Constitutiones diocesanae synodus. celebratae in ecclesia cathedrali 22. Maij 1680 ..

발행: 1680년

분량: 217페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

adducti, non aliorum mores perperam gerere iudicentur, huiuscemodi enim mendaces excommuni eationis vinculo protinus innodamus . .. . Ad maiores ordines ascensuros , ad Benefieis sive Patrimonij titulum, quorum fructus siue annui redditus ad congruam tui substentationem fulmeientes sint necessario erit promouendus; turpe

enim est Clericos, non sine Ecclesiastici ordinis

dedecore aliquando mendicare. .

Propterea quicumque ad cuiusuis Beneficii perpetui titulum erit promouendus. Nos vel nostram Curiam per publica documenta erit edocturus, Beneficium huiusmodi sibi legitime eollatu quiete , ac pacifice possidere, illiusque fluctus, qui ad decentem sui substentationem sussiciant, annis singulis percipere , ac retinere, qui tamen Beneficias milia non obtinuerit ad Patrimonij titulum, cuius annui redditus, siue valor ducatorum summam viginti quatuor Regni, saltim pertingant, merito

erit promouendus . Patrimonium vero tale sit,u-ludque dicatur , quod super tot bonis stabilibus,ae fructiferis constitutum sit, ex quibus liberis, nemini hipothecatis,non obligatis, nec euictioni alicui obnoxijs, & super quibus potiora Iura nemini quaesita sint, nec verisimiliter quaeri possint, me tio nata summa a quibusvis oneribus ,& expensi libera, ac immunis, pacifice annis singulis , & in

perpetuum percipiatur' . . . Praeterea, si Patrimonium ex alicuius donationis instrumento constare contigerit, tunc, ut donationis huiuscemodi ab omnifaudis i ac simulationis vitio purgentur, summopere studendum sit, quandoque enim accidit, illas apparentcr,& in fraudem

82쪽

ut plurimum fieri. Quotiescumque igitur Patrimonium ex donatione consistere visum fuerit , sub excommunicationis incursu a Donatario,& dona ae medio iure iurando rigorosius exigatur , interrogentur, num donatio sit vera, vel ficta, & pum 'de stabilibus franchis, nemini venditis , nec obligatis, & sub donantis absoluto dominio existentibus bonis, vel iuribus vera donatio intercesserit. Qeterum tam pro donationibus huiusmodi, quamst per quibusli is bonis ex quibus Patrimonium somniatur ,& constat, v o te su per annuo illorum valore, duorum omni exceptione maiorum testimo' nium in scriptis redigatur, & cum donationis, vel emptionis, aut assignationis, siue cessionis instrumento, vel allio quocumque per nostrum genera lem Vicarium recognito, ac eius decreto firmato in nostro Episcopali Archiuio in futuram rei memoriam diligentius conseruentur. Qui autem ficto titulo, vel non lassicienti Beneficio, aut Patrimonio Sacros ordines suscipere ausus fueritui in suscepto Sacro ordine a quo remaneat , eo ipsos spensus seipsum exercuerit, irregularitatiβ notam

protinus incurrat.

Nulli insuper Beneficium , ad cuius titulum ipse

fuit promotus, resignare, tui absque tituli menti ne permutare, vel illius annuos fructus alicui obligare ; seu hypote chare ex libito licitum essed cernimus. Pro ut Patrimonialia bona,ni prius constito, quod aliunde commode vivere valeat, nostrum beneplacitum obtinuerit, nulli prompto quocumque modo alienare permissum est. Contingit saepe donationes non per paucas E

