur, perperam, de absurde dissonant. Idque inde maxime, quod vox acuta mediis, atque grauibus quod hae non ita suauiter, sed cum fra gore quodam aures feriant longe fit eXcellentior: tum quod haec mollior, atque siuauior auribus essicitur; tum quod, quatenus acuta est, promptius, distinctiusque penetrat. Acutae quippe fiunt voces tam vocantium, quam interrogantium, quo facilius percipiantur, atque intelligantur: ut graues etiam ac tardae respon dentium, quo cunctatione,grauiores, ac prudentiores fiant responsiones. Eos enim modos in consuetudine facere debet oratio squae sine harmonia non est)ruibus facilius colloquentium sermones percipi, resque suaderi, velissuaderi possint . Nam dum grauium, atque tardarum responsonum caussae & rationes redduntur, non grauis ultra,non amplius ac ta, sed media quadam vox personat, quae sua concinnitate & cotextu,

λ extrema

46쪽

de Sale liber prim US a Z

extrema primis, media utrisque, atque singula , vel diuidens, vel cum

proposito connectens, interrogationi tandem consonam facit respolionem. Qua vocum temperatione humana consuetudo, ac communis quidem sermo effeti, ut suos quisque animi conceptus vicissim, de concordissime exprimati atque per panarmonicum humanioris o ganum suauissime pronunciet. Quis enim cantus, ut inquit Cicero, moderatae orationis pronunciatione dulcior inueniri potest' In ore quippe sermo ita litus est, ut pronunciantes, tum linguam plectri,tum chordarum dentes, similes faciamus; tum flante spiritu, per guttur fi- Astulas, perque labia articulatas quasi organi tectas, vulgo dictas, quae sonos distingunt, intelligamus: vereque putandum est, hanc unam esse harmoniam illam, ad quam mundum canere Pythagoras existimabat. Ergo in musicis. ex summa grauis atque acutae concursione& oppositu modus conficitur, qui septem distinctos interuallis sonos continens,octauo conclusus, harmoniam reddit, quam sumpto a Gret cis vocabulo vocant Diapason. Sed haec quamuis perfecte consonet, quamuis etiam suauiter mollitudine sua aures demulceat; haereret tamen ipsa, immo ut nimiam quidem, atque valde fatuam eandem au- sres fastidirent; ni vox media, quae Tenor quasi utramque tenens, dicitur , acutam cum graui temperaret ; sicque harmonica varietate interiecta illas componeret: unde concentus tum plenior, tum ipsIus tenoris opera, uti medio, multo consonantior consequitur.

Insuper odores adeo sunt uniusmodi cum coloribus iasonis , ut etiam hac in parte consonent saporibus. Odorum enim alij suauissimi

sunt, alij probi Sc suaves, atque medij: alij uero tetri siue putidi, qui falso odorum nomen usurpant: ut alios etiam neutros, siue indisserentes omittamus. Verum suaves anteferendi sunt omnibus, eo quod salu- Cbriorem quandam redolendi mediocritatem retinere videatur prae- suauissimis. Nam hi cum de siccissimi,&calidissimi sint , vehementer quidem in nonnullis cerebrum grauare solent,& ut videmus, conturbare: contra vero suaves illud non modo reficere, ac fouere; verum tetros& male olentes magna ex parte positant sua permistione temperare, ac reprimere. Sed haec, quo apertius ad gustum deducamus,maxime sunt nobis per tactum declaranda. Cui sensui gustus usqueadeo

47쪽

18 Commentariorum

connexus est, adeoque simili prope actione, de usu uterque assicitur; ut is quasi quidam tactus esse dicatur. Nam praeter sapores, quos gu-ψ . Itus per se percipit, quasvis etiam tactiles, ut iic dicam, qualitates, quae vel extremis digitis dignosci possunt, gustus similiter extrema lingua discernit. Propositis ergo summis illis qualitatibus calore, bc frigore, in quibus praecipue versitur tactio; calori quidem, uti vitae atque ani- Hmae rerum, primus locus concedendus est; frigori vero ultimus: cum sit frigus destinatus naturae hostis, ac insectator; tum dc quasi quaedam caloris priuatio Sc abscessus: perinde atque in saporibus amarus extrea mus est, de tanquam saporis dulcis priuatio. Vnae frigus, aut etagien sedum omnino, aut minime per se,nisi ad nimii caloris temperationem est admittendum. Nam calor quidem, si nimius est, non modo laedit tangentem; sed hunc etiam aliarum quoque qualitatum prorsus reddit expertem. Quare cum e quae praeter modum sunt, longe fugiat natura, media quaedam, atque conuenientior qualitas inuenienda est non quae ex utroque solummodo conflata sit,ac temperetur extremo,

ut tepida: sed quae una cum temperatione, suaui quaciam mollitudine, tum tangentem delectet; tum eundem nulla unquam tactionis satie- state,siue fastidio asciat. xxvii Quod itaque in oculis viriditas: in auribus Tenor; in odoratione suauitas, ac denique mollis in tactu tepor, suis quaeque sensibus comparata efficiunt conuenientiae, dc rationis: hoc idem Sal conditissimo sapore suo gustui suauissime prastat. Nam tale inter condimenta medium effcitur; ut dulcia quidem, quamuis subtilius, quamuis etiam eX-cellenti ac redundantius gustum commoueant, non tamen aeque

grata esse omnibus, ac neque tam varijs commisceri epulis sine fastidio, quemadmodum salsa, possiant. Solius quippe Salis est, cum mnibus omnino gustibus S saporibus, ut dictum est, conuenire: aD Cqtie inter hos, tot etiam differentias, & condimentorum proportiones reperire, quot inter alios sensius, hosque mouentia solent inueniri Unde non insulse Plato obsoniorum artifices, perfectos ciborum magistros effci posse dicebat; si, quas Musici inter harmonicas vocum differentias & rationes, quae auribus consonantiores essent, inuenerunt; similes illi inter sapores arte sua inquirentes, gustui magis proprias

48쪽

de Sale liber primus.

prias, utpote quae omnium suauissimae sunt, attingerent. Necesse enim est, sensus inter sese omnes non cognatione modo, de origine; sed similitudinibus, de collationibus congruere, ae conuenire. Nam ut in circula, ductae a medio lineae, quo magis protrahuntur ad extremitatem, eo maiori inter se distinguntur interuallo; non tamen iccirco aequalitatem, dc quas inuicem ei sciunt proportiones, amittunt: ita quia cerebro communi fonte profluunt sensus,quamuis diuersis muneribus disiuncti sint, atque in varia oscia distributi: tamen communi Omnes proportione , ac similitudine rationum sibi mutuo respon- Adent. Id autem non in his tantum odo, qui sanae mentis sunt, sed etiam in insanis, praesertim furiosis, quibus cerebrum, aut a sua prope sede dimotum est, aut casu, vel natura exsiccatum, aut humidius quam par est redditum, manifesto deprehendimus. Siquidem simili ab illius perturbatione ducta ratione, uniuersos insanoru sensus ex aequo fere perturbari,ac neque singulos satis suum oscium facere, dum sentiunt, animaduertimus. Neque enim oculis nisi toruis insani respi

ciunt, neque auribus opportune audiunt, neque odores teterrunos

fugiunt I luntque caloris, ac frigoris patientissimi: ac denique pustu B

prope haerent. Nam oblatos cibos , tametsi appetant auidissime, tamen quasi sine gustu deuorant. Vnde parcumicum illud, dum voracitatis vitium alicui inuritur, dici solet: Voras ut insanus. Ex quibus constat, quasseis aliorum sensuum , hosque mouentium ortas inter se proportiones, ductu ac ministerio Salis exprimi excellenter per gustum: atque ipsamet saporum extrema, quantumuis inter se discrepantia, ac neque ratione ulla cum gustu conuenientia; solius quidem Salis interuentu, de conciliari demum,&gustui reddi perquamsuauia. Vt hinc plane appareat, quanta sit Salis maiestas, de Cpraestantia inter sapores, quantaque ipsius cum gustu aisnitas & coniunctio: quibus Sal humano gustui sensuum delicatissimo quo cet ris praestamus animantibus, atque innumeras pene alias ex alijs emergentes saporum disserentias in ipsismet condimentis discernimus ita sit pergratus,&quasi proprius: ut ne ex ipsius quidem usu frequentissimo cuiquam reddi soleat ingratus. Id quod probabiliore adhuc ratione Salis excellentiam vehementer extollit. Nam cum saporum sedes

49쪽

Commentariorum

sedes humidas esse oporteat, sicuti odorum siccas, necesse inde est se porem illum reliquis esse anteferendum, qui plus valeat humoris linguae ac palato ad sustandum suggerere. Cum ergo salsus id maxime praestet, sicuti ex luppositio linguae Salefacile colligimus . quid ni, ob

id Salem tanquam perpetuum gustus propagatorem, utque omnius aporum ducem, Sc concillatorem, primum nobis ad mensam apponemus ac cur non subinde melius estulenta falsa inter cibos praesumemus' Id enim ex usu faciunt A quilona res, qui prandia, dcccenas suasa salsis inchoant, ideoque salubriora sibi esse ducunt. Nam salsa quidem illi stomachi claues appellant; atque ut secundam mcnsam nunc vltima dicitur)caseo, quem sigillum stomachi vocant, perpetuo claudunt: ita dc primam, aut salitis porci pernis, aut subsalio butyro semper aperire solent. Quod tamen ab ipsis haud plane victo- statis, ut putant Anthalistae, sed maioris salubritatis gratia fieri, ex his, quae infra sermone tertio disserenda fiunt, demonstrabimus. Qua-obrem ciborum conditores hanc tantam Salis cum gustu consentionem probe examinantes, gustui se fecisse satis, ac neque a vera coniadiendi regula aberrasse putant, si esculenta conuenienti Sale conditarint . Eam quippe falsorum mediocritatem gustus expetit, ut non minus profecto, pauco, aut nullo inuento in elculentis Sale ostendatur, quam vel nimio, ac praeter modum. Neque enim quemquam abst mio conuiuio ita irritari videmus, quemadmodum omnino insulso.

Hoc ipsum maxime sacri illius Iob gustu decernente, qui quod insulsum est, eo ipso edi non posse iudicat, quod Sale conditum non siti

Quasi non alia certe honestiori de caussa gustus interdum consuescat ad bilem prouocare, quam ob non sibi comparentem, neque in olla, neque in mensa, socium ac necessarium Salem , cui unice,& voluptatem, & sanitatem acceptam refert. Quam enim voluptatem da pes afferre Dossunt, ni Sale condiantur aut quem non mouent stomachum, si suauissimo quouis alio refertae sapore, insulsae apponantur An non insulsitate epularum quandoque importuni hospites Seepulones perquam salse a mensa abacti fuerunt3α . ix Ad haec postulat etiam Sal non solum modum, sed tempus, idque

valde opportunum, ad probe, congrueque saliendum; maxime vero

ad car

50쪽

de Sale liber prim US.

ad carnium condituram in olla. Siquidem non parui refert, quota hora coquus, quotoue temporis articulo, ad carnium condimentum sit Salem immissurus. Est enim experimento valde comprobatum, ad primum ollae seruorem, immisso Sale, carnes multo conditiores fieri quam ubi Salem feruor antecessit. Calor naque carnes ipsas cum earundem sanie, ac insuauitate praeoccupans, sic sua exsiccatione obstruit, Ic constringit, ut aduenienti post Sali non ita peruiae, nec faciles ad condituram fiant. Vnde constat solius Salis munere fieri, ubi congruenter, atque opportune is adhibetur, quodvis ollae quantumuis confusum materiae chaos, siue indigestam diuersorum obsoniorum molem, bc temperari , condirique suauius, S: cuiuis etiam gustatui & stomacho gratius accomodari immo vero tanta est,adeoque essicax vis & natura Salis ; ut quae sepe gustus, & stomachus alioqui natura refugiunt, haec ipsa rursum, ut dictum est, intercedente Sale, auidissime persequantur,ic expetant.

Quocirca nihil est tam discite gustatu, quod non fiat perfacile s

cio be administro Sale. Id autem, quamuis in usu quotidiano sit positum, uno tamen exemplo de poculentis adducto, clarius ostendetur. Sed existit hoc loco subdiscitis quaestio, quae tandem eodem auctore Sc magistro Sale dissoluenda est. Etenim quaeri solet, qui fiat, victimi poculentis calidis quam axime abhorreamus, perfrigida ve- ro summopere affectemus; tamen una cum poculentis frigidissimis iurulenta etiam liquida, haud nisi valde calicia, ebibere patiamur: si vero haec frigida sint, aut tepida, indignissime feramus. Quae plane implicata quaestio sic sese nobis offert enodanda. Siquide calidis esculentis vescentes, ideo potionibus maxime frigidis inhiamus; quod seruente stomacho,ob calida, quae ingeruntur, innatus ibi calor vehemetius augeatur. Qvj adauctus, stomachum,eique adiacentia omnia exsiccaret potius, quam iuuaret ad concoquendu, ni frigidis ille potionibus 'uasi cohibitus, tum temperaretur, tum quandoque desidens, ac pene obrutus cibi redundantia, a frigore suscitaretur ad concoqu dum non secus ac in fornacibus sussula frigida reuiuiscit ignis. Qua temperatione praParatum alimentu, necellariisque ad concoquenduqualitatibus sustultu,plenius, salubrius,c5modiusq; coficitur. Ita enim

. bi natura

SEARCH

MENU NAVIGATION