장음표시 사용
561쪽
praesenti bive ager, sive quid aliud est , quum adversarius
adversarium simul manu prehenderet, in ea re omnibus verbis vindicare, id est, vindicia correpta vindiciram autem hic surculum, Sive festucam, opinor, appellat: quae aliter Dindicta dicitur, ut quum se vi vindicta, id est, virga manumitti dicuntur; propius enim ad mindicii nomen, unde vindicta deducta est, accedio manus in re atque in loco praesenti conserere : quod apud praetorem id est, praesente in agro praetore) ex XII tabulis fiebat; in quibus ita scriptum est: Si qui in iure manum consorunt. Sed postquam praetores propagatis Italiae finibus, latis iurisdictionibus, negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum causa longinquas
in res gravabantur, institutum est contra XII tabulas tacito Consensu, ut litigantes non in jure apud praetorem manum Consereront, sed ex jure manu Consertum vocarent, id est, alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem, de
qua ageretur, Vocaret; atque profecti simul in agrum, de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, veluti unam glebam, in jus in Urbem ad praetorem deserrent : et in ea gleba, tamquam in toto agro, Vindicarent.. Haec Gellius. In quibus
illud observandum est, hanc manuum Consertionem etiam tum fieri scilitam quum de possessore Constaret : et actoriundicatione, id est, in rem actione uti vellet; quod etiam Cicero demonstrat in orat. pro Muraena, et lib. de orat. I rq Multisque, inquit, praeessem, qui aut interdicto tecum
Contenderent, aut te ex iure manu Consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam temere irruisses e agerent enim
tecum lege Pythagorei omnes, viridicarentque, etc. . Intem dictum autoni eo in loco non hoc de vi quotidiana et festucaria significat : sed de vi hominibus armatis coactisque, inqlia scilicet non ex iure manu consertum vocari solet: sed vis revora adhibita est. Quare duabus de causis a manu confiertum M vocabatur, primum quum de Possessione agendum esset, et interdictum . unde vi simplici et civili , , postulandum : deinde quum in rem actione, sive vindicatione ut En-Diuitigoo by Corale
562쪽
dum esset : eo enim consertio fiebat, ut in re praesenti vindicari posset. Superioris exemplum est in epistola ad Trebatium, lib. VIII : α Tantum metuo, inquit, ne artificium tuum tibi parum prosit: nam ut audio, istic non ex jure manu consertum, sed mage serro rem repetunt. Et tu soles ad vim faciendam adhiberip. et quae sequuntur. Est
autem a manu consertum. Confictum Vocabulum, conjunctumque ex manus et conserere, qua de re in Comment.
verb. jur. Copiose diximus. HoTT. Si facta mis esset moribus. Sic esse legendum, vincunt codices duo MSS, a quibus abest negatio : vincit et ratio, quae plus potest; nam vis erat aliqua, quae fiebat moribus, ut hi loci ostendunt, qui sunt infra : a Placuit Caecinae de amic rum sententia diem constituere, quo die in rem praesentem veniretur, et de fundo Caecina moribus deduceretur .. Et inser. α Ad eum fundum profectus est, ex quo ex Con entu vim fieri oportebatu. Et infra : α At vero hoc quidem jam vetus est, et majorum exemplo multis in rebus usitatum, quum ad vim faciendam veniretur, etc.. Et inser. α Ipse porro Caecina, cur se moribus deduci volebat p . L MEIN. Si cta vis esset. Vis civilis et quotidiana, qua vulgo e
periuntur, qui de agri possessione disceptant. natio haec Abutii ad duo diversa reducitur, ad agrum, et ad judicium.
In agro aut vis moribus fit, aut adversus morem. Utroque modo superior Caecina esse debet. Illo quod erat possessor verus fundi, hoc quod vis armis facta, non civiliter commissa est in interdictum. In judicio autem aut more et instituto USa agitur, aut receditur a consuetudine. Si more, in serior non erit Caecina; si praeter mores, inique agetur et impudenter ab A butio. Morssus autem αρχαῖκως pro more et instituto, ut mox loquitur. . Ius ex consuetudine, dicitur II ad He
563쪽
AD ORATIONEM CAECINAE, CAP. I.
Quum stoe creditur his hoc ipsum, quod nos arguimus. Locus Corruptus ost, qui quomodo a Ibambino corrigitur, haud, opinor, meliore conditione sit. Ilottomarinus opinatur addendum verbum consilentiam Magna quoque ea licentia. At si subauditur verbum substantivum, et distinguatur ante α hoc ipsum ., ut sit . hoc ipsum est, quod nos argui mus , vix quisquam opinor quidquani in sententia reprehenderit. Etiam probavi in notis in Lucullum ad haec verba, a si non fuerint ., et quidem, ut mihi videor, raωΜτρu-c, in II de Orat. in illis, . Nam et omne quod eloquimur, Sic Iut aut esse dicamus id, aut non esse, etc. s; alterum eloquimur, quod continenter sequebatur, a librario male fuisse Praetermissum, aC debere scribi, α omne quod eloquimur, eloquimur sic ,. Et in libello do optimo Genere oratorum , ubi est, α Quia in senatu Demosthenes. , alterum senatu deesse docui et scribendum esse, a qui a senatu, in senatu Demosthenes, etc. . Quoniam igitur ipsis tabulis et testibus illa probaveram, mihi visus sum hic quoque, hanc eamdem habere conjecturam vel optimam, si alterum erodTtur hic item errore librarii praetermissum reponerem, ut legatur siC:α Quum sive creditur his, creditur hoc ipsum quod nos arguimus, sive fides non habetur, de advorsarii testium fide derogatur .. Alia quidem sententia esse non potest. P. FABER. Quum sise his creditur, creditur hoc imum quod nos an Linus. Sic legendum libris omnibus invitis. Fuerat autem Vembum creditur, quod his poni debet, semel tantum a scriptore librario scriptum, sive errante, et imprudente, Si e Prudente et data Opera; sententia autem plana est. Est enim Diuitiros by Corale
564쪽
dilemma, cuius haec vis est; testes, qui testimonium dicunt in Caecinam, non resormido. Nam si viri boni sunt, me adjuvant, quum id jurati dicunt, quod ego iuratus arguo: si nautem leves et minus idonei sunt, me non laedunt, quum sive eis creditur, id ipsum eis creditur, quod nos objicimus et
arguimus : sive eis non creditur, de eorum fide derogatur. Viderat hunc locum esse corruptum et mutilatum Hotto- mannus, sed redintegrare non potuerat. P. Faber Arvernus et vidit ulcus, et sanavit. LAMB.
Ut Faber emendandum censet, legit Lambinus in odi tione Argentoratensi anni 158I, a Iacobo Dupuys et Iosianihelio publicata : α Quum sive his creditur, creditur hoc ipsum, quod nos arguimus .. Sed nec in vetustioribus Lam-
bini, ut Parisiensi 1566, nec in Genevensi Ieremiae des
Planches I 584, invenitur alterum creditur. Verissima tamen est illa sive Fabri, sive Lambini emendatio. Alterum crediatur est vitio et oscitantia librariorum omissum. Si non mihi religio esset aliquid sine libris veterihus interpolare, immutassem sane haec verba, et interposuissen, creditur. Quum iis creditur, hoc ipsum quod nos arguimus, nimirum arm tos et Convocatos suisse homines, creditur. Mitio P. Manutii Veneta anni I 583, quae cum eius commentario Prodiit, recepit Hottomanni conjecturam: αQuum, sive Credituriis hoc ipsum, quod nos arguimus, confitentur, sive fides
565쪽
ΑD ORATIONEM PRO CAECINA, CAP. a.
Da jume et Ii judicium feri videretur. Ius citati, ius civilini
interpretor. Quod autem Caecina Volaterranus esset, cui municipio Sulla vi tor, item ut ceteris Italiae municipiis, civitatem ademerat, jure Quiritium ac civium uti eum posse negabat: veluti hereditatem a cive rom. accipere: solis enim civibus rom. hereditatum aditio permittebatur. Caecina autem ab uxore sua Caesennia heres fuerat institutus; ergo de
jure civili sic accipio, de iure civium, vel de jure civitatis.
Sed de jure eisiti judicium feri in retur. Suspicio demendo nulla est in Isis verbis. Explicatio nobilissimi iurisconsulti iacit, ut non praetermitterem. Hottomannus igitur juseipite interpretatur hic jus ei satis, glaod Abutius, quoniam Sulla civitatem Volaterranis ademisset, negat Caecinam Volaterranum civem esse, et a cive posse hereditatem capere.
Mihi probari vix possit. Mitto loquendi genus, quo non alibi, quod quidem meminerim, sic utitur. De jure autem Aritatis quae dicturus est in hac oratione, in extrema dicet, ut aliud agens, ac dicet his ipsis verbis : α Nihil ea ad causam attinuisse M. Quod igitur civile jus dicam hic intelligi p id de quo statim subjiciet ru Sed quum de eo jure mihi dicendum sit,
quo sublato non solum pars aliqua diminuta, sed etiam vis ea, quae juri maxime est adversaria, Confirmata esse videatur . . HOC autem jus in qua re versatum sit, dixit etiam in Oratore sic : u Tota nobis causa pro Caecina de verbis interdicti fuit . . Et dicet in hac oratione : a Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi hominibus armatis . . Deinde : . Sponsio tacta est; de hac sponsione vobis iudi-Diuili od by Cooste
566쪽
canitum est M. Formula sponsionis sequitur : α Ni adversus
edictum praetoris vis facta esset .. Ius lotur illud, cui vis est inimicissima in verbis interdicti, de quibus totam hanc causam ait sibi fuisse, de quo judicium fieri videretur, pr secto hoc est, neque fuit serendum, ne quid obstaret ea distinctio juris civilis et juris praetorii posita a Papiniano in lege 7, de iustitia et iure, aliisque iurisconsultis, et usui pabit infra Cicero; quam cur hic magis observet, quam in ipsa definitione juris cistus, quam in Topicis exposuit, ubi
edicta praetorum aliorumque magistratuum juris civilis pamtem constituit 8 Est enim ibi a jus civile, , ut scis, a quod in legibus, senatusconsultis, rebus judicatis, iurisperitorum auctoritate, edictis magistratuum, I rore, aequitate Consistitis. Neque porro, quin edicti appellatione Cicero interdictum complectatur item , ut iurisconsulti, hic locus, quem citavi modo, α ni adversus edictum praetoris vis facta esset . , aliique in hac oratione loci dubitare nos sinunt, ut illic ostendemus; ubi, Cur edictum pro interdicto dici negarent, causation fuit. P. FABER.
AD ORATIONEM PRO CECINA, CAP. 7.
Usus enim, inquit, ejus etfructus fundi testamento iuri erat senniae. Qtium hoc nosem litis genus, etc. Etsi mendi nulla suspicio est in his verbis, tamen attentius ea consideranda visa sunt, quod haec Abutii videri possit alicui justa esse defensio, qui Caesenniam possedisse propter usum fructum dicat, Caecinani autem illius heredem neget hoc nomine potuisse possidere, quem Cicero tamen defendit possedisse. Diuitiros by Corale
567쪽
Hottoniannus quidem hanc Ciceronis defensionem ait aperto
salsam et nugatoriam eSSe; nititur credo maxime illis verbis, quae leguntur in extrema Oriitione, . Caesenniam possedisso propter risumfructum non negas π; sed et illa mendosa esse
eo iii loco Ilottomarinum docere potuit, quod hic Cicero tam sollicite docet, fundum illum in auctione emptum esse Caesenniae, ut illa iam quod emerit, non propter usum fructum dicatur possedisse, et hic novae genus hoc litis quum
appellet, non quaeritur, opinor, an Caesennia mortua ususDuetus ille ad heredem redeat : hoc quaeratur potius an filio
mortuo matri, quae Cum filio testamento viri frueretur bonis omnibus, usus fructus a Creverit. Nam hoe jus esse statuit
Iulianus, quem laudat auctorem Ulpianus in loge 8, de
usu ructu accrescendo. Deinde si Caesennia, ut illi jurisconsulti volunt, usumfructum habere debuit jure accrescendi, cur, quum ea hona venirent in auctione, mulieres in partem vocatae sunt 8 Et quum ipsi Caesenniae, quae honis omnibus frueretur jure, majorem partem legaret filius, uxori quoque suae grande pondus argenti legaverit. Sane responsum his velim quidvis potius, quam Ciceronem siC importune, ne dicam impudenter, aut adeo sic impune esse mentitum, ut ne adversarius quidem quidquam de re tanta dixerit, neque in hoc loco potissimum restiterit. Dixerit igitur potius timidior aliquis, quam audacior, jus in plerisque mutatum fuisse; ostendat etiam, ut saepe ius novum juri antiquo videamus opponi tu posteriorum jurisconsultorum libris r quam multa in illo Correxerint novae leges, senatu consulta, jurisconsulti ipsi, siquidem Labeo unus ut mittam ipsius, et Capitonis, ut horum utriusque Successorum dissensiones inter se in illa scientia plurima innovare instituit,
ut ait Pomponius in lege ultima, de origine juris. Quin
Cicero in hac ipsa oratione : α Dubium est, inquit, quin si Caesennia tum possidebat, quum erat colonus in fundo, post ejus mortem heres eodem jure possederit Θ . At Paullus iurisconsultus postea in lege 3o, clo a 'ilirenda, vel aini Diuitigod by Corale
568쪽
teiula possessione: u Quod per colonum possideo, inquit, si
res meus, nisi ipse nactus possessionem, non Poterit possidere .. Cicero in Topicis : α Quoniam argentum omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia, quae numerata domi relicta est, non esse legata . . Contra Ulpianus in lege 3o, de auro et argento mundo, etC. . An Cui argentum omne legatum est, ei nummi quoque legati esse videantur, quaeritur : et ego Puto non contineri .. Hic Noster in Topic. α Non debet ea mulier, cui vir usum uCtum honoriam suorum
legavit, cellis vineariis et oleariis plenis relictis putare id ad
se pertinere; usus enim, non abusus legatus est .. At Ulpianus in lege i, de usuiructu earum rerum quae Usu Consumuntur: α Senatusconsulto, inquit, inductum videtur, ut earum rerum, quae usu tolluntur, Vel minuuntur, possit
ususDuctus legari .. In eodem Topicorum libro, et in hac ratione de Mancini causa quae dicit, iis possum maximorum jurisconsultorum sententias opponere. Sed quid etiam opus exemplis, quum hic liber unus Topicorum tam multa suppeditet 8 Ferendum profecto non sit Ciceronem, qui tam multa de jure disseruit, da jure librum separatim scripsit, de iure respondere in animo habuit apud Trebatium, cui Topica scribebat, iurisconsultum vel omnium doctissimum
in tam multis tam turpiter voluisse mentiri: quin etiam jus est quoddam varium, ut infra appellaturus est, ut contro- Mersiam in oratione pro Muraena, ut ancePs appellavit Horatius. Una lex as, de legatis et fideicommissis, lib. XXXII, quam multa ejus juris exempla continet' α Cascellius. Trebatius negant ei deberi, Labeo id non probat : Labeonis
sententia vera est.. Deinde : α Q. Mutius et Gallus putabant maximam partem legatam esse, Servius, o filius minimam. Labeo hoc probat; idque verum est.. Item : α Id legatum putat Labeo; ego uon puto .; et in illis α neutrum liberum suturum putat Labeo, sed Tubero - , et quae s quuntur. Postremo sane videndum, si scriptum et verba Spectantur, a quibus dicet in hac ipsa oratione summus ju-Diuitiam by Cooste
569쪽
risconsultus Aquillius recedi non oportere, Verba testamenti Fulcinii patris, α ut frueretur una cum filio mater. , quid
valeant. Nam qui fieri potuit, ut post filii mortem frueretur
una cum filio mater aut quid sit aliud α frueretur una cum filio materis, quam seuerentur una mater et filius p Utro modo
dicatur monet Paullus nihil interesse, qui in lege 7, de
usuisiictu accrescendo: α Nec enim interest, inquit, ita legetur illi cum Maevio ; an ita, et illi et Maevio.. Et in lege 29, quam proxime citabam de legatis et fideicommissis in line
formula : α Si Stichus et Dama servi mei in potestate mea erunt quum moriar, tum Stichus et Dama liberi sunto, et fundum illum sibi habento : si alterum ex his post testamentum factum dominus alienasset, vel manumisisset, neutrum liberum futurum Labeo putat. Sed Tubero eum qui remansisset in potestate, et liberum suturum, et legatum habiturum. Tuberonis sententiam voluntati desuncti magis puto convenire ,. Sic fit: hic Tuberonis magis probat sententiam. Cur non minus licuerit hic Labeoni in eadem esse cum Cicerone sententia ξ qui censeat illa verba testamentia ut liueretur una cum filio , postulare ut vivat filius, quo
mortuo matri si frui velit, emere necesse sit, quum praesertim si filius ante moreretur, futurum esset, ut matri suo testamento consuleret. Itaque iacit, et mater illius testamento,
ut ex iis, quae dixi, apparet, stetit. Quae exposui tam multa, non tam ut in sententiam illam ΗOttomanni inquirerem, quam ut intelligeres iura ista, et auctoritates hominum quamvis prudentium cujusmodi plerumque sint: utque nullum ius esse, nullave lex, aut institutum possit, quod, praeter verbum Dei, maneat in aeternum. Ρ. FABER. Disjtiam by Cooste
570쪽
EXCURSUS VAD ORATIONEM PRO CAECINA, CAP. I a.
Quia denique Z ad jus cDige, aut ad actoris actionem, et ad animaduersionem ages 8 injuriarum. Obscurus locus, et, ut opinor, depravatus; nam etiam in aliis prope omnibus pro actionem reperio notionem. Ego sic legendum potius existimarem :α Quid denique ad jus civile p Quirin ad actoris ultionem et animadversionem agatur injuriarum .: quod notum est ex I. 2, S emancipatus, D. de collat. bon. l. 7,
9 i, D. de injur. HOTTOΜ. Qvid denique' ad jus cille ages injuriarumst Sic hunc
locum restitui, deletis iis, quae ex ora libri in contextum orationis irruerant; sententia autem nunc est aperta: Quid
denique, inquit, ad ius civile, id est, ad ea, quae sunt juris civilis, seu ad ea obtinenda, quae beneficio iuris civilis , et actionum ex iure civili nascentium, contingunt, ages ini Harum 2 proinde quasi dicat, nequaquam : nam qui agit injuriarum , poenam persequitur : sed non recuperat rem sibi ereptam, aut possessionem amissam actione injuriarum: quid ergo p alia actione experiendum. Sed, ne quis queratur, voces aliquot a nobis hic esse deletas, vulgatam lectionem repraesentabo: α Αd jus civile, aut ad actoris actionem, et ad animadversionem ages injuriarum p. Quaeso quid sibi haec volunt, α aut ad actoris actionem, etc.. quid vero scriptura antiqua λ α aut ad actoris notionem, etc. . Omnino facile apparet, haec verba esse aliunde prosecta, et initio ab aliquo adscripta, qui vellet declarare, actionem injuriarum pertinere ad notionem, atque ad animadversionem, non ad possessionem. LAMBIN. Quita deniquε ad jus ciuiti, aut ad Mioris actionem, et ad