Pars Secunda Sive Oprationes Omnes

발행: 1827년

분량: 684페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

EXCURSUS XIV

Tum illud quod dieitur derident. In lacuna sic libri veteres , si veni ho. Locus est mutilus et quem restituere sine melioris ope codicis, non possumus. Quod si tamen ullus conjecturae locus est : fortasse ipsa illa verba desiderantur, quae eadem in re ad disputationem Antonius ex XII tabul. protulit in libro de orat. I: α Utilingua nuncupassit. Tu si, inquit, causam ageres militis, Patrem eius, ut soles, dicendo a mortuis excitasses, etc. . ut totum illud : . Uti lingua nuncupassit ., non in XII tabh. sed in magistri carmine scriptum

videretur. HOTT.

Tum illud, quod dicitur. Post haec verba patet lacuna non magna in libris MM, quam et impressi imitati sunt. Eam autem his verbis expleri posse existimat Hottomannus ,- UTI lingua nuncupassit α; cui dissicile est non assentiri : est enim probabilissimum, ac credibilissimum, haec ipsa verba in hoc spatio fuisse scripta, et a librariis scriptoribus, vel quod majusculis literis essent perscripta, vel quod notis essent significata, esse praetermissa. Quod autem nonnulli ita conati sunt explere, illud, quod dicitur, summo jure, satius

fuerat, eos tacere. LAΜBIN.

Tum iEud q. dieit. irrident. Scio aliter ab iis hanc lacunam

repletam esse. Ant. Augustinus pro sic venire, ut est in aliquibus libris, corrigebat, sic in nire, ex loco inseriori, in quo est: . Sed ego invenio in interdicto verbum unum .. Sellille locus proprius est hujus causae, hic communis omnium. Quare octav. Pantagathus ita legendum putabat: αTum illud, quod dicitur, summo jure irrident. : nam paullo ante dixit:. Et ut dici solet summo iuro contenditur . : ut idem sit hic, Disiligod by Corale

592쪽

EXCURSUS XIV. 583

quod dicitur, et supra, ut dici solet. Etiam in hoc inferiori: α Sed ego invenio in interdicto verbum unum ubi delite

scam . : omnia dicunt εἰρωικῶe: hic serio agitur. F. UnsIN.

Quod dieitur uti lingua nuncupassit. Misere depravatum est. Ut mittam quos Fulvius Ursinus appellat, Augustinum et Pantagathum doctissimos viros, noster Hotton annus ait fortasse desiderari, α uti lingua nuncupassit .. Cui, inquit Lambinus, non assentiri difficile est. Itaque assensus est ipse, et tria illa verba huc inseruit, pro quibus erat impressum in libris victorianis, a sic venire. : sine ulla litura; ubi veteres libros ait Hottomannus habere, α si veni Be .: noti multum dissert, literae enim B et B valde sunt similes, ut alibi etiam notavimus. Ego in libris Victorianis scripturam video veram atque integram prope mansisse. Ergo pro α sic venires, aut a sic Vinires, lego α sic in iure. : qua sormula iurisconsulti ii, qui jus constituerent in Verbis, responderent illis, qui ipsis inquitatis nomen Opponerent :α sic est in iure., id est, in verbis interdicti; de qua re

superius dictum est; quod eorum responsum contra irriderent, qui jus non in verbis interdicti, sed in aequitate ponerent. Etenim quod a in iure. dicit Bruto, exponenda causa Curii, hoc idem in lib. I de Orat. dicit, uin scripto η, quod ibi nequitati opponitur. In utroque genere testatur in eodem Bruto Q. Mucium praestitisse : - Qui, inquit, quum peracutus esset ad excogitandum, quid in iure, aut in

aequo Verum esset, aut non esset, etc. . Quibus ex locis

apparet Q. Mucium in causa Curii, quod in jure esset, id

est, quod esset in scripto atque in verbis testamenti, defendisse. De qua causa hic etiam dicet pagina sequenti, et quid. in iure. significet, pluribus ostensurus est. In serius etiam dicet, α in iure parum dejectum esse α; ut docebo, pessime impressum est. Neque Ulpianus aliter loquitur in l. de ritu nuptiarum : uiti eo jure, quod dicit, invito patrono libertam, quae ei nupta est, alii nubere non posse, etc. - Ρ. FAB.

593쪽

584 Ex CURSUS XIV.

duorum , item aliorum HSS, ut dudum monuerunt Hoti mannus, Manutius , sed neuter sese inde expediit: secit

Gulielmius; dudumque prodidit ad Asinariam Plauti, C. 9,

3e scriptum pro nioe, , ut mille locis in Pandect. Florent. Respicit autem ad formulas sponsionum, quarum initium, SI, s VR, M, NIVE: quod infinitis exemplis palam iacit Barnabas ille Brissonius lib. V de Formulis, qui con

sulatur. GRUT.

Acule Gulielmius verum vidit. Sed cur retinetur antiqua scriptio corrupta nue squae quoque in Ersuri. est, in quo scribitur, si venus) pro nisest Gnaeu.

EXCURSUS XVAD ORATIONEM PRO CECINA, CAP. 25.

Quod mulier sine lusors auctore promiserit, deberi. Olim mulieres sub tutoris potestate, atque auctoritate perpetuosuerunt. Cicero pro Muraena e . Nam quum multa pi clare legibus essent constituta, ea iurisconsultorum ingeniis pleraque Corrupta aC depravata sunt. Mulieres omnes propter infirmitatem consilii majores in tutorum potestate esse VO-luerunt ; hi invenerunt genera tutorum, quae Potestate mulierum continerentur M. Ulpianus in Titulis, capite de Tutelis: - Tutores, inquit, Constituuntur tam masculis, quam seminis. Sed masculis quidem impuberibus dumtaxat propter aetatis infirmitatem : seminis autem tam impuberibus, quam pu- heribus, et propter sexus infirmitatem, et propter forensium rerum ignorantiam M. M. Cato pro lege Oppia disserens apud Ibi vitam, sic loquitur: α Majores nostri nullam ne privatam fluidem rem agere seminas sine auctore voluerunt: in manu Diqitigoo by Corale

594쪽

EXCURSUS XV. 585

ESse Parentum, Datrum, virorum s. Et L. Valerius tribunus plebis in oratione contraria, in extremo ζα Numquam, tu quit, salvis suis exuitur servitus muliebris .. Quaedam tamen inter mulierum et pupillorum tutelam interfuisse et Cicero in Topicis significat his verbis : α Non quemadmodum quod mulieri debeas, recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas, ita quod aut pupillae, aut pupillo debeas, recte possis eodem modo solvere.. Et Ulpianus in Titulis, capite de Tutelis, cujus verba subjiciam : α Moribus tutor datus mulieri, pupillove, qui cum tutore suo lege aut legitimo judicio agere vult, ut auctore eo agat sipse enim tutor in rem suam auctor fieri non potest qui praetorianus tutor dicitur, quia a praetore Urbis dari consuevit. Pupili

rum pupillarumque tutores et negotia gerunt, et auctoritatem interponunt; mulierum autem tutores auctoritatem dumtaxat interponunt. Tutoris auctoritas necessaria eSt,

mulieribus quidem in his rebus, si lege aut legitimo judicio agant, si se obligent, si civile negotium gerant, si libertis

suae permittant in contubernio alieni servi morari, si mancipia alienent: pupillis autem hoc amplius, etiam in rerum nec mancipi alienatione, tutoris auctoritate opus est. HoTT.

EXCURSUS XVI

AD ORATIONEM PRO CECINA, CAR 26.

Qum quium Omnia tua Iure mancipii sint, eia possisne retinere. Sic omnes libri veteres. Ego contra omnium auctoritatem paucis immutatis, sic puto corrigendum: - Quae tua communi iure mancipii sint . a Mancipi autem res sunt. , ut Ulpianus in Titulis exponit, a praedia in Italico solo, tam rustica, qualis est fundus, quam urbana, qualis Diuitigod by Corale

