Constitutiones diocesanae synodus. celebratae in ecclesia cathedrali 22. Maij 1680 ..

발행: 1680년

분량: 217페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ρ turror si alleui uioopnx, & hilarit tem hi te secupientibus pCebet, lauiora peccata tollit , & gni uiorum reliquias expurgat c Apostolo testantς , di

Catholica Ecclesia latius edocente . . t ibili Huiusmodi oleum cum alijs Cathecumenorum,& Chtasmatis fer. v. in Carna Domini si gulis annis a nobis benedicendum , α a Primicerio in nostra Cathedrali distribuendum, omnes Parochi per Sacerdotem aliquem recipi, & ad eorum Ecclesias, ut decet perduci non negligam, l&ex tunc vel ribus combustis nouis tantum utendum esse Ι -

temur.

Quia vero in nostra Cathedrali prae ter octo Canonicos,& unam dignitatem nullus alius adest Eeclesiasticus, ita ut ab alijs locis nostrae Dioecesis Sacerdotes, Diaconos, & Subdiaconos pro tῆm praeclara functione conuocare cogam uri; idcirco D maribus , & singulis quos quolibet anno per cliculares litteras nostras, vel nostrae Curiae conuocauerimus monemus quatenus receptis litteris conuoca'tion is cum vestibus albi coloris Sacerdotalibus, seu Diaconalibus , & Subdiaconalibus, prout cuilibet significatum fuerit fer. v. in Coena Domini in nostra Cathedrali valde mane intersit sub pina ducatorum viginti per quemlibet pij usibus erogada ..Huius Saeramenti Ministrum Sacerdotem, de hune Parochum; vel eius Coadiutorem tantum es.se decernimus. Si quis Sacerdos praeter necessitatis casum, vel nostram, aut Parochi licentiam illud ministrare ausus fuerit, poena sex mensium cat ceris repente plectetur. Infantes non rationis compotes , perpetuoque

amentes , & eo. qui ultimo supplicio damnati fuer

102쪽

rent, nec non aliquos qui IK damnationis statu pe seuerantes fuerint, & nulla vere contritionis elicuerint signa, ab huiusmodi Sacramento per Parochos excludendos fore mandamus: prout ijs qui bellum gerunt, quique in mari cum mortis periculo existunt, & foeminis in partu existentibus denegandum esse declaramus. Nullum vero ex omnibus fidelibus infirmum in probabili mortis periculo existentem, &qui illud recipiendi intentionem

habuerit, saltim interpretatiuam, utpote qui Christiane vixerit,ues contritionis signa expresserit,hoc saero oleo non inunctum ex hac vita commigrare nullus Parochus usquam sinat; sin aliter negligenter euenerit, pςnas iuxta culpae qualitatem non

oscitanter exigemus. l

Quamnis Extremae Unctionis Sacramentum infirmis morti ta nitim proximis adhibendum sit; nihilomitatis ad illius plenam gratiam consequendam , t ab infirmo statim, ac Sanctissimo Viatico refe-- etus fuerit, priusquam ingrauescente morbo, sensibus destituatur , hoc nouissimum pharmacum dea note, ac religiose exigatur', prudentis Parochi partes erunt, & postmodum quandocunque mortis periculum imminere visum fuerit, infirmum lie et omnino sensibus carentem sacro oleo perungere ex libito poterit: ita tamen, ut non multo ante quod Parochi, ut suo muneri satisfecisse vidcantur, ut plurimum solento sed cum periculum veris militer adesse videbitur omni studio conferatur . Qua decentia Sacri olei vasculum ad aegrotantem deferendum sit, quaeue in eiusdem domo prae- Iarari debeant, & qualiter dum aegrotantis mem-ra liniuntur, forma cum materia insimul, & con-

103쪽

gruenter pro serenda, & componenda sint, & qum modo gossipi; globulis quaelibet pars linita tergenda sit, aliuo de ex Rit. Rom., cuius Ilitum inuiola' biliter seruari volumus per Parochos colligatur: indecorum enim erit ea quae frequentius accidunt,& quae Parochi paecipuum munus sunt non potissimum percallere. Infirmos Sacro oleo perunctos summis viribus solati, & cohortari Parochi non negligant,ut a curis , & desiderijs praesentis vitae expediti ad Spem aeternae Salutis seipsos erigant; Diabolum, & terriculamenta eius alto animo contemnant; in Christi misericordiam sperando confidant , eundemque sic confii matum, Domino cum Benedictione commendent; imo adstantem populum ad praeces pro infirmo in Calce terreni agonis agente deuote fundendas , hortentur, & donec ex hac vita aegrotantis anima discesserit, tum Parochi, tum Sacerdotum assistentia alternis vicibus non desit, & horis: alioqui Parochus, vel Sacerdos , qui vices suas adimplere neglexerit , vices nostras In corum negligentia coercenda erit, sedulo experiturus. Extremae Vnctionis Sacramentum ubique, &quouis tempore,atque horis ministrari certum est;

tempore vero interdicti localis, vel personalis, generalis 'absque speciali priuilegio illud minime conferri posse decernimus. Membrorum Sacrae Vnctionis ad eiusdem Rit. formam fiant, & nonnullo ex membris deficiente , pars inungatur pro ximior; Sacerdotis vero aegrotantis manus cxteriuε liniendas esse Parochi recordentur.

Studeant Parochi , alij que omnes, qui aegrotantis animam assistendo comiciendanti nihil quod .

104쪽

animarum Saluti in orieiosum sit, commemorare, nec aliquid in moribundi conspectu apparere sinat, quod ipsi dum vixit magis carum , siue offensum fuerit. Creditores proindE ad domos moribundi accedentes , & tam ipsi , quam eius rebus molestiam inserentes. ipso Iure a credito cadere alias que poenas , ut in Auth. qui domum , C. de sepulti violat. i ncurrisse declaramus. Huiusmodi Sacrum oleum, ubique Parochialium nostrae Dioecesis in vase argenteo seruandum,& ad infirmos deserri debere mandamus; Si vero virium renuerit tenuitas , illud qualecunque sit nitidum , & ab omni macula purgatum a Parochis seruetur'; Sique aliquando ob consecrati olei deficientiam oleo communi faecundari debere contingerie, illud guttatim infundatur, ad eout quod de communi oleo non consecrato infunditur hconsecrato iri maiori parte superetur. In praemis,sorum obseruantiam Parochi oculos erigant suos iSi enim conniventes in eorum munere offenderimus eorum sommolentiam fortiori iudicio excitabimus .

Neve igitur praemissis , alijsque charitatis, retiagionisque beneficijs aegrotantium ullus uspiam do, hi matur, do tuesti coruua praecipuas partes esse volumus, cum primum in eorum domibus aliquem in morbum incidisse conspexerint proprio Parocho significare ; viis sic praeuentus illico , &successive . alternis diebus , aut saepius prout morbi qualitas expostulauerit infirmantem inuisere non praetc mittat; cuicunque propterea,qui tale pietatis opus exercere sategerit, decem dies de vera indulgeaditia toties impartimur.

105쪽

Parochorum tan rem non leue munus erit a sic aegrotantibus sepulturae electionem diligenthr exquirere ι eosque postquam animarum saluti prospexisse cognouerint etiam ad disponendum de suis bonis , ac rebus commonefaciant ; ab intestato enim decidentium cauta, grauia iurgia, & lapillime odia, ac contontiones in ossiciosas ubique parere conspeximus . T cstamenta vero ad fauorem, Ecclesiarum piarumque causarum hactenus facta, ac in posterum facienda ab iis qui illa scripserint, vel requisiti intererint infra mensem Nostrae Episcopali Curiae sub excommunicationis poena de- nuncianda, ac insinuanda es te mandamus . Ut vero quilibet Parochus in ultimo fere die infirmi suae Curae commissi, eius animam salutaribus erudiat monitis , sequenti protextatione uti volu mus, & mandamus.

106쪽

i Beati dei Puradiso δ Amo, e desidero. Conasci di ha aere ossa Sua Diuina Maesta PA,iama tua G ct si pro φmo tuo piu volte malamente a

Ti duoli di sanie Usese in qualunque modo commeo se contro la Suprema Maesta di Dio nostro Signare contro I' Anima tua , a contro ii pro simo . R. Mi

G penti Pessere fato cos; ingrato at Creatore Re dentore , e Signor tuo di tanti liberalissimi benefij a te conceduli per salute deIPAnima sua Θ '. me ne

Gnosi che hal estremo bisegna delia misericordia inflatia , o gratia dἹddio , per la remiissione, e totat per dona di tanti peccati. Coneso . . . Speri che Chrso Bedentore , e Signor nostro tisara fauoreuole, acci.che entri in Paradis per lasua in nisa clemenxa, per ii meriti delia sua acerbissima pasAMeὸ R. Spero. Speri anco cbe per Pinter resone delia Beatissima Vergine Madre di Idrio , e vero rittio de Peccatori , e per te prethiere di Iulii i Santi , ct in particolare dei Santo- iuo Auuocaio , e dei Angelo tuo custode arriserat a radere Peterna gloria ξ R. Spero . Sonorii patientemente per amor d'Iddis , e per conformarii di cuore con ipalimenti di Gesu Christo cro

107쪽

96Formu Iam hanc Christianae professionis in ultimo vitae descrimine pronunciandae nemo Paro-rochorum praetereat; quum de summa rerum ag tur in qua ita disponente Domino omnibus par pari referetur,

De Exequiis,4 Sepulturis ἰ

EX probata vetustissimaque doctrina, euiden

ti ratione, ac Scripturarum non paucarum collatione fundata exploratum accepimus , defunctorum fidelium animas, vivorum pietate, & ora tionibus potissimum iurari; illorum saltim quidum viverent, ut liqc prodesse possent meruerunt, quique, nec sic expiati decesserunt, ut ijs non indue Seant, de talibus criminibus obnoxij, ut pietatis Cpera, orationes , & similia ijsdem prodesse non queant. Cumque multi ex hac vita decedant alae thalibus quidem criminibus immunes leuiori hus tamen alius, alio magis implicatus, talibus tamen quorum nemo aeternam damnationem sust, nebit; Deus, qui est in omnibus, & erga omnes tu sissimus, ac misericors post hanc vitam , tempo ratibus , & non aeternis paenis tormentorum mο- dum, atque mensuram metitur, & exigit. Hinc est quod non unico Machabaei facto colligitur sanctum esse pro defunctis orare, ac Sacrificium offer re, ut a peccatis soluantur. Id vero rudes,& sadduceis, crassiores homines ignorantes , orationes contemnunt Sacrificia non expetunt, non Iusta a que exequias, pro parentibus , liberis cognatis fidelibusque amici. persoluunt, non aliter sane, quam

108쪽

quam si eum Corporibus simuI , & animae extinguerentur, cum igitur hic modus fuerit semper retentus in Ecclesia Dei, imo etiam ante Redemptoris aduentum apud Iudpos celebris , merito omniabus,& singulis nostrae Dioecesis Presbyteris Curatis monendo mandamus, ut populum hac de re di- Identer, & exacte informent, & doceant, ne fidelium animae in Christo defunctorum, Suffragijs , Orationum, & oblationis Christi fraudentur. Parentum igitur Consanguineorum,& haeredum quorumcumque potissimum intererit legata quaecunque per Defunctum relicta , atque expressa' quantocitius exequi atque persoluere illa praesertim quae pietatis naturam, atque ossicium sapiunt, ne oneribus, quibus Defunctus leuari mandauit haeredes ipsi grauius onerentur, si enim post mensis unius lapsum legata, praesertim pia, & Eccli sis, &ex piIs causis relicta, bactenus non ad inpleta fuisse compertum sueritia Exc mmunitationis mucrone eorundLm impietalcm coercendam esse

decernimus.

Vetustissimum morem de pulsandis Campanis, ut mox fidelis quisque ex hac vita discesserit, &commendamus, & unicuique locorum suum proprium permittimus, us enim populorum mentes adorationes, ac religioses actus erga Defuncti animam, ut cum maxime excitantur, quae enim inpietatis, ac religionis praesidium instituta sunt, non modo conseruare, imo ea augero pro viribus contendimus, illas vero post primam noctis ante matutinam sequentis diei horam, nisi Dioeccianus

Episcopus obijsset neutiquam pulsari polIc praecipimu .

109쪽

08 In persoluendis defunctorum exequiis doceatur plebs pium esse pio Defunctis exorare, & eleemosynas in sinu pauperum elargiri,declareturque quibus potissimum modis Dei misericordia pro animabus ambienda sit ne funebres pompas suinptuosos apparatus, & Missas, gloriae tantum aucupandae causa instituentes perdant potius mercedem suam. Commereationes propterea, & ebrietates, quibus post exequias quidam indulgent, quasi mo

tuorum amicorum memoriam vino abluere velint

penitus improbamus, hisce enim Crapulis Deus placandus; magis irritatur. '' Immoderatos insuper mulierum clangores , &Consanguineorum improbatos strepitus,atque eius latus in defunctorum domibus, multoque magis per vias, & in Ecesesijs omnino damnamus, atque interdicimus ; viue a nostra Dioecesi corruptelam

huiuimodi prorsus eliminemus, sub suspensionis

poena quibusvis Parochis stricte mandando committimus ne mulieres quascumque , Defunctorum

Consanguineas, vel assines defunctum ipsum ad Ecclesias comitari permittant , & eo ipso quod Cantilenas huiusmodi siue per vias, aut in Ecclesiis audierint exequiarum persolutionem nullo modo incipiant, & ab incepto illico sub eadem poena de- is stant. Sacerdotes vero non subsequentes cum Pallio, sed insimul cum Clero praecedentes , cum, super pelliceo, & bireto quemlibet, ex proximis suis defunctum ad Ecclesiam comitari debere

mandamus. 'Parochianorum defunctos, qui sibi dum viverent, Sepulchrum non elegerint, quiue proprium de suo,vel suorum Iurepatronatus alicubi non er

xerint

110쪽

cernimus, in qua etiam Alienigenarum , & Peregrinorum Cadauera, ni aliter in ultima voluntate disposuerint , benigne tumulentur . Quotiescumque defunctum aliquem extra propriam Parochiam Sepulturam ex testamento , vel per idoneos testes sibi elegisse constiterit proprium Parochum consueta funeris iura sibi legitime vi dicare posse decernimus . Sacerdotes vero huiuia modi Cadauer , nec processionaliter nec alio quo vis modo absque proprij Parochi licentia ac interis uentu , ad aliam Ecelesiam conducere nullatenus prς sumant. Quos vero pauperes adeoque miserabiles esse

conspexerint, ut iura funeris satisfacere non valeant , illos gratis etiam expensis, Cleri , siue alicuius Confraternitatis, quoad cereos tantum tu in mulari debere pia cipimus ; qui vero cx Clero non legitime impeditus hisce funeribus interesse reis nuerit Carole notum duorum poena inici essentibus distribuenda protinus multetur. Caveant potissimum Parochi ne cuiusuis priuati, siue communis crediti licet Ecclesiasti, i, ac pecuniarii occasione vel prς textu alicui defuncto sepulturam denegent, vel ri tardent iniquum naque

erit ex Cadaueribus quaeritare, quod in illius haereditarijs bonis legitimo iudicio intentari debetur, qui aliter auxus fuerit in ducatorum duodecim multam incidat eo ipso. In sepeliendis defunctorum Cadaueribus, hie ordo seruetur, ut is qui naturali morbo diem suum clausit extremum non prius quam post decem horas ab illa in qua nouissimum emisit alitum ; qui

SEARCH

MENU NAVIGATION