Aeternitatis prodromus mortis nuntius quem sanis, aegrotis, moribundis, sistit

발행: 1630년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

142쪽

II 4. PRODROMI schola ; vitiorum quoddam veluti macellum dicitur. Quisquis aegrotus est, in hoc ludo discipulus est. Valetudo

contra plurimis virtutum macellum est, dc schola vitiorum: dum valent, riunt; si male valerent, recte agerent. dum sani sunt, sexcentis negotiis intricantur,

Dei negotium in postremis habent. Quam multi casti sunt dum aegroti sunt :custa convalestunt, in pristinas libidinum sordes revolvuntur. Hi longe tutius aegrotarent, quibus tam periculosa& pestilens sanitas est. Hos ergo Deus in lectum compingit, ut sibi vacent, dc

Tetti. rem salutis curent ; vana vanis reline. 3I. quant, & caelum suspirent. Infirmitas v. a. gravis sobriam se cit animam. v t ad calculum res redeat; Morbus multis quidem taediis implicat cor s , sed multis 2.Cον. explicat animum. Divini Pauli vox est: e. . Et licet is qui foris est noster homo,cor- . 26. rumpitur; tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Hinc quamvis mala, quamVis pessima aegritudo videatur,optima esse incipit,cum aegrum sanctiorem emcit. Multi cum sentiuhi poenam , corrigunt culpam. Nusquam prius quam in sano corpore aeger animus habitat. s. Ia. Morbuta corporis, animi saltu.

INvalida valetudo hortatrix parsimoniae, dehortatrix libidinum.*magistra

143쪽

CAP UT II. II sstra est modestiae. Tu pone sollicitudinem, quicquid corpora evenerit, salvus es , si modo valetudo animi sit bona. Enimvero plurimis ad animi valetudinem profuit aegritudo corporis. Ille vir Prer saltus ex humili , ex aquis evectus ad sidera , caesique claviger , cujus vel sola umbra molestias morbosque corporum pellebat, interrogatus aliquando , cur

suam ipse filiam gravi morbo pressam

sineret , respondit: Me expedit ei. Tu quid scis, an non & tibi sic expediat 1lle idem, de quo loquor, filiam mox ut tuto sanam fieri posse cognovit,& sanavit, Si sanandis aliis habilem fecit. Et tu quoque facito , ut tua tibi secura sit sanitas, fortasse fanabere. Denique quod

tuum est , animum ante omnia cura, eumque caelesti medico curandum offer.

De reliquo , si non quod optas , at profecto quod expedit, spera. Misera valetudo comes est quidem injucunda , sed fidelis , quae te crebro vellicet, iter signet, & conditionis tuae admoneat. In

periculis tutissimum est praesidium fidus

monitor. Quod si morbus sine remedio sit, sile gaude ; e carcere ruinoso facilius ac citius egredieris. Opti- ora, me dixit Gregorius NaesanZenus : Ani- ad Tma morbo assecta , Deo propinqua. vcs.

146쪽

116 PRODROMI

QVantum hoc boni est, quod mala vitae praesentis , brevi gustu perennis admonent supplicii Z ger itaque

infinitas amaritudines declinare studeat,quando horis pauculis tam impatienter haec amariuscula tolerat; doloribus non longis discat evadere sempiternos, quibus nec pharmacopola, nec medicus, nec herba , nec dies criticus; neque mors ipsa medebitur, malorum hic omnium medicina. Viae ad mortem diversae, unus omnium terminus est

aeternitaS.

AnaXagoras peregre moriens, An in patriam referri vellet, amicis interrogantibus , Nihil necesse est , insuit; dc

adjecit caus lam et Undique enim ad inferos tantundem vise est. Hoc responsum non minus convenit ad caelum adscensuris, quam casuris ad inferos. Ο febrium felix incendium ac utile , quia breve t O inferorum rogi formidabiles, quia aeternit Ex quibusdam malis remedia convisantur , dc saepe parvus praesensque dolor,ut venturis ac gravibus occurreretur admonuit, fuitque utilis qui molestus erat : ita morbus quicunque , quo magis infestat & torquet, eo magis aeter

nitatis admonet, sive in delitiis sive in in fiammis ducendae. Videant sani,

147쪽

attendant aegri quo eant. voluptas omnis , sed & omnis moeror brevissimis clauduntur spatiis. Mortale est omne mortalium bonum ; eodem hoc circo

mala omnia coercentur:

carceres metasique nescit glorios atemnitas . comparatum aeternitati tempM mns perbreve est. I. Iq. Morbus igitur optandus.