595쪽

586 EXCURSUS XVI.

domus : item jura praediorum rusticorum, vehit via, iter, actus, et aquae ductus: item servi et quadrupedes, quae dorso, Collove domantur, velut boves, muli, equi, asini: Ceterae res nec mancipi sunt. Mancipatio propria species alienationis est rerum mancipi : eaque fit certis verbis, Iibri pende, et quinque testibus praesentibus. Res mobiles non nisi praesentes mancipari possunt, et non plures, quam quae manu capi possunt: immobiles autem etiam plures simul, et quae diversis locis sunt, mancipari possunt . Haec Ulpianus. In capite proximo mendum est apertissimum :. Traditio propria est rerum .: addendum est enim nummancipi : quod propter insequens simile verbum ut alibi Persaepe omissum est: nam Ulpianus, α Mancipationem dicit se propriam alienationem rerum mancipi r traditionem rerum nec mancipi : usucapionem, et in jure cessionem utrariamque Communem . . Est ergo αjus mancipii ., jus dominii in iis rehus, quae mancipi sunt, quaesitum seu more quem Caius explicat in libro I Institutionum , quarum rerum nomine evictio praestatur, ut ab eo qui emisset, repeti non possent. Plautus in Curcul.

CApp. Memini, et mancupio tἰbi dabo. Cunc. Egon' ab lenone quidquam Mancupio aecipiam 3 quibus sui nihil est , nisi una lingua , Qui alatirant, si quid creditum estp alienos mancupatis, Alienos manumittitia, alienisque imperatis. Nee vobis auctor ullus est, nec vosmet estis ulli.

Unde manceps etiam dicitur in eadem scena, ut auctor pqui quum in auctione emerit, et manu rem venditam Ceperit, alteri postea mancipium suum, id est, jus dominii atque

auctoritatem tradit.

Cunc. Ego mancupem te nihil moror, nee lenonam alium queluquam.

Idem in Persa:

IDRD. Iste qui tabellas asseri, adduxit simul Forma expetenda liberalem mulierem

596쪽

Ex CURSUS XVI.

Furtivam, adductam ex Arabia penitiminis :Eam te volo accurare, ut istie veneat. Ac suo periculo Is emat, qui eam mereabitur. Μancipio neque Promittet, nequo quisquam dabit. ΗOTT.

Si incerium sit omnia, quaecumque tua jure ma ncipii sint. Hunc locum ex vestigiis antiquae scripturae, a qua vulgata non admodum discrepat, praefiscine, seliciter sic restitui. Nam vulgata quidem, serri omnino non potest, . si incertum Sit, quae quum comnino tua, etc. . LAMB. - Quila enim eri cedas, aut fundum relictum a parra, aut ratiqua rationchassiens bene partum, si incertum sis, quae quum Omnia tua iure mancipii sint, ea possis ne retinere. Hottomannus rigit, ut ipse fatetur contra omnium librorum auctoritatem, et legit, α Quae tua communi jure mancipii sint .. Lambinus item et Sigonius recedunt longe a seriptura librorum. Ego in loco tam insigniter depravato literas V et Atantum video frustra ob similitudinem, ut fieri saepe iam dixi, repetitas. De reliquo literis eisdem sententia verissima lego: α Quae communita iure mancipii sunt, ea possis ne retinere Θ s addit ratione subjicienda, α Si parum sit Communitum jus.. In qua iteratiotie eiusdem Vorbi, et venustatem quaesivit orationi, et gravius argumentum duxit Oa

causa, id est, ex ipso jure; quod si parum ori Munitum est, illa, quorum id efficiens est, qui poteruui iis esse communita 8 hoc idem dicet paullo post sic: - n solum quod haec iure civili septa sint . . Et in oratione pro Domo

sua: α Nullam domum aliam seque esse privato et publico jure munitam ω. P. FLnΕn. - Si incertum sit, quin quum Omnia tua, etc. Mordicus retinui vulgatam Palatinis nostris Sustentatam : nam Manutii ac Lambini supposita nihil habent certi. Hottomarinus tentabat, aquae tua communi jure mancipii sint . : et certum quidem est legendum mancipit:

sed quis intrusit illa alia λ Gulielmius putabat extrito qum

Constare lectionem. Gnaeu. - In orat. de Harusp. responSis:

. Nobis sunt domus in hac civitate jure mancipii, jure Duili do by Cooste

597쪽

588 EXCURSUS XVI.

nexus.. Pro Murastita: α In iis rebus repetendis, quae mancipi sunt, periculum praestat, qui se nexu obligavit .. PAss. - De rebus mancipi vide in primis Salniasium de Usuris, cap. Mihi valde suspecta sunt illa verba, α quum omnia tua. , ne a mala manu sint ingratiis Ciceronis adjecta. Ea si tollas, erunt omnia liquidiora, quum nunc nescio quid nubili illa obfuscet. Gnaeu. - An tandem Sanus est IOC IS, et u quae quum omnia. exponi debet, α quum haec omnia . Est quidam in hac locutione qualem observaSSemihi videor ad Act. I in Verr. 9. Utrobique summus est NSS consensus, quem sine maximis Causis Contemnere non licet. GA T.

