장음표시 사용
31쪽
. . . RISO. O. AVR. L. . ..... XIMO FANN .... Quihus praecedentia duo Marmora Votiva nuncupata sunt, iisdem Numinibus Iovi et Genio Municipii Novensis tertium hocce Gaius Vibius Pompeius, seu Pomptinus, Numerius Bona Fortuna Consul Legionis, secundae sorsan, Adiutricis, inscriptum dedicavit. Huic marmori hasis subiecta, de qua Zanetius; sed suo, aut alterius arbitrio haec legit eidem inscripta.
Ceterum marmor ipsum male exscriptum, et ita Z netto
32쪽
netto missum. En quid sihi velint basis sigia o. AVR. I... ordo auriseum mp. mae. T. Fannio Marmor hocce dicaverat , quod alterius inscriptionis fragmentum fuisse apparet et idcirco non improbabili coniectura ducimur assirmandum Marmor hoc idem alio Marmori suisse superpositum . Habes hic, lector in nota F, literas T. F. I. simul compactas. Fieri vero poterat, ut in marmore, huic nostro supposito, relata Zanettiana inscriptio exarata fuisset. MaXimus igitur, et Anneus duumviri Novensis urbis, Erant etiam Aurificum Quaestores, sic dicti a quaerendo, quod nimirum publicas Pecunias conquireIent. XI.
B-K. COS. L. . . T. ITALV. S. L. M. Numinis, cui Sacrum votivum suit erectum, nomen omnino deest. Quae sequuntur, lege i Fortuna Reducentiva Frauius Sabatinus, seu Sabinius , Bona Fortunos
33쪽
quin potius Britannieus consul. Sigia detrita guspicor exisplicanda Legionis Martiae, quae ob devictam Italiam It Iiea insuper dicebatur. Perspicis in sigia B-re, tres literas, B. R. F. perbelle coniunctas. x II.
De Silvano Auctor finium regundorum ait et Nam Omnis possessio tres Sylvanos habet : unus dicitur Domesticus, possessioni consecrataes: alter ilicitur Agrestis, pastoribus consecratus: eertius dicitur OrientsIis, cui est in eo nio lucus positus, a quo inter duos, pluresve sne1 Oriuntur. Inscriptio liaec nostra, MCra erat Silvano Orientali. Omnis autem Possessio quare Silvanum colit Quia primus in terram lapidem finalem posuit. Aug. Sac. lege Augustatum Sacrum .' nam penes Μacrobium si augustata mensa ea dicitur, quae augusta lacta est, id
34쪽
est, quae Consecrata est' in templo, inguit, Iunonis PopuIonia augustata mensa est : Cur nos Silvano Augustatum Sacrum hocce non appellisimus quod rite olim fuerat sacerdotum dicatum manthus p Sic Cicero s. TuscuL Nobile hoc Romanae antiquitatis monumentum in antigua Novensi Civitate nostra repertum pariter est Cum Praecedentihus, alioque Curante satis perito Ecclesiastico Viro , ad me scripto delatum . Interpunctio mihi quidem videtur indiligenter consCripta, Cum P tissimum quae in quarta extant linea, si glorum sensum non Parum Perturbent. Idcirco in quarta linea sic si-gla Statuenda Censeo, ut in eodem Marmore emendueo: M. COS. LEG. XII., ex quibus sequitur, Acutianum Consulem Legionis XII., sorte etiam XIII., vel XUII., ut ex iam detrito Μarmore coniectari fas est fuisse, Sacrumque Augustatum Silvano extructum, Co sulibus Μ. Antonio Gordiano Augusto, et M. Acilio Avidia, id est anno post Christum natum 239. En ex hoc marmore etiam Chronologica utilitas. Ergo Novensis praeclara Duumviralis antiqua Civitas subsisterit tertio saeculo. Zanettiana interpretatio est huiusmodi r
35쪽
SILVANO AUGUSTO SACRUM ACUTIANVS BENEFICIARIVS CONSULIS LEGIONIS XIIII GEMINAE GORDIANAE DOMINO NOSTRO GORDIANO AUGUSTO ET AVIOLA CONSULIBUS
Quaenam lectio, nostra ne, an Lanettiana verior Exadductis, ut suPra, rationibus, et auctoritatihus diiudicet eruditus Lector. Verum in tertia linea RE, non ΒΕ, perspicue legitur. REDUX forsan Acutianus, ingrati animi memoriam Silvano augustatum sacrum erigendum Curaverat. De extremis literis LA quidp Interpretor : Libero animo. Deest sorsan litera D, ut ex L pidis vacuo apparet loco. D. dedicavit legendum. De Silvano Mo plurima erudite disseruit Clarisa. Fonteius.
36쪽
Extat Marmor in Georgiana Desnensi Naronae Ecclesia. Orpheus Cererem Rheam esse dicit, et Arnobius I. s. C. Gentes IOVis Matrem appellat. Hesiodus non Rheam esse, sed Rheae, sive opis et Saturni filiam a firmat, cum quo Ovidius lib. 6. Fasti et Diodorus consentiunt. Hahita est dea frugum, prout testatur ovidius lib. s. met. Fab. 6., meritoque in agro Narciniensi exculta, quippe qui olim Potissimum frugum seracissimus erat.
Marmor, ut Caetera, meis ipse oculis in eadem Des-nensi Ecclesia inspexi, atque, ut potui, exsCripsi. Calce delibutum vix praefata sigia subministravit. Legendum censeo: majestatibus Iano, Didi, Firminus, vel Firmicus Endotercisus, Atque Anubi. Maximam, Lector, hic habes deorum inanium turbam, Iani nimirum, Isidis, et Anuhidis a Firmino, seu Fimico hoc Marmore ex Cultam , inter quos maxima etiam intercedit relatio. AEgyptii praecipuo quidem honore eadem haec numina Prosequebantur. Ianus Solem, Isis Lunona apud AEgy-
37쪽
ptios significahat. Eusebius lib. I. de Praeparatione mvang. dicit, Anctim suisse custodem corporum Osiridis, et Isidis, et propterea Canino Capite figuratum esse. Firminus igitur AEgyptiorum superstitioni favens, vid tur eorumdem numinum cultum apud Naronianos instaurare voluisse, iisdemque motum Soluisse animo. XV.' secunda additione ann. 1793. n. I. Ι . O . Μ .
Marmor hocce ex columella quadam desumpsi; quod in Vergoratio Perantiquo effossum iam Pridem oppido, atque ad praesens in meis adservatum aedihus, maiorem profecto tribuit loci celebritatem, quam Ahhas Fortis in Dalmatici sui itineris Volumine a. sol. I s. remm
38쪽
vit. Nam Vergoratium arcem esse scribit a Turcis primum, nunc autem a nostratibus inhabitatam, cum ex Tuderibus, quae ibidem etiamnum superesse conspiciuntur, et aliis, quas ipsemet retulit, rationibus, antiquior omnino nobiliorque Vergoratio origo sit tribuenda. Huic coniecturae hoc Marmor Potissimum suffragatur, quod penes domum Marti naz neglectum , inter Caetera, quae s Turcis eruta ac male habita ibidem visuntur, vix lieuit exscribere. Hahes igitur in eo, qua ratione Sulpicius Calvio Consul Legionis Primae Martiae, argue Pra positus Cohortia Primae Belgicae in parva ac Vergoratio proxima planitie, Iovis maiestate, et numine, ut ipse insipienter putabat, servatuη fuerit, Cum nimirum eXe eitum suum ibidem in expeditionem eduxerat. Parva quoque atque aere sum Iovis statua columellae insidebat, quae ad manus nostras Pervenire nullo modo Potuit.
Quod ad Sigia pertinet, in nullis, quae hucusque in
Dalmatia esiona sunt, Marmoribus videre licuit numerum Romanum P sic decussatum. En insuper litera N. S. hoc modo ΛΚ si asce insculpta. In Dalmaticis Marmoribus novum omnino, Maiestatis nomen numini-hus tributum, ut in hisce duobus Marmoribus nostris est videre. Maiestas enim a magnitudine dicta est, idemque ac decus, amplitudo, ac dignitas, quae Passim trihuitur vel Populo, vel Senatui, vel Principi, vel IM' Per
39쪽
Operatori, aut etiam cuipiam Privato magno viro, atque alteri adeo inanimatae rei. De cordis symbolo inserius. XVI. Ex tertia additione ann. 1796. Pog. 2 7.
In lustratione Dioecesis Macarensis, habita anno I 791., cum in Viddo Naronae constitissem, in praegrandi Marmore sic insculptum vidi palmaribus literis: quae inscriptio probat ibidem aEsculapio templum potius quam aram fuisse constructam, cum in dedicandis aris nee Lapides magni, nec palmares literae ponerentur. AEScu. lapium Templorum cultu veneratum novimus Athenis, in Λrgolide apud Corinthum, apud A gienses, apud Carthaginienses, apud Epidaurios, apud Naronienses, et Sicyoniae Potissimum. Populus Romanus sero valde AE-sculapium ex Epidauro ad Pestilentiam avertendam Romam advexit. Cum enim Romani saevissima peste Iahorarent, inspectis Sybillinis libris didicerunt, non aliter Pristinam recuperari salubritatem posse, quam si si Epidauro, ubi plurimum colebatur, AEsculapius esset accersitus. Itaque missis Epidaurum legatis, praegrandis Serpentis specie Romam navi advectus, in Insulam Tt
40쪽
ε herinam, ubi templum ei dicatum est, tranavit, adventuque suo Pestem omnem dispulit. Haec Valerius Max lib. I. cap. 8. Eadem etiam Ovidius refert lih. I. Fast. Serpentes .Esculapio trihui res est notissima ; idque ideo factum scribit Festus in v. Draconis, quia vigilantissimi generis putantur, et illa res maκime medicinae necessaria est, ipseque in Serpentem mutatus esse fingitur, ideoque 2Esculapius serpens etiam est apPellatus, quemadmodum observat Salmasius ad Herodis Attici inscriptionem . De Epidauro Illyrica, de IEsculapio, deque ipsius Statua etc. satis docte atque erudite scripsit Clarissimus P. Franciscus Appendi ni Scholarum marum tom. I. Historiae Rhacusinae Civitatis, post initium, scilicet Part. I. lib. I. Cap. s. 6. 7. 8. 9. et lib. I. CaP. I.
2. I. et , ubi etiam Pag. s. octa Marmora Epida
Caeterum Cic. l. 3. de Natura Deorum 2Esculapi Ostres numerat . Eum Sane .Esculapium olim Naronienses, et Epidauritani nostri venerabantur, qui, ut ait Servius in a. Georg. V. 38O. habitus est aegrorum deus, eorumque votis, et precibus fatigabatur, cui capram immolabant, et gallinam, et gallum gallinaceum. Hinc ob eam sortasse Causam YEsCulapio Socrates gallum testamento moriturus reliquit. Gallus huic numini sacer erat propter vigilantiam , quae virtus medicorum propria esse debet.