Optanda saepe est, inquam, corporis

imbecillitas, quo maturius liber sis a. ciri ac victor. optavit hanc qui dixit: Proe. Ia me autem nihil gloriabor, niti in infir--Io.mitatibus meis. Cum enim infirmor, tunc potens sum. Nam virtus in infirmitate perficitur. Propter quod Placeo mihi in infirmitatibus. Vt in vagina lacera saepe bonus gladius ysic in corpore imbecilli ac morbido fortis subinde animus latet. Hoc robur est optabile,quod nec dies minuit, nec fortuna. aegrotus non quidem idoneus est vectandis oneribus , aut arvo fodiendu, sed exe cendae patientiae , sed erigendae fiduciae. Sic in navi robustior quisque remum a git, at prudentior clavum regit. Vita quasi navis, rerum fluctibus & mundi pelago jactata suos remos habet suumisque gubernaculum i si a vilioribus reis pulsus es ossiciis, ad nobiliora convertere. Vera dc generosa vis hominis in I animo

148쪽

PRODROMI

animo est. Corpus qnimi domus quam robusta, quam fragilis sit, nihil acilaospitem, paucorum praecipue dierum si domus corruat, migrandi necessitas in aliud , idque perpetuum domicilium

hinc exclillos transfert. Virtus in infirmitate perficitur. Et quamvis morbus videatur deterrimus, optabile tamen hoc malum est,quod mali remedium sit maioris . Plurimorum sane valetudo tunc est prosperrima, cum maxime adversa. g. Is . In morbo quid legendum.

ZEno Demii filius , quem proxime

nominavi, cum oraculum consuluis.set,qua ratione optimam vitam duceret, responsum ei ferunt : Si mortuis conis color fieret. Uel,Si mortuorum consuevitudine uteretur , hoc est , ut Suidas e mihi plicat, si veterum scripta legeret. Cum libris habitare, est inter mortuos degere. Atqui haec cum morduis consuetudo, vita optima. Sed sicut aegrotis plena macella aut penora , sic & plenas iis bibliothecas aperire, & grandia obtruis dere volumina insania est: jusculam illis aut olusculu quandoque satis est in lautissimam coenam, sic Sc libellus unus alterve in aliquot menses. Subinde legendum aliquid est , etiam aegrotis, si morbus aut dolor id ferat: sed legendum iis sicut comedendum. Quod cominaedunt ,. non istatim glutiant .sed prius

mala

149쪽

mandant, dc cibum paene in ore , vel ne stornacho primo , concoquant e si etiam quod legunt, no oscitanter transia vliant , sed unam alteramve sententio in Iam expendant, & velut digerant. Aliter legere,est negligere. Sed ut aegrotis

librorum, quos lecturi, delectus sit, syllabum subjicio brevissimum.

E Latinis.

Robertus Bella tminus de Arte tene; moriendi. Aut de Gemitu Columbae. Aut de aeterna selicitate Sanctorum. P. Stephani Bineti Schola & Recrea

tio aegrorum.

. P. Antonii Balin glaemii solatium assilis

storum.

Academia aegrotorum Neoburgi Anno 162 S. edita. Liber de Imitatione Christi, omnium paene linguarii, omnibus utilis. Ex horum librorum aliquo aeger velut apis libare poterit quae solentur , quae erigant, quae doceant pati. Si morbugaut vitae ratio alios libros respuat, liber aegroto unicus sit , Ι Ε s v s Christus crucifixus. Hunc ille librum assidue legat , tot in eo reperturus solatia , quod verba, quot vulnera.

150쪽

reto PRODROMI g. I 6. In morbo semper orandum. ITa Go: Semper orandum in morbo. Neque hoc difficile morbido, si velit. Aut enim lingua si ea tam potens ad Deum divosque fundendae preces : aut, si lingua torpeat, vel vocem dolor in tercludat, animus ad Deum attollendus supplex & obsecrans , quieto corpore: . nisi quod ardentiores subinde gemitus tam 1ecreta cum Deo colloquia recte distinguunt. Sed is siepe morbus est,qui non solum vocem impediat, sed δc animum deprimat, jubeatque sibi paene soli attendere : atque tunc patientia dctollerantia dolorum pro precibus offerenda sunt Deo. gratum illi sacrificium est Dolor , cui j v ngitur Patientia. Bene

Precatur, qui bene patitur. Neque orare tantum,sed & exorare Deum credendus est is, qui ad illum legatos mittit

tam disertos DOLOREM Zc PATIENTIAM. At sit seprotus, cujus vocem quandoque supprimat, dc animum frangat, dc patientiam vincat dolor , etiamnum tamen modus est quo oret. Circumspiciat saltem; videbit assidentes, adstantes paratos j uvare,prom pios succurrere. Quam facile tunc aegro unam alteramve voculam mittere et

Quaeso te, mi amice, mi frater, linguam meam dolor hebetat , tuam tu mihi commoda, & has preces percurre, hos

SEARCH

MENU NAVIGATION