EXCURSUS XVII

rum statueritis vim in coede solum, non etiam in animo. Omnes libri veteres, nTu res si equos, vestes, si Vim non in caede solum, sed animo libidinis .. Qui locus quemadmodum restitui possit, divinare non possum: sed hujus rei lectores admonere volui, ne lacunosum et hiantem Io- cum in integri et sinceri loco numerarent. HOTT. - Restia tuere non debetis, etc. Vestigiis antiquae scripturae insistens, hunc locum in libris vulgatis Iacerum, et Corruptum, in integrum restitui atque emendavi: sic enim vulgo legitur ruita venientem repuleris, fugaris, averteris: non restitues: tum statueritis, vim in caede solum, etc. . plane mend Sed legendum autem: α averteris, restituere non debebis. Si vos hoc statueritis, statuetis viin esse in caede solum .. Praeterea

eum, qui proxime sequitur, qui haud multo minus erat mendosus, partim codicum antiquorum auctoritatem Se- Duiliam by Cooste

598쪽

EXCURSUS XVII. 58s

quutus, partim conjectura ductus, prope perpurgavi : in quo, ut dicam quod sentio, videtur mihi hoc totum, aselinjuriam tantum ., esse ex annotatione natum, neque a Cicerone positum: Potest tamen ferri, ut est a nobis editum: ut autem vulgo legitur, α iniuriarum delictum . , quod prosectum est a semidoctis, immo vero indoctis hominibus, non est serendum. LAMBIN. - Octavius Pantagathus locum mala interpunctione subobscuriim restitui posse existimabat, si ita interpungeretur : α Tum statueritis vim in caede solum, non otiam in animo : Disi cruor appareat, vim non

esse factam : iniuriarum delictum esse, qui prohibitus sit: nisi ex eo loco ubi vestigium impresserit, dejici neminem

posse: juris retinere sententiam et sequitatem plurimum valere oportere; verbo ne ac litera jus omne torqueri, vos statuite recuperatores, utrum utilius esse videatur M. F. Uas. Non restitues. Tum statuetis vim in cinde solum, non retram in animo nisi cruor appareat, vim non esse factam. Sic erat

impressum olim a Rob. Stephano, ut in editis Florentiae doctissimi Victorii fide absque ulla litura. Scriptura librorum, quos memorat Hottomanniis tota nihili est; etiam illa depravata est, quam sequitur ipse : α Tum statueritis vim in caede solum, non in animo libidinis . , ubi Lambinus reponit: α In animo et libidineis; verbum libidinis in illis libris aperte est addititium. Puto ex aliqua explicatione, quasi Cicero hoc diceret, cui et animus et libido sit aliquem dejicere, neque id conari audeat, quia viribus inferior sit, ab eo nihilominus vim esse iactam. Id quam salsum sit, apparet ex eo quod superius dixit: α Ut dubium sit, quin major a Ghibita vis ei sit, cuius animus sit perterritus, quam illi,

CDitis corpus vulneratum situ. Non eSt, opinor, opus argumentis certioribus, ut constet nihil scriptura illa librorum Victorii et Roh. Stephani posse dici verius. Atque eadem est Labeonis sententia in lege r, de vi et Vi armata, quam superius etiam Citavimus: α Idem Labeo ait, eum qui metu turbae perterritus fugerit, videri dejectum,. Eadem ibidem Diuitiam by Cooste

599쪽

5so EXCURSUS XVII.

Ulpiani sententia est; sed Pomponius ait, u Vim sine comporali vi locum non habere . Controversum ergo hoc jus fuit apud illos recentiores iurisconsultos. PAssEn. Sequutus sum eum Fabro, P. Victorii, qui castissimo versatus est in Tullio recensendo, editionem, rescissis pannis, qui adsuti sunt a mangonibus. Quae attulit Hottomannus ex MSS, reperiuntur etiam in Ersuri. P. Francii V. C. in Pall. et edd. primis. Unde vides quam interpolatus sit hic locus. Sane vox libidinis ter in Erfurti paucis verbis interpositis repetitur, ut hic, dein aqui prohibitus sit libidinis, : tum: . plurimum valere libidinis .: ut appareat hanc vocem irrepsisse ex margine. Gnaeu. Repetitur item sic in hinis Ven. antiquis. Corrupte omnino ante Naugerium omnes, qui tamen dedit statueretis, non statuerisis. Hunc fatetur quidem Camerarius edidisse commodius, sed vereri se ait, ne locus ab eo fuerit porsona quadam insectus. Quod Naugerii obtrectatores arripient cupidissime: qui si meliora proserent, atque certiora, gratam omni hus rem facient, qui Naugerianis interea contenti sunt. Camerar. edidit statuetis. GL T. Non in Mimo. Libri antiqui ut et editi plerique: α non in animo libidinis .; sorte: unon in animo ac formidineis. Superius: a vim asserri et corpori et animo s. Caedes ad corpus, metus ad animum resertur. PAss. Nisi cruor apparem, inm non esse factam. Quod contra jure civili constitutum est, ut si quis aliquem deiecerit ex agro suo, hominibus etiam sine armis congregatis, vis privatae postulari possit, i. si quis, D. de vi privata, et t. pen.

Tu vim putas esse solum, si homines vulnerentur 3 Vis

enim est et tunc, quoties quis id quod sibi deberi putat, non per judicem reposcit. Sed haC defensione utebaturAEbutius, in retinenda possessione vim factam non intelligi, si, qui prohibitus est, non possidebat. Quod si aliter vim

sacrum osse Contenderet, quae aut injuriarum actione, aut

publica quaestione de vi publica aut privata viridicanda esset, Duili do by Cooste

600쪽

EXCURSUS XVII. 59r

tiim vim DCtam .non putari, nisi res ad manus et ad pugnam venisset. HOW.

Injuriarum deiactum esse. Ne hic quidem locus est integer. ID. - Sed iniuriamum delictum esse, qui prohibitus sis, nisi ex eo loco, ubi vestigium impresserit, deseri neminem posse. Insigne item hic est tam prope mendum alterum: ne te morer Cuiusquam sententia refellenda : in libris impressis Victorii et Roberti Stephani, omnia paene integra remanserunt, in quibus pro uiriuriarum deliCtum esse . , erat is injure parum delictum esse,. In locum I literae successerat L, quam similis, alibi dictum est: deinde ex E iactum est I, mutatione item admodum levi. Sic ergo scripserat Cicero:

- In iure parum dejectum esse, qui prohibitus sit .. Quibus opponit illud , . Dejici neminem posse . Et repetit, quod

proxime dixerat: a Vi hominibus armatis deiectum esse eum .. Et inferius: α Non posse probari quemquam esse dejectum. : qui rem breviter explicare velit, dicat ακεν

λαίωσι, esse brevem superioris defensionis; cujus extrema

disputatio erat de iure, id est, de verbis interdicti. Piso igitur scripto et verbo se defendebat, quum diceret, usi in jures, nempe α unde tu deiecisti .: ad quam illius defensionem Cicero haec referebat, quum recuperatoribus dic ret : a Tum statuetis vim in Caede solum, non etiam in animo , nisi cruor appareat, vim non esse factam: in jure

parum dejectum esse, qui prohibitus sit, et r. . Dixit autem et hic, et superius in jure potius, quam in interdicto, ut Iavolenus jurisconsultus in lege I98, de regulis juris dicit: α Neque in interdicto, neque in ceteris causis pupillo nocere oportet dolum tutoris,; ut invidiam constaret adversario, qui jus in verbo ponebat, et gravius calumniam illam defensionis, α sic injureu, acriusque refelleret: quamquam etiam sine invidia recte id dici supra multis in locis vidimus : ut in lib. III de Nati Deor. . In iure civili qui est de matre libera, liber est.. Nam . dejectum esse , et hic, et tot aliis locis esse idem ac deiectum videri, ut iurisconsulti Disi iam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION