Pars Secunda Sive Oprationes Omnes

발행: 1827년

분량: 684페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

6αα EXCURSUS XXXI.

Chananus ait, nusquam nisi perleviter tactum suisse, Caecinam fundi dominum esse, videamus ne menduIIa sit memoriae r quid enim aliud superius actum est, ubi Cicero inultis verbis contendit, Abutium non sibi, nec sua pecunia fundum illum emisse: sed Caesenniae, et de ipsius pecunia.

Lambinus accuratam Buchanani disputationem assert, qua ille vir probare voluit pro his, α A. Caecinae fundus sit, necne is, legendum esse α A. Caecina fundus sit, necne. : ne ea quidem conjectura mihi satis sirma esse videtur. Primum fundus pro eo, qui jus illud civitatis quod populus romanus

dedisset ei municipio, cujus municipii Caecina essct, adsciverit, ut ipse accipit ex oratione pro Balbo; sive, ut Festus interpretatur, is est auctor, quomodo liic satis convenire possit, ipse viderit. Deinde hac tota oratione Cicero numquam hoc nomen Sic usurpavit pro auctore, quum Proissundo illo Fulciniano . toties usus esset, a quem Caesennia in auctione filii bonorum emisset. : qui fundus cur nouidem in Ilac orationis conclusione intelligatur et repetatur, videro non possum. Ait se eum fundum Caecinae esse docuisse. Cur non docuerit Θ qui illic docuit a Caesennia testamento relictum CiVi romano a cive romana Θ quum is sundus Caesenniae esset jam emptus in auctione, quasi quisquam,

inquit, suerit qui dubitarit, quin emeretur Caesenniae, quum id plerique scirent, omnes fere audissentu, et quae sequuntur. Nam quod hoc leviter sic attingit, atque in iudicium venire negat, facit ut antea, quum de sponsione ex interdicto hic judicium esse dixit : α P. Dolabella praetor interdixit de vi hominibus armatis, ut unde dejecisset, restitueret: restituisse se dixit. Sponsio lacta est. Hac de sponsione vobis judicandum est.. Et postea in Oratore : α Tota nobis causa pro Caecina de verbis interdicti suit .. Quo in libro etiam tum causae illum sic inservire dicere, satis, ut opinor, savitiora sit. P. FABER. Aulus Cincina fundus sit, nec ne . . iundum esse Cincinam.

632쪽

EXCURSUS XXXI. 6α3

Ita Biichananias legendum coniecerat ut fundus sit auctor, quae et fundi notio est , idque in Contextum receperat Lambinus : ex quo lite locus ita prorsus a multis, in hac praesertim notione, productus fuit. At ea lectio nullo scripto codice fulta, sed ex ingenio Conficta , merito est rejicienda, ac legendum utroque loco Caecinae patrio casu, uti et membranae ostendunt. Haec Eo monui, ut ostenderem, Tullium non alibi, quam in Corneliana, nomen fundi -- passe sile hominibus eo sensu) contra quod nonnulli viri doctissimi sentiunt, qui hunc locum adferunt, ut suam tueantur sententiam. MAEOcn. in Tabb. Heracl. pag 47I,

634쪽

Μ. TULLII CICERONIS

636쪽

Tandem ad harum unam orationum pervenimus, quae temporis

injuria ad hanc diem truncae, nunc demum aliqua saltem parto auctae tum primum in Gallia prodeunt. Clarissimus nempe B. G. Niebutir iit. Angeli Maii vestigiis insistens tum nonnullarum Ciceronis orationum, tum maxime Fontei auae fragmentum ex illo nobilissimo bibliothecae Vaticanae codice eruit, qui Tobiae, Iudithae, Iobi atque Estheris libros continet, et undo detracta posteriori Scriptura, celebratissimum T. Livii Historiarum fragmentum detexerunt viri diversa eruditionis laude praeclari, Paulus Brunsius et Vitus Iuvenatilis. Qua autem ratione ad tantum finem pervenerit Cl. Niebutiri in praelatione huic suo volumini praefixa pluribus explicuit, nos ea tantum quae ad Μ'. Fonteii orationem pertinent, et ab eodem doctissime disputantur, recitabimus. Postrema omnium inventa est orationis pro Fonteio pars, et quidem tam sero, ut ea caruerint primi editores Veneti: propter quam eamdem causam raro in codicibus collectarum comparet, atque, ubi exstat, ultimum sere in illis locum tenet. Ipse autem coelex in quo servata fuit adhuc superest, in tabulario Basilicae Vaticanae asservatus: quom illic, cum paucis aliis

nobilis bibliothecae reliquiis, ex cladibus direptionibusque Urbis

toties repetitis evasisse, paene miramur. Iam vero in illo fragmentum hujus orationis cum oratione pro L. Flacco, sive potius ejus parte aliqua. coaluit : librarius enim, supra quam credi potest illiteratus homo, et qui, propter prodigiosam mendorum multitudinem quae singulis prope versibus intulit, nihil

prorsus eorum quae scribebat intellexisse videri potest, noli animadvertit, seu quaternionem integritur, seu plagulas aliquot, ex oratione Pro Flacco, quae alteram ex ordine Praecessisse videtur, in mediam pro Fonteio injectas suisse : quam integram fortasse, aut eerte ejus initium haberemus, nisi quatuor primi quatemiones perissent, ita ut quintus a verbis ut iterarum Si veras. cap. pro Flacco incipiat. Nam ne credamus orationem pro Flacco in iis siliae perierunt exstitisse, ei lite mutilae ex

637쪽

6, 8 ARGUMENTUM.

ultima parte Fonteianam ab initio mutilam adhaesisse, vetat inseriptio paginarum quae etiam in fragmento oraticiniis pro Flacco pro Gnicio est. Ne tamen nimis doleamus hac librarii socordia factum esse, ut majore orationis pro Fonteio parte reamus quam qua friti his membranis superstitibus potuissemus, hoe amplius dico, illi errori deberi, quod ingens in Flac.

eiana lacuna suppleta sit. Milicet, ut nihil ante cap. 9 desideretur, tribos in locis codex illo, ex quo ista oratio, Ponti ut equidem arbitror aevo, transcripta suit, grandibus foedabatur lacunis r quarum prima ante hos paucos annos, Μ diolanonsium

ope membranarum, non expleta quidem est, Sed tamen notabili necessione levior tactae altera in editioris Cratandrina ex eodice Germanico suppleta fuit: tertia in longe majore numero librorum manuscriptorum, qui omnes recentissimi sunt, conspicitur. Quippe in decem Lagomaminianis, Palatinis sex, libri

S. Victoris et Gruteri, ac Franeiano primo, capitis zo dimidia pars, a verbis Fusis persoloiso, tum capita a I et aa, denique capitis a 3 prima vocabula septem deficiunt: a qua lacuna sex Lagoniaminiani, duo Palatini, Francianus secundus, et editio nes antiquae immunes sunt; non quod ex in togriore codice to- titis orationis manaverint, sed quia , inventis membranis Vaticanis , moim archetypa inde suppleta suerunt. Quum enim isti libri in reliquis quae fragmento Vaticano continentur, plurimum

ab illo diserepent, in hac parte nullam lectionis diversitatem

exhibent, foedissima autem eius menda repraesentant. Quae quidem re' facit, ut ego quoque de Henrici Stephani fido dubitem; qui in hae parte, sicut aliis locis, ad codicem provocat, quod autem ex illo profert nihil aliud est quam quod Naugerius, quem in hac oratione integrioribus libris destitutum fuisse remtissimum est, infelici conjectura invenerat. Illud etiam observatu dignum est, quod hoc loco atque illo qui in Cratandrina

redintegratus suit, idem versuum numerus exciderat, repositii que suit: nam quae Oxtremo cap. 3a addita suerunt in margine exstabant: quae autem inter utramque lacunam leguntur, tripli-Cem uniuscujusque versuum num rum implent: scilicet hinc consoquitur, aut ex qta inquernione duo extrema soliorum pariae

ablata suisse, tribus mediis superstitibus, aut utramqtie lpeunam interitu integri quaternionis antiquissimae grandissimaeque scri-

638쪽

ptu ortam : quod tamen minus quam illud alterum probabili tatis habet. Hunc codicem contulit olim Gabriel Faemus, vir propter eruditionem, acumenque ingenii, vel in splendido illo literarum aevo conspiciendus: is pro more temporis satis negligenter de codice loquitur, cujus tamen insigne pretium optime intelligebat; antiquissimum enim appellat atque unice ad mus

auctoritatem provocat; id vero docere oblitus est, ceteros ex illo ad unum omnes transcriptos, atque ad eum commaratoS pro nihilo habendos esso. Idem porro, quum non semper satis distingueret inter ea quae in codice legeret et ea quae ipse inveniret, posteros nonnumquam incertos reliquit; neque varias lectiones omnes enotavit: unde factum est, ut pluribus in locis emendata codicis lectione careamus: quae res me permovit, ut illius archetypi lectiones varias in hoc volumine proponerem, exclusis tamen mendis horridioribus, quorum infinita multitudo , quae ab initio necessitatem emendandi imposuerat primis editoribus non nimis doetis, temeritatem ultra modum auxit. Atque hoc fragmentum quum ab initio longs majore parte totius orationis deficiatur. aliam deminutionis speciem, quae tamen salsa est, in medio praeseri, ubi adnotatur uomnia de crimino vinario, de bello Vocontiorum, de dispositione hibernorum, deessem: quorum quidem capitum tituli in antiquissimo Codice minio scripti sunt. At iis sorte credamus desidiam librarii cladem secisse, transilientis quae homini indoeto taedium moverent, obstat primum quidem incredibilis hominis stimΗ,r;

qui, quum sine ullo sensu omnia scriboet, Piusmodi rationibus certe non movebatur: deinde, ut concedamus fieri potuisse ut

ante eum alius, qui suae delectationi laboraret, id sibi permiserit ; a C. Plinio junioru Epist. I, 2o, docemur, Ciceronem

saepius, quae plene dixisset, in scribendo titulis tantum argumentorum indicasse. Nam quod illo nonnisi Orationum pro Muraena et Pro Vareno nominatim meminerit, ubi id factum esset, sano id non obstat quominus idem de aliis valuisse credamus. Quis enim, praesertim quum ad amicum scribit, exempla omnia

in hujusmodi re conquirat Sed quoniam in hunc locum incudi,

haud inutile esso videtvr monere, locum illum Plinii ne ab optimis quidem muraenianae interpretibus et criticis animadversum osse. Ea enim mutila in codicibus superesse perhibetur, Pr

639쪽

pterea quod illa desunt quibus orator Ser. Sulpicio adolescenti et Cn. Postumio, de divisorum indiciis, de pecuniis deprehensis, de equitum centuriis, respondit: at nullus alius est in tota oratione locus ad quem Plinii verba referri possint. Res autem omissae, quae talibus locis explicari debuissent, peti poterant

ex commentariis causarum, quos, a patrono diligenter consectos, Tiro ediderat: quorum quam insignis utilitas ad intelligendas orationes esset, ex illa particula perspicitur, qua, ab

Arusimo Messo, sive is Fronto est, servata, ad III, in Verrem,ace. II, cap. 33, praeclare usus est Fulvius Ursinus. Ceterum, quod ad hanc univcrsam rationem pertinet exponendorum sola Commemoratione, non Oxplicandorum oratione, hujusmodi capitum , quae ad nitorem tractando perducere operae pretium oratori non visum est, ea non a Cicerone invecta, sed jam a

Lucio Crasso adhibita fuit. Bmit. cap. 44.)Εa porro fragmenta quae hic prodeunt, Ciceronis quidem

nomine atque omnino paginarum titulo carent: sed nemo erit

qui dubitet illa ad eamdem cum majore fragmento orationem M. Tullii pertinere. Et multum quidem honoris illis decedit ex eo quod ne inter se quidem continuantur; quid λ quod non satis evidens videri potest sitno primum secundo, an hoc illi

praeponendum : nam de tertio certa res ost. Sed hoc sequutiis

sum quod tam in illo, quod secundum feci, quam in tertio, de testibus surti contra M'. Fonteii quaesturam sermo est; in primo autem de re multum diversa, scilicet de solutione quadrantaria secundum legem Valeriam , disputatur. Ex his demum isagmentis perspicitur, postulato M'. Fonteio

a Gallis lege repotundarum, M. Plaetorium accusatorem, quod in accusando Verre secerat Cicero, universam rei vitam per omnes quos g Serat magistratus, Persequutum esse. Quum igitur Fonteius triumviratu et quaestura, Marianis Cinnanisque temporibus, lanctus esset, accusator pecuniarum per vim atque injuriam captarum conciliatarumque crimen in utrumque magistratum contulerat: neque sortasse a Gallia provincia prorsus aliena quaesturae ratio erat : tametsi hic magistratus in Urho gestus suisse videatur. At in his quae nunc postliminio redeunt, id agit patronus, ut quaesturae crimina diluat e triumviratus ra-

640쪽

ARGUMENTUM. 63 i

tio, quam se similiter reddidisse ait, tota periit. Atque ne id quidem liquido apparet, cui muneri procurando triumvir ereatus

fuerit Fonteius, monetalisne an eoloniis deducendis: nam de aliis hujus nominis magistratibus propter u pecuniae. mentionem, α in qua maxima tractanda procurandaque versatus sit. , omni no non cogitandum est. Sed illud in utriimque triumviratum

cadere, de monetali quidem perspicuum, de altero, coloniis d ducendis vel agris dividundis, aeque compertum est; quo qui iungerentur agros publicos vendebant, privatos emetant, Prout res exigeret. Ac sane probabile est L. Cinnam hoc delenimento divisionis agrorum, quorum post sociale bellum maxima copia erat, militum atque plebis egenae animos sibi conciliare voluisse; neque, quominus legem agrariam latam osse credamus, id obstat quod nulla eius mentio fiat in tam jejunis illius temporis

annalibus : nonne enim M. Bruti coloniam Climpanam, quae sine dubio ad eosdem annos pertinet, nisi Cicero eius meminisset, omnino ignoraremus p Neque hujusmodi assignationis vestigia manere poterant, quum, rescissis per Sullam victorem actis Cinnae, quicumque sive in coloniis , sive viritim agros acceperant, iis iterum pellerentur, ut Sullanis militibus cederent; quorum filios eadem calamitas manebat, quo veteranis Iulianis sed Pararentur. Sed, quamquam res certo definiri nequeat, Manlique Fonteii nomen in nummis non compareat, tamen, quia Cicero eum magistratus u ante oculos civium. gessisse dicit, de monetali potius quam de agrario triumviratu cogito. Quaestura Fonteii Post consulatum L. Cinnae et L. Flaeci

eollocanda est, Cicerone diserte profitente eum ita solvendo se- eundum legem Valeriam superiorum quaestorum morem Sequutum esse : tum vero ante Scipionem et Norbanum coss. in quem

annum Hispaniensis legatio inciditi Utrum autem anno ab U. C. 66 secundum Catonianas rationes, quas sequi soleo, an potius sequenti adscribenda sit, quando de anno praeturae disputabimus, disquirendum erit. Hispaniensi legatione Fonteius iunctus est, quo tempore Se torius se in Hispaniam eontulit. Milicet pro quaestore in illam provinciam legatus, ut ex ejus temporis usu colligitur. Legatio Μacedonica sequuta est, in qua provinciam a Thracum depopulatione defendit pro Fonteio, cap. 18; qui, revulsis Semel Diqiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION