Pars Secunda Sive Oprationes Omnes

발행: 1827년

분량: 684페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

63, ARGUMENTUM.

per Archelai irruptionem claustris, cum Dardanis aliisqtie sinitimis Barbaris miseram provineiam diripiebant. AEdilitatem

transmisisse arbitror, neque enim hujus muneris gratiam in pem oratione silentio praeterisset patronus; idque, quum octoni ex lego Cornelia crearentur praetores, aedilitate autem curuli binitantum quotauinis perfungerentur, ab homine non omnino primarii ordinis sino populi ossensione fieri poterat, quam Mame cus AEmilius, maximis divitiis et summa nobilitate, quum id saceret , incurrit. Praeturae annus aliquantum habet dissicultatis. Primum enim, quod Manutius statuit, Fonteium peracta in Urbe praetura Galliae praefuisse, id quidem secundum eam rationem est, quae illis temporibus in republica plerumque obtinebat: attamen tunc quoque interdum ipso magistratus anno cum imperio ad exedicitus mittebantur praetores; quod ut in M'. Fonteio potissimum decerneretur, eximia eius laus imperatoria et dissicillima reipublicae tempora suadere poterant: quin plurima extra ordinem in illo genere tacta esse credi licet, quo tempore equo romanuS pro consule exercitum ducebat. De triennio quo Galliae praemit Fonteius hoc quidem certum est, sto imperante exercitum Cn

Pompeii in illa provincia hibernasse spro Fonteio, cap. 3ὶ, id

quod accidit Lucullo et Cotta coss. an. U. C. 678: ac superiore anno maximum frumenti numerum inde ad exercitus romanos advectum esse ipse Pompeius dicit in epistola, inter excerpta

ex Sallustii Historiis, quam iisdem coss. initio anni ad senatum scripsit ex Vaccaelis scons. Plutarch. in Ibucullo, pag. 494 E. in Sertorio, pag. 579 C. in Pompeio, pag. 628 Ε.): id autem Fonteio procurante factum est spm Fonteio, cap. a . Sed quum nulla de his annis controversia esse possit, illud quaerendum

restat, utrum ad explendum triennium is attribuendus sit qui praecesserit, an ille qui sequatur. Equidem Fonteium imperium in Galliis suscepissct arbitror L. Octavio et C. Cotta coss. 677ὶ, quo ipso anno frumentum in Hispaniam misit : conStat enim, fractos a Cn. Pompeio populos qui arma sumpserant, ab illoi,enitus subactos fuisse. Atque illud quoque manifestum est, si, quo tempore Pompeius Gallis arma intulit, Fonicius ei provinciae praesui et, hujus rei mentionem tacturum fuisse Ciceronem, qui hibernorum exercitus meminit, per quae cognoscendi Pra

642쪽

ARGUMENTUM. 633

toris qui provinciae praeesset, facultas data militi fuerit. Videndum ergo est quibus consulibus ad bellum Sertorio inserendum prosectus sit Pompeius. Ac nihil quidem ad hoc cognoscendum in. historio rum narrationibus subsidii habetur; verum omnia expedit Pompeii epistola apud Sallustium, qui a prosectione ad pugnas ad Turiam sita enim in excorytis Sallustianis reponEndum est, pro Durium) et ad Valentiam, imorum tantum hiberuorum meminit, quae receptis Gallis, Lacetanis, Indigetibus, sub Pyrenaeis montibus in citeriore provincia collocata suerant: quod quum ita sit, atque pugna ad Turiam ad annum 6 7 pertineat, minime audiamus Freinshemium, in horum temporum rebus gestis ordinandis flagitiosa levitate versatum, qui Pompeium D. Bruto et Mam. milio coss. ab Urbe Prosectum Psse,

eodemque anno in Hispaniam pervenisse, statuit. Quid p quod tanta hominis negligontia est ut dicere sustineat, Fonteium illo anno, 675, Galliae praefuisse, neque videat hoc pacto quadriennium, aut etiam amplius, ejus imperio tribui. Haec ideo praesertim disputavi, quia in rebus quae a valde paucis investigantur, habet quamdam Froinshemius auctoritatem qua incauti decipiuntur : Brossius autem quid de hac re senserit, diligens admodum et accuratus auctor, quum ejus libro caream , dicero non habeo. Ut redeam ad propositum : siquidem Fonteius anno

