Constitutiones diocesanae synodus. celebratae in ecclesia cathedrali 22. Maij 1680 ..

발행: 1680년

분량: 217페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Io Overo subitanea, vel violenta mone occubuerit nos

nisi post horas viginti Ecclesiasticae sepulturae demandetur,iuxta vero nec anthsolis ortum, nec post

illius occasum, nulli bi persolui volumus. Tempore generalis interdicti E caelesiasticam sepulti ram omnibus vetitam esse Parochi omnes sciunt, cum scire debeant, Clerici vero decedentes qui tamen sciuauerunt interdictum in coeme ter iIs Ecclesiae sine Campanarum pulsatione cessantibus solemnitatibus omnibus cum silentio tumulari posse Ecclcsiastico Iure permissum est. Haereticos insuper, & Sacro Baptismate non regenerato S, CX- communicatos, interdicto , quique in Duello, vel

vetitis to inamentis interierint, sibi ue mortem non. morbi furore, sed desperato animo consciverint Dei, &Sanctorum eius notorios blasphemos publicos Clericorum percussores, usurarios manifestos, qui male parta non restituerint, vel de illius restituen dis legitime non cauerint, qui in peccato publico decedentes , nequidem aliqua contrictionis signa ediderint eos etiam qui praeceptum Sanctissimae Poenitentiae,& de communicando in Sancto Paschate in illo anno minime adimpleuerint Eccles astica sepultura priuandos, & longe ab Eccles js humi tradendos esse Canonicis Sanctionibus inlis rendo mandamus . Constitutionis huiusce transgressores , & Iuris, atque nostris animaduersionibus conteremus, & Cadaueribus huiusmodi dum discerni poterint ex humatis , Ecclesias , siue Coemeteria reconcilianda fore Parochi praenoscant.

Dum Defuncti Cadauer ad Ecclesiam perdu cendum crit Cantor , siue caeremoniarum magistςr i

112쪽

Clerum ad probati Rit. Rom. praescriptum tum in psallendo tum in incessu componant; itaiat Deo qui cordium scrutator est ,& placeant, defunctiq: anima eorum praecibus subleuetur , bini, & bini

igitur incedentes caueant ne mentis evagatio, que cx tumuItuaria dc ambulatione nasci solet fructum orationis intercipiat; audit enim Deus vocem cordis, sine quo sonum oris contemnit, proinde, qui psallunt, & spiritu, & mente psallant. Diebus Dominicis, ac fiastis alijs per annum non nisi post Missam Maiorem Defunctorum Cadauera ad Ecclesias instrantur, hiscε vero diebus nisi sint ex maioribus, unam tantum Missam de De- etis, praesente corpore celebrari posse pluridsper Sac. Rituum Congreg. resolutum fuit; In Paschatis tamen Resurrectionis die nequaquam, sed in proximae sequenti, &post magnum Sacru in Mortuorum Corpora inferri,& pro illius Iusta persolui posse decernimus. Defunctorum Clericorum corpora singula eum sui ordinis indumentis ad Ecclesias inferri debere

statuimus. Presbyterorum tamen Cadauera sic Sacerdotalibus vestibus induta Capite versus Altare eomposito, secus ac reliquorum non Sacerdotum in Eccles ijs exponantur . Illud magnopere Parochis, & Sacerdotibus no-srae Dioecesi commendando mandamus,ne legata, di quascunque extremas Defuncto tum voluntates ullo modo peruertant, licti immutare praesumant, & proinde Missarum Celebrationes non oscitanter, sed iuxta Testatoris dispositionem certo tem

pore, quoad fieri poterit fideliter persoluant. Si vero Testamento non condito ex hac vita aliquem

113쪽

decessisse contigerit. Paroelii hortentur haeredes, ut aliquam portionem stabilium, siue mobilium bonorum Animae taliter defuncti pro Celebratione Missarum applicent. Eosdem propterea Sacerdotes , & praesertina

RR. Canonicos nostros omnes in Domino petimuS, ac monemus , ut erga proprium Episcopum non leuiori pietate, ac religione charitatem, & d uotionem exerceant suam: Illum proinde aegrotantem iIdem,& tres curati alternatim visitare,& ejdem assistere non dedignentur, ut coram ipsis cap tholicam fidem, praesente Sanctissimo Christi Corpore , denuo profiteatur, de omissis, siue commissis veniam expetat ijdemque omnipotenti Deo pro illius Anima humiles effundant praeces , & ab eo-dcm Episcopo Iura, & necessitatcs Ecclesiae ipsis

aperiantur , paternaque monita , prout Spiritus Sanctus sugererit audiant, atque recipiant, & cum lcmpus pio pinquar mortis uduenerit Extrema Vnctione roboretur , illiusque Anima Domino per prudentiores , ac Seniores religiosos commen

detur.

Postquam Episcopus omnium Creatori Spiritum reddiderit pias praeces, atque orationes, &exequias, caeteraque in caeremoniali descripta cunctos per luturos esse non veretur, eo tamen gratiora censentur beneficia si erga Pasto iis animam, quae fidelium sufflagiis expiatur alacriori animo fundantur,ut quod a se dum vixit plaudebant coriade, dum dormierit psallendo confirment. Ad huiusmodi funus persoluendum omnes , & quoscunque Ecclesiasticos accessuros, & interfuturos fore decernimus , & qui non legitime detentus exe-

114쪽

qvijs huiusmodi interesse renuerint , per Uicarium capitularem acriter puniendum esse decer

nimus .

Hisce omnibus Episcopi prassente Corpore persolutis in unaquaque Dioecesis nostrae Parochiali integrum desumstorum ossicium pariter eum Missa ab omnibus ex Clero semel saltim decantandum esse statuimus; quilibet verb Sacerdos tribus saltim Missarum Sacrificijs Clerici vero in minoribus constituti semel defunctorum' ossicium cum Vesperis recitando Pastoris animam sedulo confovere non negligant, ut Deus, & Dominus noster praede functi Pastoris Animae requiem largiri, eamdenque Dioecesim de alio provido nouiter prouidere dignetur . Singulis insuper annis Anniuersarium diei obitus Praedecessorum Episcoporum nostri, ac Succcssolum in omnibus maioribus Ecclesiis cel brandum esse praecipimus, ut illorum memoriam orationibus recolamus, quorum laboribus huc hactenus potimur. Quotiescumque aliquem ex Sacerdotibus no-ustris vitam finiuisse contigerit loci Parochus nobis significare non desinat,ut celebrationem Missae pro illius Anima a quolibet Consacerdote protinus exquiramus, cuius exequutionem non leuiori iudicio a Sacristis inquiremus. Clericorum corpora seiunctim a Laicis masculorum cum taminis, prout puerulorum non insimul cum maioribus tumulari debere sat conuenit. Sepulturas item de nouo construere , nec in illis

absque nostra, vel Ulcarij nostri in scriptis licentia

inscriptiones apponere omnibus interdictum est . Defunctorum tandem corpora in pauimento, siue

aqua

115쪽

duato, siuE ad tumuli sormam nullatenus recondere fas est. Si cui vero sepulturae erectionem a ordinario permissum iri contigerit, illam longe ab Altari construendam fore decernimus; Sin sectisne dum Sepulchrum, sed Altare pariter subiaceae interdicto, Parochos, vero, & si tacitε permittetistes acriter puniemus . .

Nulli etiam secularium Iudicum defunctorum Cadauera in Ecclesijs delata quavis occasione, vel praetextu absque nostra, vel nostri Generalis Vicarii in scriptis licentia recognoscere, vel exhumare liceat, qui aliter in nostri, & Ecclesiarum contemptum attentare praesumpserit, eXcommunicationis sententia eo ipso innodatus existat.

116쪽

SESSIO SECUNDA

De Obseruau, , em Cultu dierum festorum. i

CAPUT PRIMUM

Raeceptum Altissimi est, memento ut diem Sabbati Sanctifices . Huius diei praecellentiam idem omnipotens in ipso mundi exordio clarissime demonstrauit , Sex enim diebus uniuersum orbem, & omnia creauit, quae in eo continentur,& singulis rebus creatis benedixit; in die vero septimo, quia requieuit ab uniuerso opere quod patrarat benedixit, & sanctificauit illum . Huiusmodi praeceptum in tertio D ealogi inuiolabiliter permanet, ex Sabato in Dominicum ratione Christi Diii Nostri Resurrectionis conuenientius mutatum . Vt igitur cuncta quara fi delibus sex dierum curriculo operatur ab Altissimo benedictionem consequi valeant diem septimum nempe Dominicum sanctificare, & ab operibus seruilibus vacando custodire meminerint . Eiusdem cultus rationem induunt festa in honorem Christi Domini, eius Sanctissimae Matris, aeSanctorum, quorum Catalogum infra describimus; vel quia hisce diebus recolitur memoria , quibus Sancti ab omni bono opere in hac vita patrato quieuerunt, coronamque perpetuam meruerunt in Coelis habere; vel etiam quia ingrauescente mun-

O di

117쪽

Hi culpa corum recolamus , ac veneremur memoriam , quorum multiplicatis intei ςcisionibus reatlimia vcniam consequi valeamus.

cathalogus Festorum obervandorum de praecepto in hac nostra Diores.

t IANUARIVS.Circumciso Domini. Epiphania Domini. FEBRUARIVS. Purificatio B. Virginis. S. Matthiar Apostoli. MARTIUS. S. Ioseph. Annunciationis B. M. V.

MAIUS. SS.Philippi & Iacobi.

Inuentionis S. Crucis .i SEPTEMBER.l Natiuitatis B. Mariae

Virginis. S. Ianuarii P. P. R. S. Matthaei. Dedicatio S. Michaelis Arcangeli.

SS. Simonis , & Iudae . NOVEMBER. iomnium Sanctorum. S. Andreae Apostoli.

Die 22. S. Casti M. Ti- l. - DECEMBER . tutaris , & Patroni . IVNIVS. Natiuitas S.Io Baptistae. SS. Apostolorum Petri,& Pauli.

S. Dominici P. P. R. S. Laurenti; Assumptionis Beatissi-mς Virginis. S. Bartholom. Apostoli. t Conceptio B..M. HS. Thomae Apostoli . Natiuitas Domini nostri Iesu Christi. S. Stephani Prothom artyris S. Ioannis Apostoli. ο

SS. Innocentium .

S. Sylvestri P. C. Titularis Ecclesis in quolibet loco nostrae Dim celis respective.

118쪽

Omnia festa mobilia praecalendari debent in festo Epiphaniae Domini una cum anniuersaria die consecrationis Episcopi ad formam Pontificalis per curatum, vel per quem &c. sub poena arbitrio nostro pijs usibus infligenda . Pascha SS. Resurrectionis cum duobus : festis sequentibus .

Asccnsio Domini. Penthecostes cli duobus festis sequetibus. Sanctissimi Corporis Christi . A quibus vero operibus seruilibus in praecalen datis solemnitatibus, Dominicis, &'festis diebus

abstinendum sit ab ipso Exod. cap. ao .argumentum sumpsimus. Nullus igitur dictos festos violare audeat, arando fodiendo, sarriendo, vel quouis modo tellurem

excolendo, lapides congerendo , molas frumenistarias , seti trabcs protrahendo, equos, mulos, aliaque huiusmodi ferreis soleis calceando, vestes, siue calceos suendo , vel vendendo, oves tondendo, sata , & fruges metendo ,& triturando , vin demniando uuas, illasque calcando, & mustum vehendo, oliuas, si umentum, moliendo,aliaque opera laboriosa cxercendo , excepta tamen praecipua

necessitate in casibus inferius declarandis , quam noster Vicarius Generalis , & quibus in quolibet loco commissum fuerit considerantes; licentiam petentibus gratis conccdere valeant. Casus igitur in quibus a Sac. Can. & Sae. Cong. die Ia. Marti; I6OI. opera seruilia permittuntur,

119쪽

io 8 - .. Pietate suadentep Necessitate urgente Publica utilitate exigente. Proinde tripliciter picta tem sua ἀeie posse declaramus, nimirum. Quum opitulatur aegentibus, Monasterijs, & locis p ijs. Quum ad Ecclesiarum opus , i pides, ligna, trabes, calcem, arenamque convehunt. Q num Ecclesiarum opus iam inceptum , & quod multorum auxilio , modestoque labore perindiget complendum est.

Casus vero urgentis necessitatis declarantur sequentes : Pro aegrotantibus Pharmacopolae medicamenta, Pistores panem, & Lanii carnem vendere possunt, secare venam, humano victui quelibet opportuna , & necessaria venalia habere, mulos ,&quodlibet iumentum iter facientium tantum cal-ccare permissum est,nec non fornacis calcariae non in festo die in carptam succensionem prosequi , pa uimentum nouum alias constiatum tundere. Casus publicae utilitatis cnumerantur sequentes. Metere, triturare, in area ventilare, famum, &paleas, convehere, vindemiare, Olivas, Castaneas, Glandes colligere, & conducere , molere frumen tum, a quaeductus pistrinorum effodere, canalesque aptare, fluminum alluviones reparare, & Ponte

reficere.

In praemissis itaque casibus ubi suadet pietas,ur get necessitas , & publica exigit utilitas caueant praedicti licentiam, vi lactenus concedere in Sacris solemnitatibus S S. Natiuitatis, & Resurrectionis Domini nostri Iesu Christi, festo Sanctissiimae Pentecostes, & Corporis Christi. In festis veto cir

120쪽

IOQcumcisionis , & Epiphaniae Domini Sanctissimae Τrinitatis, festis Beatissimae Virginis , ac Natiuitatis S. Ioannis Baptistae, SS. Apostolorum Petri, &Pauli , Omnium Sanctor urn , S. Casti, ac titularis, siue Patroni cuiusuis loci, cum enumerati castis contingerint quilibet praedictorum in suo districto licentiam gratis concedat post meridiem , vel ad

minus post decantatam Missam, in praedistis vero,& reliquis festis diebus in quibus, prquia licentia aliquod opus seruile pia Mater Ecclesia permittit,

taliter illud quisque exercere meminerit , ut debitus honor , ac veneratio Deo, & Sanctis eius minus irreuerenter non auseratur, sed illud modeste,& absque scandalo perficietur quicunque igitur aliquid venale publice exposuerit, aliquo discrimine festos dies s ernat, pannum nempe ante Ianuas apponendo, veI illas semipatentes a medietate sursum contineat, . .

praeter insuper casus praenarratos in quibus prind cti sedulam debent adhibere diligentiam vetitum est Notarijs, Tabellionibus , Actorum Magistris, Cancellai ijs, Scribis,& hisce similibus in quolibet

Dominico alioque testo die , quo suis iudiciariOS, vel Curiales actus , contractus, Instrumenta, &quaslibet scripturas publicas conficere , siue stipulare; alioquin ultra contractuum nullitatem librarum viginti poenam pijs usibus erogandam quilibet pio qua uis vice incurrat. Mandata exequutiva a Civilibus actionibus prouenientia, nec realiter, nec personaliter in ij idem diebus exequutioni demandentur, turpe enim erita forensibus, non quiescere cum Coelestibus navandum est . ' -

SEARCH

MENU NAVIGATION