장음표시 사용
1쪽
5쪽
7쪽
Lum nuper, Vir Praestantissime, secundum volumen Iegerem distoriae tuae Criticae Scholiastarum Latinorum, tactum est ut nonnulia, quae leviter attigisti, si accuratius pertractarem, verae pretium facere posse mihi viderer. Neminem autem noveram, cujus judicio potius ea subjicere vellem, quam Tuo, qui in hac parte literarum habitas plane et mnas. Quare ausus sum, Vir Doctissime epistolam ad Te mittere, quamvis Prorsus, ut opinor, Tihi ignotus. Quam audaciam ut boni consulas, et me si errantem deprehenderis, amice candideque commonere' lis, per Te literarum amorem obtestor. Quaestio, quam primo loco tractare mihi proposui, haec est: Exstant in Terentium scholi Aelii Donati, in Virgilii Aeneida Commentarius Tiberii lauae Donati. aeritur utrum eidem an diversis auctorihus debeantur. Tu, Vir Doctissime, in eam sententiam pronus es, ut putes utrumque opus ab uno scriptore profectum esse. Duobus argumentis in hanc rem uteris, mist aerit L p. 8o, et
8쪽
IL p. L. Primo censes non adeo urgendam esse nomInUm diversitatem, cum Lindenbrogius testetur Terentii inte pretem, Aelium Donatum, ab antiquis vocari Claudium Tiberium, etiam in vetustissimo Codiceres. quem ipse Florentiae viderit in Bibliotheca ducis,etruriae. Scripsit Lindenhrogius in notis ad titulum commentariorum Donati in Terentium, pag. 6S1 editionis secundae a. 162S, haec: is Aelii Donali Ita expressi lihb. Pithaeor et P. D nnielis, quos hic authores sequor. Quamvis in Commen-ntariis Virgilianis, quae et illa Donato adtribuuntur et quidem ab antiquis, et Tiberius vocetur etiam in ventustissim aes Cod quem Florentiae in Bibliotheca Ducishmetruriae vidi. Quorum verborum interpunctio minus accurata Te decepit. Nam in editione principe anni 16ou, p. 21 rectius ita leguntur: v Quamvis in commentariis Virgilianis quae et illa Donato adtribuuntur, et quidemnab antiquis Cl. Tiberius vocetur.' Scilicet antiqui scriptores testantur Donatum scripsisse commentarios in Virgilium, sed nulli umquam antiqui Terentianum inte pretem et Tiberium Dοnatum appellaverunt nec Commentario in Terentium, sed Virgiliano, hoc nomen pra positum inres Florentino vidit Lindenbrogius. Quare argumentum illud e nominum diversitate petitum, non parvi aestimaudum duco Celeberrimum fuit per totum medium aevum Aelii Donati nomen, non tantum Tere tianis Scholiis, sed multo magis Artibus grammaticis. Nusquam, quod sciam, pro Aelio Donato, nomen Tiberii Claudii in Mss expressum invenitur. Contra Cοmment rios in Virgilium constanter Codices tribuunt Tiberio Claudio Donam. Si probaverimus, hujus commentarii auctorem ab interprete Terentii diversum esse a nostra parte stabit Codicum veterum auctoritas dissentientium opinio conjectura nitetur. Altero argument usus es hoc Sanctus IIieronymus, Terentiani sinterpretis, Aelii Monati, discipulus, testatur
9쪽
magistrum suum in Virgilium quoque reliquisse comment rios. Sane hinc manifesto apparet, Donati ejusdem, qui Terentium interpretatus est, etiam exstitisse commentarios Virgilianos. Relinquitur quaestio de hoc commentario qui hodie in nomine Tiberii Claudii Donati fertur, an sit idem quem memoravit Issieronymus. Mihi do hac re ita videtur nam sententiam meam paucis verbis proponam, quam deinde latius confirmabo :Commentarius in Virgilium hodie superstes, qui nihil sere continet e veteri doctrina aut exquisita linguae Latinae scientia petitum, non est Aelii Donati, egregii commentatoris in Terentium, eruditissimi viri. Quae vero Servius passim citavit Donati in Virgilium scholia, videntur esse ex ipsis illis, Aelii Donati, qui Terentium explicavit, Virgilianis commentariis, de quibus locutus est Imeronymus: diversa utique sunt a commentario Tiberii Claudii Donati, qui exstat hodie. Postremo Vita Virgilii quae sub Donati nomine iretur, ejusdem Donati est quem passim citat Se vius, fuitque praefatio sive prolegomenon commentarii ejus in Virgilium. Praelatio igitur sola superest: caetera peri runt, exceptis fragmentis, quae servarunt Servius et alii. Commentarium in Aeneida, qui sub Donati nomine exstat, alium habuisse auctorem quam scholia insere lium, vel ex sola nominum diversitate opinati sunt multi. Ipse citasti Fabricium, Saxium, et Reynium Addeirer. Stephanum, de delectu in lection Virg. p. 6s IIarlesium, Brev Notitia, Lips. 18o p. 2Ss. oc autem nescio an quisquam inquisiverit accuratius, utrum is commentariussit idem quem olim usurpavit et saepe citat Servius. Legi in eo quae Servius citavit, uno vecto assirmat, bricius in Bibl. at T. n. ed. 1yu1 p. set idem uno verbo negat Ptolemaeus Flavius in Conjectaneor. Centur. cap. 6, ac diversi putat esse auctoris opus. Et ego diversum esse scriptorem existimo. Primo, Donatus quem citat Servius ad Bucolica quoque et Georgica comment
10쪽
tus erat. Iam hinc apparet, eundem esse non posse. Nam noster ille ad solam Aeneida scripsit. Ex annotatione ad lib. VII, v. sis, et epistola ad finem apparet, totvinopus harum Interpretationum duodecim libris conclusum fuisse, quihus totidem Aeneidos volumina explicarentur, ac postea iis auctorem addere voluisse decimum tertium librum ad illustranda nomina propria quae in sola Aeneide legerentur. is libris opus continetur plane ut grum et plenum, initio praemissa praefatione, ad calcem addito epilogo. Non igitur his Interpretationibus etiam Bucolica et Georgica auctor complexus est aut voluit inplecti. Nec dici potest quod jam per se non adm dum probabile es , a commentario in Aeneida prorsus separatos libros eum scripsisse ad Bucolica et Georgica. Nam praefatione, qua hunc commentarium inchoavit, satis manifesto ostendit, nihil eo usque Virgilianarum interpretationum se edidisse. Vide vel ipsum initium: Post
villos, inquit, qui Mantuani vatis mihi carmina tradid Brunt, postque illos a quibus in Aeneidos libris quasin quidam solus et purior intellectus expressus est, silere melius erat, quam loquendo crimen arrogantiae incurrere.n Sed cum viderem; et caetera. Neque etiam ullo modo veri simile est, post absolutum in Aeneida commentarium,
alios de Bucolicis et Georgicis libro Donatum nostrum addidisse. Siquidem ex epistola ad finem operis apparet,
jam tunc eum in extrema senectute sisse positum, et
dubitasse adeo an librum tertium decimum, quem denominibus propriis in Aeneide subjungere moliebatur,ahsoluturus esset. Num absolverit, ignoramus certe non
credibile est, postea integros de Bucolicis et Georgicis commentarios aggressum esse, aut ad finem perduxisse. Atque id praeterea factum esse vix potuit, si vera sit opinio, adversus quam haec disputo eundem Esse hunc nostrum Donatum atque illum quem citat Servius. Nam eidem