6 imperium in Gallia suscepit, necesse est, ut integrum ejussit triennium, id illum per ann. 6 9 retinuisse. Accedit, quod ea erat his temporibus anni romani perturbatio, ut halendae ianu riae a. 679 circa novembris Iuliani proleptici initium inciderent,

atque nullo modo statui possit exercitum romanum anto eas in hiberna discessisse. Iam quum per legem Corneliam annalem , nisi octo annis a quaestura intermissis, praeturam gerere non liceret, sequitur, potuisse Fonteium, si ejus quaestura ad annum 66 pertinet, praeturam in Urbo gerere anno 676, ut anno post in provinciam iret: contra, si sequente anno quaestor fuit, necesse est eum ipso praeturae anno in Galliam Esse prosectum. Omnia incerta sunt do anno quo Cicero hanc Causam de sendit: id solum constat, quod optime vidit Hottomannus, actam esse post latam legem Aureliam. Itaque antequam reus fieret Fonteius, tres quatuorve anni transmissi sunt; noque cluamdiu judicia apud senatores erant, cum aliqua spe accusari poterat

643쪽

634 ARGUMENTUM.

Sullanus imperator, quantumvis crudeliter provinciam sibi eroditam lacerasset. Verum aequioribus judiciis, dissentientibusque inter se Sullanis, quum paullatim sese confirmassent olim victi, ille quoque, cum aliis earumdem partium hominibus, a veteribus inimicis oppugnatus est. Certo L. Hirtuleius, quem lamdibus ornabat accusator Plaetorius, idem est qui quaestor sub Q. Sertorio militavit, Marianarum partium vir: quem Romae laudari potuisse, quum adversus imperatores senatus Pugnans et vicisset plus semel et tandem occubuisset, manifestum testimonium est infractos fuisse crudelium belli ei vilis victorum

spiritus, et potuisse peti ex iis ultionem, dummodo illa ei vilis

furoris scelera silerentur, quae multo maxime ad vindictam stimulabant.

Postquam orator, ut in omnibus repetundarum causis fieri solere animadvertit Asconius, et ex eo quod editum est Dagmento sa-cile perspicitur, totam rei vitam enarravit, i-3, jam tria crimina pertractat, unum de Gallia aere alieno Oppressa, alterii mde quaestu e viarum munitione, tortium de portorio vini. 'De primo Cicero negat ullum esse vestigium quo significetur Fonteio pecuniam datam ; Fonteium Gallis odio esse, quod alios Milo subegerit, alios ex agris. quibus essent multati, dec dere coegerit, aliis stipendium, equos, frumentum imperaverit. A colonis romanis, in primis Narbonensibus et Massiliensibus, a negotiatoribus et sociis laudari Fonteium, ut optimo de provincia, de imperio, do sociis et civibus meritum. His accedere multorum equitum , tribunorum, legatorum qui in exercitu suerint testimonia, 4-6. De viarum munitione, ostendit ejus rationem nihil ad Fo telum pertinere, sed ab eius legatis C. Annio et C. Fonteio tractatam esse, quos nemo possit reprehendere, T.

Sequitur locus de portorio vini a Fonteio in Gallia instituto,

cujus maxima pars intercidit; quamquam, ut supra videre suit, non scriptam a Cicerone suisse doctiss. Nieb. arbitratur; quod non satis probatur, η. In Extrema parte orationis testimonia Gallorum infirmat, ita

644쪽

ut primum tesibus iratis et cupidis temere credendum esse neget, et fidei ejusmodi testibus non habitae exemplis confirmet, mi I. Praeterea Gallos, in primis Induci omarum accusatorem, homines esse . qui in testimoniis dicendis nec religione jurisjiirandi, nec metu deorum commoveantur, I 2, 13. Praeterea Periculosum esse, si Fonteius Gallorum libidini dedatur, quod videri possent judices eorum minis potius quam testimoniis esse

commoti, 14, 15.

Tum in pulcherrima et eloquentissima peroratione ostendit Fonteio nullum probrum , nullum facinus, quod a libidine, auta petulantia natum, ab accusatoribus objici possit, I 6. Innocentem igitur Fonteium retinendum in republica, praesertim quum multae res sint, quae judicum animos pro ejus salute Pormoveant; generis antiquitas continuae praeturae, recens memoria parentis, ipse autem quum in omnibus vitae partibus honestus atque integer, tum in re militari, consilio, animo, usu clarissimus, II, 38. Denique contra impetus Gallorum multa praesidia esse Fonteio in laudibus ac testimoniis Μacedoniae, ulterioris Hispaniae, civitatis Massiliensium, coloniae Narbonensis, omnium civium romanorum in Gallia vivontium, publicanorum, agricolarum, Pecuariorum, ceterorumque negoti torum, I9. Quae quum ita sint, judices etiam Fonteii matris, inprimis autem sororis, virginis vestalis, lacrymis urget, et novissime monet ne ferocibus Gallorum minis cessisse videan-

Η habes Fonteianae orationis summarium; quamvis autem , plus nimio jam creverint praemissi illi voliat commentarii, non temperare animo possum, quin quaedain Ciceronianis in hac causa argumentis ipse subjiciam, et Gallus Gallos ab vehementioribus, si non omnino iniquis, insectationi us vindicare sti deam. Illud primo non sine quodam doloris sensu animadve tendum puto, illum eumdem oratorem qui tanto et ingenio et animo Siculorum causam defendit, tanta eloquentiae vi miserrimam provinciarum omnium conditionem descripsit, ita ut nullum jam eis subsidium quam in populi rom. severis judiciis, esse diceret, nunc mutatis partibus, jam repetundarum reum defendere , et ita defendere, ut in ea saltem quae ad nos uSque

645쪽

PerVenit, Parte, nullas aequas probationes asserat. Quid enim Postquam in Verrina causa Mamertinos probris lacessivit, qui soli pro Verre stabant, nonnullius civitatis testimonium adve sus totius provinciae questus valem non posse ostendit, jam nobis Massiliensium laudationes, qMasi ab eis tot questus o ruerentur, opponit Fonteium Gallis odio esse dicit, quod eis stipendia imperaverit, quasi non eadem Siculorum in Verrem odii causa exstaret 8 Alterum crimen sic diluit, ut illud ad quam

Stores pertinere ostendat, quasi non saepius ministrorum scelera in primum magistratum redundare in Verrinis luculento explicuisset Iam vero quam imbecillis, quam omnium rationum expers

mihi in ea parto videtur, qua Gallorum testimonia suspicionibus, aut iocis eludit Praeclaram sane Fonteii defensionem, quum

Cieero Gallorum incessum, barbarum sermonem, vestitum ridiculo vertit; quasi non aliter quam romano more Pt vivere et dicere liceret. Miror cur non illos etiam irriserit, quod arma potius quam Verba tractaverint; vortim hoc quoque nomine ridentur, tamquam vana ingenia, quae motum sub audaciori hiis verbis

colant; quo in loco utra parte stet vanitas non disticile iudieaveris; quum eos Sallustius Romanis sortiores praedicet Catil. 5 ), quum omnes romani scriptorcs galliei illius aerarii mentionem habeant, quod in Gallorum tantum bellis r ludi fas erat; quum ipse Cicero sFont. Is), η in bello gallico neminem essu civem dicat, qui sibi ulla excusatione utendum puteis. Verum et ipsi Gallos satis hoc erimine liberant Romanorum motus, et decem anni, quos in vincendis submittendi que Galliis integros consumpsit I. Caesar, tantus imperatori Perlectis demum et hae pro Fontino etiam in Verrem orationibus, triste nescio quid animis infixum haeret, tacita qua Hamin illos gentium raptores exsurgit indignatio, qui insolenti victoria subnixi et vetere orbis lamulatu serociores dominatum,

honestis saltem nominibus temperare infra se esse consebant, et victis in contemptum abutebantur.