Uesiasticis personis potissimum fieri sic fraudo: -

83쪽

tas ut non modo in donatarium non translato dominio, sed nequidem v sufructus; res eaedem don is penes ipsum remanent donantem, &id solummodo in solutionum , & Collectarum Fiscalium fraudem, ac temerariam exemptionem. Nos autem temeritati huiusmodi pr5 posse occurrere cupientes, quod sequitur Sac. Congr. Immunitatis decretum hic inseri operae praetium duximus. Sac. Congrcg. Controuer. Iurisdict. Prae- 'positorum censuit Clericos non gaudere exemptione pro bonis ad suscipiendos Sacros ordinis donatis, & assignatis, donec non fuerint in eisdem Sacris Ordinibus constituti, & Episcopos cognoscere debere super fraudolentis donationibus. Romae anno I 639. die I 8. Septembris. Proinde praesentium vigore statuimus donationes quascunque,& quibusvis Ecclesiasticis personis factas, relinposterum faciendas, vilis unquam immunitatibus , nee exemptionibus fruituras, nisi prius per Donatarios exhibitae a nobis diligenter recognita, &appprobata fuerint; si vero infra mensem illas exhibere neglexerint, & approbationem a nobis, M. nostra Curia non obtinuerint. bona omnia in simialibus donationibus expressa tanquam non donata habeantur, & pro meris laicalibus reputentur, ea-- que Collectarum piscalium Iolutionibus absque Censurarum incursu, ut prius subiacere,&obnoxia fote declaramus. Neminem vero qui alicui Ecclesiae necetarius, vel utilis non sit ad Ordines promoueri debere ex Sac. Cong. habemus. Vt primum igitur quis ad Subdiaconatus ordinem erit assumendus Sacerdotum omnium eius Parochiae attestationem prod cere γ

84쪽

rete, & exhibere tenebitur,in qua duorum partium eorundem Sacerdotum susagia, non modo de eius Ecclesiae necesitate , vel utilitate testentur, sed de eius vita,moribus, honestate, deque debito. Ecflesiae praestito seruitio ipsum commendent Ordinan dum, qui susceptorum ordinum testimonials ,, &Parochi circa aetatem , denunciationes, posteri'ris ordinis exercitium , & Sacramentorum frequentiam , clausam, & sigillatam attestationem erit pa

riter producturus . . '

omnes idcirco Diecesis nostrae Dianitates , Canonicos ,. Archipresbyteros, & Sacerdotes quoscumq, omni studio in Domino commonemus,ootum suffragijs impendendis, nullius odio, vel be- .neuolentia pariantur adduci x eorum vot/ nemini pandant memorem aqualitNi rdii Im Deum Iudicem erunt habituri. - Ad Diaconatus, & Praesbyteratos Sacros ordines promouendi eetiam fidem erunt insuper exhibituri seipsos Beneficium ι vel Pensionem, & Patritimonium ad euiua titulua fuit quisque promotus cum fructuum pereeptione pussedis ,. & hactenus possidete . l

lus non Tunica , ac Superpςlliceo thdutus, ac sin*bireto promouendus accedat : qui vero ordinandi erunt Subdiaconi cum amictili alba, cingulo, manipulo, tunicella, ac bireto Diaconi insuper cum stola, & demum Presbyteri cum planeta Missali, &linteolo proligandis, tergendisque manibus, singu- lihrunt accessuri. Qui aliter accesserint, per C rLmoniarum Magisti um omnino ab ordinum susceptione arceantur.

85쪽

Ad minores ordines promoti, oiε Clericali Tosura insigniti , singuli eorum munus decenti habitu in Ecclesiis, quibus Deputati fuerunt sedulo exhibituros esse cognoscant ad maiores tamen assumpti horas Canonicas recitare, ac perpetuum caelibatum

seruare tenentur

Cum autem nulli bi nostra Discesis loeorum propter eorum angustiam spiritualium exercitiorum pium opus hactenus introductum fuisse vidissemus,

casuum conscientiae conferentiam ubique frequentandam, &conseruandam esse mandauimus. Quicunque ideo ad minores, siue ad maiores ordines erit assumetidus, ni cum alijs Canonicis requisitis, ipsum huiusmodi conferentiae etiam attente nauaLle Parochus testetur , tanquam inobediens expubsus, iniunctis alias poenis coercebitur.' 'Qui uis nostrae Disce sis Clericus ad alienam pro ordinibus suscipiendis dimissus . cum eos susceperit Bullas talium suscepto uin Ordinum nostro C cellariciostendat, ut in tegistro Bullarum de tali ordine sesceptoconstet, contrafacientes poenis arbi trio nostro punientur. MCaetera vero quae ad vitam, & Clericorum pertinent' honestatem inferius in proprio titulo Ecclesiasticus quisque per pe legere , & inuiolabilitet seruare memor sit, religiosorum enim merita, & son tium poenas peruigili lance erimus discussuri .

De Sacriamento Matrimonii. 'L GR P. VIII.

MAtrinionitam ab initio ad officium tallinis tandeistin x Dei benignitate infirmis ho . a minibua

86쪽

p. 7 s

minibres adriremedium institutum fuisse habemus, Huiusmodi Sacramentum unum e sic ex septem nouae legis a Christo Domino institutis ab omnibus credendum est. Cumque duplicem rem Sacram signi sieet; alteram nempe per coniunctionem animorum , qua coniumstio animae fidelis cum Christo per charitatem , alteram vero per carnalem copulam, qua coniunctio Christi cum Ecclesia per assumpti nem humanitatis, significatur merito quae ad Μ trimonium valide contrahendum requiruntur no nulla magis hic necesse exprimenda,& Parochis insinuanda esse censuimus, ut qui valide legitimeque contraxerint, & in eo religiosὸ permanserint prophetae gratiam eonsequi mereantur, faciant fructum natiuitatis, benedicatur eis, & multiplicentur

nimis o

. Primum quidem a Parochis contrahere volentium aetas diligenter examinanda erit, ita ut mares nonnisi post decimumquartum , seminas vero post duodecimum aetatis annum ad contrahendum admittant: Quos tamen aliquando ante dictam aetatem pubescere contigerit , id latum 4udicio nostro decernendum relinquant. Denunciationes in Ecclesia , vel Ecclesjs nullus Parochuε praemittere audeat, ni prius ipsorum contrahere volentium, vcl parentum utriusque explorato consensu. Si verδ alter eκ sponsis alius Dice- .ccsis fuerit; tunc absque nostrari vel Vicarij nostri licentia in seriptis recipienda ad denunciationes nullo pacto deueniat . Aliter enim per quatuor menses continuos carceribus mancipabitur. Trinas Denunciationes, di non pauciores ad Sacri Concit. Trid. formam inter Missarum solemnia

87쪽

pio quolibet contrahendo matrimonio faciendas esse declaramus; si tamen illas , vel ipsarum alia quam quandoque remittendam esse casus aliquis expostulauerit, tunc non ex Parochorum libito, sed arbitrio nostro decernendum esse significamus et Cum de nunciationes pro impedimentis detegen- is institutae fuerint, & ut pericula quae ex Hand stinis matrimonijs suboriri possunt penith sexcli

dantur; ideo nomina contrahere volentium in tribus diebus festiuis non immediate se inuicem se quentibus, sed per aliquot dierum interualla inter de distantibus in Ecclesia coram populi multitudine proponenda esse statuimus. Quod si post denunciationes bimestre tempus effluxerit, i& matrimonium hactenus minime celebratumfuerit, trinas denunciationes denuo praemittendas, & pi aemissas

tanquam non factjs , & inualidas essed ecla ramis ' Accidit , ut diximus denunciaticines iustis crecausis aliquando remitti; quotiescum lite igitur i, las remittendas fore iudicauerimus studeant Parochi tales sponsos adeo monitos habere in pom. 'quam matrimonium contraXerint, donec constretae

de nunciationes expletae fuerint ab inuicem separati perman Eant , 'ut si quod impedimentum inter

eosdem extiterit ante matrimo ni consumationem' detegatur. Praeterea si propter conscientiae exone- rationem , honestatis restaurat io uena, vel prolis sit sceptae legitimationem aliquis in mortis articulo constitutus cum propria Concubina contrahere voluerit; l tune dummodo nullum aliud Canonicum impedimentum praeter illud de manciationum inter eosdem cxistat, & mors adeo immineat, ut denun- elationum praemittendarum licentiam a nobis ex-

88쪽

-,sci non permiserit,huiusmodi matrimonio absq; vlla licentia quemlibet Parochum assistere posse

indulgemus.

Si post primam denunciationem aliquod impedi

mentum quomodocumque , licet inuerisimile, non legitimum, &Sacris Canonibus non conforme ab aliquo etiam malitiosε allatum fuerit, Parochorum protinus intererit Nos, vel nostrum generalem Uicarium de impedimento huiusmodi certiorare, &quousque super eo responsum acceperint a reliquis de nunciationibus abstinendum esse decernimus. Vt aeque pariter ipsorum interesse declaramus , de impedimentis qine fortasse post celebratum, vel

consumatum matrimonium deteguntur, quantocius nos, vel nostram Curiam edocere. Accidit quandoque inter diuersarum Parochiarum viros, ac mulieres, ut plurimum sponsalia celebrari ; in hisce igitur casibus in utraque Parochiade nunciationes faciendas e sie non ignoratur. Quet tamen Canonica impedimenta' contrahendum impediant. & contractum diremant, quartae tantum impediant, scd contractum matrimonium non dirimant, hic latitis asserere inane esset, illa enim ex variis D D. colligere,& melius ediscere facillimum est; nec abste casuum conferentiam in singulis Choris disceptandam esse mandauimus. Ne tamen huiusmodi impedimenta , vel beneuolentia tegantur , vel odio, aut quouis quaesito colore, & minus vcrh proponantur; excommunicationis mucrone, tam eos , qui impedimenta ipsis nota non reuelauerint, quam illos qui ea , ex inimicitia, vel aliter falso, & fraudulenter attulerint eo ipso feriendos esse decernimus; proiit ex nunc ipsorum quemlibet

89쪽

incurrisse declaramus; nec ab huiusmodi excommunic/tione proprior sponsos immunes esse ia.

temur.

Nulli Parochorum liceat quoscumque sponsos matrimonialiter coniungere, nec ipsis qu*modo- tibet assistere,nisi prius transmissa denuo clationum fide a nobis, vel nostro generali Uicario licentiam

obtinuerint. Matrimonijs vero exterorum , etiams suorum Ordinariorum de libero statu testimonia. les obtinuerint , niss post illarum recognitionem εe nostram , vel generalis Vicarii approbationem inpariterque licentiam, nequaquam assistere nullus Parochus praesumat. Peregrinos, & ignotos ad matrimonia iniungenda neutiquam admittant, nisi libertatis suae testimonia ex his locis attulerint, ubi prius vixerunt, & licentiam praedictam exhibuerint. Qui secus fecerit Suspensionis poenam per annum incidat eo ipso. Quotiescumque matrimonium in aliena Dioecesi celebrandum contigerit; caueant Parochi non modo libero statu attestationes, sed nequidem denunciationum praemissarum fidem nemini accomodare : hasce enim testimoniales omnes ad sommam Almae Urbis Tribunalium, testium fide di gnorum praevio examine a nobis , vel nostro Generali vicario tantum concedendas esse, cogno scant, nec secus de alterius coniugis obitu per testium depositionem erit a nobis inquirendum, si quispiam alias coniugio copulatus ad lacundas nuptias cupiat pertransire. , . . Eo nonnullorum temeritatem deuenisse visum fuit , ut quandoque falsum praetextum confingen- res, accersito Parocho, coram eo contrahere cu-

90쪽

pientes, mutuum eorum consensum de contrahendo coniugio, praesentibus testibus pariter doli conscijs exprimunt persepe Hisce malis occurrere cupientes, huiusmodi sponsos, testes,& quoscumque auxilium, vel fauorem praestantes ducatorum quinquaginta poenam quemlibet incursum esse si tuimus, & in subsidium excommunicationis.

Matrimonis celebrationem post nostram , vel Generalis Vicarij nostri licentiam in Ecclesia Parochi ii ante Altare Maius coram Parocho,& duobus saltim testibus ad Sata Conc. Trid. praescriptum semper celebrandum esse cunctis innotescere creditur; prout Sacerdotalem benedictionem inter Missae celebrationem ad Missalis Rom. ritum omnibus sponsis omnino elargiendam esse mandamus . Si quando domi, quod quam raro fiet) matrimonium coram Parocho coniungi posse permiserimus , Sacerdotalem benedictionem ad ritum praeis dictum in sponsorum Parochiali nusquam praeter- inittendam esse praecipimus. Si qui vero benedi ctionem huiusmodi qua uis occasione distulerint, ni transitus ad secundas fuerit nuptias; per Parochum opportunis remedijs ad Ius praedictum adimplendum compe Ili posse fatemur ; matrimonii tamen cuiusque celebrationem in certo libro cum sponsorum , & testium nominibus, & cognominibus , quilibet Parochus ad formam in Rit. Rom. destriptam annotare non negligat ; negligentiam enim ipsorum arbitrarijs poenis diligenter coercebi

mus .

Matrimonii Sacramentum non ponentibus obicem gratiam conferre certum est ; caueant proinde Parochi ne sponsorum quorumcumque matrim

SEARCH

MENU NAVIGATION