646쪽

M. T. CICERONIS

ORATIONES.

ORATIO DUODECIMA.

Desunt permulta.

I OPORTU IssE; an ita dissolvit, ut omnes alii dissolvorunt λ Nam ita ego defendo M'. Fontei lina. judices , itaque contendo ' , post legem ' Vale-

I. I. Dissoloerint. /inio quoque loco In modo peccatum esse in his ac dis Constat, ac rescribi sortasse debui et dissoloerunt. Nam quae proxime Prin debant hujusmodi fuisse quivis vid rit et is Utrum iam vobis videbitur in solvendo aliam a Fonteio rationem teneri oportuis e , etc.. allato scilicet. uti ex aequentibus patet, Hirtuleii exemplo. NIM. 2. Itaque conteudo. Pro et ita eontendo e pro C. Rabirio Postumo, c. 4, is ita contendo, neminem umquam, quo ea Pecunia Pervenisset. causam dixisse , qui in aestimandia litibus appellatus non essetis; quod non monerem nisi ab iis qui locutionia per- raro obviae non meminerint, dubium de interpunctione moveri posset. N iEa. . Post riem Valeriam. Haec est illa lex Valeria turpissima, quae Creditoribus quadrantem solvi iussit. Iata a L. Valerio FIacco, consule suffecto a. 666 : de qua vide Velleium Paterculum . II, e. 23, et Cortium ad sal lusi ii Catil. c. 33 : quam per aliquot

annos valuisse ex hoc fragmento eon. stat : mansisse autem donee lege Cor. nelia tineiaria haud paullo mitius rei scenerariae remedium adhiberetur, coniicio. Huius vero generis leges in II, tantum debitis valere possunt quae ante eas latas contraeta fuerint; nemo enim pecuniam erederet, nIxi lege illis negotiis cautum esset quaecumque in posterum fierent: nisi forte acriore quadam improbitate haec lex eas quoque l tiones comprehenderit, quae, nulla ad

647쪽

638 M. T. CICERONI Sriam latam, a M'. Fonteio quaestore usque ad T. Crispinum quaestorem', aliter neminem solvisse; hunc

aea eressivum relatione, in subsequens tempus stipulatae antea suerant; ex loeationibus censortia, verbi gratia. Utvt hoe fuerit, quum aerarium P. R. per quaestores, haud secus quam pri vati, quadrante dissolveret, eique Pa riter aolveretur, apparet quam ampla furto materies data fuerit, praesertim quum iisdem tabulis aes novum conti tisretur quod ex asse, et vetus, quod quadrante solveretur. Sane igitur optimo eo lio L. Hirtuleius, quaestor, ut puto, eius anni, quo lex Valeria lata est, duorum generum tabulas institnerat , et dodrantarias et quadrantarias et quoties enim quadrante dissolveret, assem quidem nomini expensum ferebat. dodrantem autem ejus inlae is ponebat: sin aliter, nihil in lucro : atque contraria ratione In illis utebatur quae populo deberentur, etiam damnum dodrantis iactum esse seribebat. Iam qui tabularum eonfi-eiendarum rationem tenet quas dupli- a vocant, Transalpini Italicas vocamus, is perspiciet hoc nihil alitid minquam quod in re simili argentarii et

negotiatores saeturi essent: atque hino apparet harum tabularum usum minime , ut serunt, septingentis vel octi gentis annis abhinc invectum esse, sed ab antiquissimis Romanorum temporibus iti Italia perdurasse. Quod quidem eo quoque confirmatur, quod nulla sere res in hoc toto negotio occurrit. quae non P Prio auo vocabulo ex optimomm scriptorum usu

latine dici possit; in quo tamen attenta lectio meliora suppeditabit quam lol.

4. A W'. Fom M. In hac lacuna, quae ex agglutinatione Plicatae paginae orta est, interiit quaeatorIs nomen cum Praenomine omnibus lite in perinscripto , ut mox rito plene seriptum legimus : literae vero ra ex nomine solae supersunt. Fuisse autem ipsius Μ'. Fonteii vix dubitari potest: non ut ille primus quaestor secundum Iegem Valeriam dissolverit, sed ut in periorum auctoritatem sequutus sit. - Perpauca certe nobilium roman rum nomina sunt, quae duas illas literas conjunetas exhibeant, neque illa aetate invenio de quibus cogitari possit praeterquam Hortensium et Μetellam Pium et at ne credamus de Hortensio sermonem esse, literarum numeritaverat: Metellum aetas excludit, quippe qui dia ante legem Valeriam quaestum mnetus fuerit necesse est. NIE . s. Titum Crispinum. Ut hic, sic in codice tabularii et aliis antiquioribus orationum, persa Pe Praenomina omnibus literis seribuntur, sed promiscue etiam si gla. Huius T. Crispini, prwter hunc locum, nulla memoria exstat: neque omnino alicujus ex Crispinorum familia per duo illa saecula quae inter bellum Hannibalteum et consulatum T. Crispini T. F. sub Augusto intercedunt. NI B. 6. Quaestorem. Sic explico quod in codice est que, quod si glae Ioeo positum esse ex conjunctione literarum Uet E apparet: aἰ aliter esset, emendationetu locus chi posceret. Apieis ad dextram positi, ad significandum accusativum, nullum vestigium vidi. Haec autem nota QUE pro quoaestore vel queratorem in libris notarum noucomparet, video tamen ea usum esse librarium optimi codicIs Lagomam. Vere. III, act. I : In fragmento orationis pro Flacco quoestores ace. pl. 3aignificat : itaque ad omnes casus

648쪽

omnium Superiorum, hujus autem omnes qui Postea suerint, auctoritatem dico sequutos. Quid accusas' pquid reprehendis p Nam quod in tabulis dodrantariis

et quadrantariis', quas ait ab Hirtuleio institutas, Fonteii officium desiderat, Don possum existimare V, utrum ipse erret, an vos in errorem ducere velit. Quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M'. FOn-

obliquos exprimendos adhibita fuisse videtur. Nam nominativum aing. unalitera Q signiscari Terentius Scauriis indicat. NIE . . O M. Hane terminationem In hae voce, aliisque qui sub eanone sunt, haec fragmenta constanter servant: Rabirianae Roscianaeque non item ζ unde, quam mature librariorum in hac re interpolatio inceperit, Per- spieitur. Sed optimi quique, et inter ceteros antiquissimi libri orationum, eam tam saepe repraesentant, ut jamdiu

Ciceroni ubique reddi debuisset, qu modo Lambino placebat, visi quod vir

magnus hune sonum minus recte pereι exprimit: quod, praeter unum δ' rentianum Μaurum , contra gramma ticos laetum est. N a. - Ceterum satina esse duximus solitum scribendi morem sequi, ne oculos insolito apparatu satigaremus, et legentibus oneri potius quam utilitati esse videremur. Sie paullo infra seriptum hahet eodex

8. Quid auiuas p Inconcinnumquoddam hae in Interrogatione animis advertit Nieti r. Verum et hoc interrogandi more saepius usum Ciceronem taciti patet, et poterat etiam ad praecedentia referri. s. ΜS - dodrantaria et quadrantareis mIra librarii in ultima voee Ἀ-

constantia.

Io. Einuisio. Firmatur hisce mem Manis vera hujus nominia seripilo, quam contra fragmentum Livianum. epitomen, et Plurimos veterum librorum loeos egregie stabilivit Iuvenativa ad D. Liv. p. 48. Ninu. - De illo Sertorii legato, non semel Sullanorum vietore conser Plutarch. in Sertor. Hor.

III, 22 ; Front. Strat. I, s , 8; Aures Viet. d. Vie. illl. 63; Eutrop. VI, I;

diphthongus ante positionem : verum, quum ex Comicia manifestum ait -- quaquam in vera et genuina enuntiatioue utina syllabam, quae natura brevis esset, Per Positionem Productam misse, reete et ordine ita secerunt. quo quantitatem indicarent. Hue Per

tinet quod eodex tabularii exhisitimare exhibet. V autem Pro I. vhi id ita his fragmentis poni videmus, Cicero pro evi dubio se ibebat: contrarium enim usum a Diuo Iulio demum introductum esse post M. Varronem Cornutus docet

p. aas. , Neque hane aeribendi

rationem ubique in Cicerone obliteis raverunt: aed, ut hoc obiter moneam, indices qui emendatissimam exhibentreeensionem, non ideo prae ceteris obsoletae orthographiae tenacea sunt rimo quandoque in optimia longe recentior regnat: scilicet quum Priariano emendatos antiquissimae acripturae -- diem Cieeronis, non omnino antiquis simos requiramus. NIM.

649쪽

64o M. T. CICERONIS

teius accusatur, auctorem habet eum, quem tu ma

xime laudas, Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur 3 Reprehendis solutionis genus : eodem modo Hirtuleium dissolvisse publicae tabulae coarguunt. Laudas illum, quod dodrantarias tabulas instituerit : easdem Fonteius instituit, et eodem genere Pecuniae. Nam ne sorte sis nescius, et istas tabulas existimes ad divem sam veteris aeris alieni rationem pertinere; ob unam

Causam et in uno genere sunt iustitutae. Nam cum

publicanis, qui Africam, qui Aquiliense portoriiam

conducta habebant.....

ΙΙ cite . . Nemo . nemo, inquam, judices reperietur, qui unum se in quaestura M'. Fonteio nummum ' dedisse, aut illum ex ea pecunia, quae Pro aerario solveretur, detraxisse dicat : nullius in

tabulis ulla hujus surti significatio, nullum in iis nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium reperietur. Atqui omnes ii Τ , quos in hoc genere

am. ΜS 'Pro endrat aura, prcendis. I. V. L. 23. Ad diseream veteris. Iis inpis plevi lacunaim ubi nihil exstat praeter .ae e. inis 2 in quo spatia exaetis- alma ratio habita est: eadem lego alii conjecturat lententa Ni . 24. Forte Aquileiose, ut apud

T. Liv. xx IL, 4s. Nempe urbis taleae eredit V. C. editor de pori rio a M'. Aquillio agi, ut in Philippicisis de Iulianis veetigalibus in dicitur; quid autem fuerit istud plane ignorare se fatetur. Verum si de Aquillio agere ne, certe in Aquillianum is seri ame et, ut . Aquilliana definitio .. De ΟΠ. III. Is, et Maa. I. V. L. t S. Duo verba et-e con jeetura sunt editoria, V. es. I. V. L. II. 1. Re cite... Aut recitet, aut recitent, aut recitetur, aut reciteritur scriptam fuisse minime dubium est, tibi oeuti nihil praeter quatuor liter cisa assequuntur : nam aΤllaba re cum alia pagina periit. Hiclus autem paginae latus universum ita erasum est, ut inter ea quae, modo asaiduam operam impenderis, legi tamen possunt, nihil dimitius Oecurrere credo. NIL . a. Sic MS. Non, ut multi, numiam. I. V. L. 3. Atqui omnes hi giaos... midemus premuntur testibus. Haec quidem Omnia vix leguntur: saepe tamen instaurata investigatione ea quae quadratis literia expressi, sic scripta Gae Praestare Possum, ut stritiliginia culpa in librarium conserenda sit. In his omnino

650쪽

quaestionis accusatos et reprehenSOS Videmus, Premuntur testibus : dissicile est enim cum, qui magi

Contra morem est sin laris litera Qerius ductus rectus Iineola transversa decussa tue : quae sigiae vice fungitur, et quos exprimere omnino debet. Quam vocem suspicor initio plene scriptam fuisse : omissa autem verba in hoc, quae ita reposita sunt, tit illud minutis

ductibus supra vel Bum poneretur, P aterius autem ex tribus ultimis vocabuli quos literis efficeretur. Itaque, quum ad conjecturas confugiendum sit. 9uibus seliedarum antiquitas non Obstare debet, locum integrum, Pro eo quod mendosum est, .. Atqui homines sei quos in hoe genere accusatos et reprehensos videmus, preimum testibus . ita constitui iit in Drdine legitur. Pro Sex. Roscio, I r in omnes hi qui sedent in. Pro Cluentio, I9: in Denique hoc loco causa testibus h minibus honestissimis premebatur . . Ae profecto in omnibus libris nos et

mos vix saepius commutantur quam Omnes et homines. NIRE.

sequuta 'st: atque in fragmentis Rabirianae : in nulla 'st, obsessio 'st, malum 'st in e in Roscianae is sublata 'st . : denique in praestantissimo Philippicarum co lice et is quae illa barbaria 'si 8 . Hoc sane novum, et hactenus Praeterquam apud comicos, quos hacarnaloepha saepissime uti pueris notum est, in libria vix compertum, neque in lapidibus ante Matinium animadversum Deriaioni delis Uil Albani, p. 34r : qui, quum in laudatione

exstet, ex variis inseriptionibus in datast, relatast, vocitatast, ubitast, antrost . collegit : ne ex

antiquissimis quidem schedis Mediolanensibus assertur. Nam Gruterum non audio, qui ad c . 43 , II, ac t. a, II. CAL Imrs εMundia. In Verrem , ubi Metril. Iectionem probabilis ex probabilist ortam esse contendit, talia in codicibus passim inveniri seribat: qui quidem . si in excerptis Gulielmii eiusmodi seriptionem ex longe optimis vetustissimisque aliquot

orationum codicibus Germanis enotatam invenerat, vituperandus est quod

huiusmodi variationes nullibi indicarit;

id eertissimum est, Palatinos omnes. recentes admodum, et, demptis secundo et nono, mi uimi pretii libros, ipsi tam prisca nullibi exhibuisse. Sed . puto, de Plauto, quem ad optimos

codices recensuerat, cogitabat nimium sestinabundus. Ego quidem neque ipse hujus rei vestigium praeterquam uno

illo ex Philippicis allato loco vidi, et Lagomarsinius, qui Plane minima non negligeret, eiusmodi nihil adnotavit: neque ullam do hae synaloepha apud

grammaticos veterea metitionem inveni , quum sedulo quaesiverim: ac ne proprie quidem secundum eorum desiniis Iouem synaloepha dicenda esset, si aliud artis vocabulum haberemus, quoniam in illa prima duarum vocalis litera eliditur : nisi quod Velius Longus, bonus auctor in Primis et Optimae aetatis, quippe Quintiliano aut certe Suetonio suppar, in loco aliquatenus mutilato. p. 2238 , scribit, rase etiam ubi voeales subducantur, si id aut

decor eompoxitionis, aut metri necessitas exigat: ut . adeo in teneris consuescere multum est . . Quid enim

poetarum elisio ad orthographiam, nisi de hoc cogitaret, subductam se cundam vocalem tu scribendo omitti pAtque huic rationi persimi Ie quiddam apud Florentinos obtinet, ubi dieutii a lo 'inperadore, la 'ncisa is. Et certe, etiam quando eadem vocalia

SEARCH

MENU NAVIGATION